Skip to content
Christian Reality

✠

Acta Sanctorum · Volume I · January 2

On St Defendens

DE S. DEFENDENTE

Contents (1)
  1. Et sociis Martyribus.

Et sociis Martyribus.

Sanctum Defendentem Martyrem refert II JANUAR. Ferrarius in generali catalogo Sanctorum, his verbis: In territorio Massiliensi apud Rhodanum, S. Defendentis Martyris ex legione Thebæorum, sub Maximiano. Petrus quoque Galesinius eodem die: In Gallia ad Rhodanum fluvium, S. Defendentis et aliorum multorum militum, qui Maximiano Imperatore, pro Christo Domino cruciatibus eo loco affecti, martyrii coronam consecuti sunt. Ad cujus fluminis ripam, a S. Theodoro Massiliæ Episcopo, Defendentis Martyris corpus sepultum est; ejusque nomine ecclesia dicata. Librum ejusdem Theodori Episcopi qui Defendentis Acta complexus est, ait idem Galesinius extare in vetustis monumentis Ecclesiæ Bergomensis.

2 Idem Ferrarius in catalogo Sanctorum Italiæ de eo hæc scribit: S. Defendentis Martyris memoria in multis Italiæ locis celebris est: præcipue Clavasii oppido haud obscuro Taurinensis diœcesis, apud Morgum fluvium, in Padum non longe influentem; Casali Montisferrati urbe primaria, et Novariæ. Quibus in locis et alibi ecclesiæ aræque illi dedicatæ sunt: cujus reliquiæ Casali in ecclesia Eremitarum asservari feruntur.

3 De quo etiam miraculum Odolevei pago diœcesi Casalensis narratur: quod cum quidam in die Defendentis festo aucupatum potius, quam Missam audire voluisset, ac perdices captas coquere; illæ statim redivivæ eo obcæcato evolarunt: qui tamen facti pœnitens ad aram sancti Martyris orans, et veniam impetravit, et visum recuperavit.

4 Ubi is passus fuerit, ignoratur; nisi sit idem cum eo quem apud Rhodanum fluvium in Massiliensi diœcesi, una cum aliis, Maximiano Imperatore, martyrio affectum, atque a S. Theodoro Episcopo Massiliensi conditum, ibidem ecclesia sibi constructa tradunt. Inter illos Petrus Galesinius in suo Martyrologio hac die, citatque codicem ms. Ecclesiæ Bergomensis. Tametsi auctor historiæ Martyrum Thebæorum Taurini excusæ, hunc alium ab illo facit, putatque in Italia apud Pedemontium cum aliis passum fuisse sub dicto Imperatore. Sed ipse potius eumdem cum eo, qui ad Rhodanum passus est, esse autumo; cum nullum quod sit diversus argumentum habeamus.

✠

January 2 Calendar of the year