V. JANUARII. Sanctum Phosterium ceteris, quos quidem viderim, auctoribus îgnotum, ita celebrant Menæa v. Januarii.
2. Hic S. P. N. Phosterius ex Oriente veluti sol quidam effulgens, Occidentem splendore suo illustravit. Cum enim altam rupem, et ab omni strepitu remotam ascendisset, purissimis Deum precibus coluit, cibique abstinentia, insomniaque et chameuniis, ceterisque corporis afflictationibus se ipsum discruciando, vere sidus videbatur, nomineque rebus conveniente, orbem omnem luminis fulgore implevit.
3 Corpus autem castimonia illibatum, mentem sanctimonia consecravit, Deique expressam animi similitudinem, uti erat capax, custodiendo, Spiritus sancti sacrarium effecit. Etiam miraculis a Deo auctus et exornatus, morbos omnes omnisque generis ægritudines, a quacumque hominum forte precando depulit; panesque divinitus, ut olim Elias vates, accepit: sed ille per corvum, hic vero per cælitis manum capiebat. Angelus igitur erat, qui huic quot diebus, certo quodam loco, certa quadam dispensatione panem seposuit. Quod si unus, alterve, aut tres pluresve religiosi fratres peregre advenissent, totidem panes eodem in loco per se reperiebantur.
4 Quis umquam tam inusitatum miraculum vel oculis usurpavit, vel per auditionem accepit? Sed cum absque Deo nihil possit nostra deprecatio, non usque ad vitæ finem hoc Dei munus illi est concessum. Sed Prophetæ quidem ad aliquos dumtaxat dies. Beato vero huic ad annos non paucos, quoad nempe vitam solitariam et inopem est sectatus. Postquam vero cœnobium ope Numinis excitavit, plurimosque in eo monachos Deo dedicavit, non e cælo, ut ante, victum accepit, sed ex quotidiano manus opere omnibus necessaria præbuit: non quod id Deus non posset; (apage os impium! quomodo enim qui tot millia ingratorum Hebræorum in solitudine pavit, non possit fidissimos sibique gratissimos cultores et alumnos pascere? Patet res.) Neque rursum sancti viri preces Deus aspernatus est, absit: quin neque pro subtracto pastu umquam deprecatus est. Quærite enim, inquit Christus, regnum cælorum, et hæc omnia adjicientur vobis. Nec rursum placet Deo otium nostrum alere. Hinc præcepit Deus famulo suo Phosterio, uti ne quid ab alio acciperet, sed manus opera omnia sibi suisque compararet. Nihil enim a quoquam accipiebat, atque ab eo tempore non verbo tantum docuit suos alumnos, quo pacto faciendo opere essent occupandi, studioque precandi et legendi vacarent, sed reipsa et factis id ipsis ostendebat.
5 Cum porro ea tempestate hæresis in Ecclesia Dei grassaretur, multisque coactis Patribus et ipse evocaretur, venire minime recusavit, reque bene gesta, summam de se omnibus admirationem commovit, multosque ex multis errorum sectis ad veritatem traduxit: pluresque suis adhortationibus ad vitæ monasticæ disciplinam attraxit: multaque miracula vivus mortuusque edidit. Obiit quinta Januarii ad vesperam.
Synodo interest.
✠