2 E lin. 9 post absque ullo socio; adde: In MS. Philippi Labbei nostri ita hi referuntur: Apollonis Martyris, Protei, Orientis, Plausi Mart. Ita qui aliis Orion, hic Oriens est.
De s. Peregrino conf.
NOT. 17. Pag. 390 col. 2 D post num. 3. adde: Petrus Maria Campus tom. 1 historiæ Eccles. Placentinæ lib. 5 ad annum 429 pag. 132, scribit, haud satis distincte constare, quo tempore S. Peregrinus vixerit. Solitam ejus effigiem pingi lilium candidum manu tenentem, quod est pudicitiæ ejus argumentum. Cum incendio absumpta ædes esset, in qua conditus erat S. Peregrinus, ejus tamen ac plurium aliorum Divorum reliquias illæsas esse conservatas, atque ab Evrardo Præsule sub annum CMIII translatas, testatur idem Petrus Maria Campus lib. 8 pag. 242.
✠
Source: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Paris: Victor Palmé, 1864. English translation published November 23, 2026. Translation and editing: Christian Reality Team.