Skip to content
Christian Reality

✠

Acta Sanctorum · Volume V · Volume V

Dedication to Gaspard Nemius, Archbishop of Cambrai

Contents (2)
  1. Gaspari nemio
  2. Illus.mæ et rev.mæ gratiæ tuæ

ILLUSTRISSIMO ET REVERENDISSIMO S. R. I. PRINCIPI

Gaspari nemio

CAMER. ARCHIEP. AC DUCI COM. CAMERACESII ETC.

Adit ad TE, ILLUSTRISSIME ET REVERENDISSIME PRINCEPS, Februarius noster, sed subtimide: non quo intuta itinera formidet, cum secum eos trahat, qui olim et latronum spreverunt insidias, et hostium castra securi penetrarunt. Verum illud sibi sentit esse metuendum, ne ipsius incuses tarditatem. Solebas enim, cum hujus urbis esses Præsul, identidem hortari nos, et non sine quadam, benevola tamen et paterna, objurgatione stimulare, ut cœptum opus acceleraremus, ac sciscitari, ubi Februarius hæreret? quando nos tandem ad finem totius operis perventuros speraremus, si ita lente ab initio progrederemur? Probe equidem intelligebas, magnæ profecto et ingentis operæ conatusque rem esse, ut quæ ad Sanctos pertinent, omnia perquirantur, digerantur, examinentur, ad Chronologiæ Topographiæque probatos calculos revocentur, cum vetustis, ac subinde compluribus exemplaribus conferantur, historiisque illius ævi, quo, quæ narrantur, res gestæ. Sunt hæc, atque alia multa, quæ una provideri debent, sane laboriosa et molesta, quæ indocti quidam non perinde æstimant, quod arbitrentur fortassis omnia in vetustis codicibus uno velut tenore contineri, ut describi solum inde oporteat: neque illud pensant, quam vel ipsos codices, in quibus nuda exstent Acta Sanctorum, difficile sit ex quorumdam morosorum hominum (ne dicam Capitulorum quandoque et cænobiorum) seriniis ac bibliothecis extorquere. Non igitur certe quidem segnitiei in nobis culpam aliquam residere existimabas, sed ut desiderio TUO quam citissime satisfaceremus urgebas: cum unice optares, hoc opere nostro, Sanctorum amplificari honorem, piis hominibus lectionis utilissimæ materiam, incentiva pietatis, omnium exempla virtutum subministrari.

Is TUUS, ILLUSTRISSIME DOMINE, honoris Divini bonique publici erat zelus, quo hic constanter pro dignitate ac libertate Ecclesiastica, orthodoxæ religionis defensione, Tuorum adversus impios hostes ac vafros salutari præsidio, decertabas. Cum enim tam sollicite et acriter contendebas, (uti meminimus) ne in parte aliqua Brabantiæ, quæ ad Tuam ac Silvaducensem Diæceses spectabat, templa omnia hæreticis hæreticis traderentur, publicaque Catholicæ religionis munia abolerentur; non commodum aliquod Tuum spectabas, sed solatium ac salutem optimi populi, cujus calamitas illa Tibi pectus effodiebat, sed Sacramentorum usum, quem retineri ac vigere exoptabas, sed Sanctorum, qui in cælis ævo beato ac sempiterno fruuntur, gloriam ac venerationem.

Vide porro, de hoc Tuo Cælitum honoris augendi studio quemadmodum opinemur. Multa fuere ac præclara Tua merita, ob quæ Catholicus Rex noster, ac Pontifex Maximus, Illustrissimo Capitulo Cameracensi cum primis assentiente, ad illius amplissimæ Archidiœcesis præfecturam transferri Te voluerunt: sed non sine Dei numine id cepisse eos consilium executosque nemo potest inficiari: Deo vero, ut id fieri vellet, supplicasse antea Sanctos, quod sui exaugendi honoris ita studiosum animadverterant, censemus. Sanctos equidem (quod miramur) Antverpiensis Diœcesis perpaucos habet, qui ex ea orti, in eave vixerint ac diem obierint; Cameracensis innumeros: ut non mirum sit, multorum preces, sibi Te honoris sui propagatorem deposcentium, prævaluisse. Lira oppidum Antverpiensis Diœcesis S. GUMMARUM, tractus Renensis, aut (ut nunc vocant) Riensis, Dynastam, proindeque indigenam, sacris solennibus veneratur. Turnini vico ad Scendam flumen, uno ab Antverpia lapide, vixit, coliturque etiamnum, reliquiis alio asportatis, S. FREDEGANDUS Scotus: Oosterhouti in ditione Bredana S. OELBERTUS Martyr, qui tamen cujas fuerit, quando vixerit, quid egerit, non satis constat. Nec plures nunc in memoriam nobis veniunt Sancti, hujus Diœcesis inquilini: nam celebris illa Nazareti juxta Liram BEATRIX necdum in tabulas Cælitum ab Ecclesia relata est: ac FREDEGERUS, qui Liræ, dum Missæ sacrificium Deo offerret, a Normannis trucidatus est, nondum publico Ecclesiæ judicio vindicatus est, Martyrque declaratus. Aliorum tamen plurimæ Divorum exterorum exuviæ religiose in multis hujus Diœceseos Ecclesiis honorantur, aliquæ huc Tuo tempore allatæ, Tuaque auctoritate publicæ venerationi expositæ. Sed una fortasse Lætiensis in Cameracensi Tua Diœcesi Abbatia magnam hujus Episcopatus partem, Reliquiarum istiusmodi numero pretioque, exuperat. Una in urbe Cameracensi basilica Cathedralis quadruplo plures numerat suos Antistites Sanctis adscriptos, quam sint universim cujusvis ordinis Sancti in tota hac Diœcesi. Nam quid Lobienses in eadem Diœcesi Sanctos dicemus, URSMARUM, ERMINUM, THEODULPHUM, ULGISUM, AMOLUVINUM, ABELEM, Abbates et Episcopos, ac HIDULPHUM Ducem? Quid Crispinienses, LANDELINUM, ADELINUM, DOMITIANUM, AIBERTUM? Quid Maricolensem HUMBERTUM? Quid GISLENUM, LAMBERTUM, BERLERIUM, Gislenopolitanos? Quid Montenses WALDETRUDEM et AIAM? Quid Malbodienses ALDEGUNDEM

GUNDEM, MADELBERTAM, ALDETRUDEM, AMALBERGAM? Quid VINCENTIUM Comitem, Sonegiensis Ecclesiæ, ac monasterii Altimontensis fundatorem? Quid alios pene innumerabiles? Hi te omnes adeam Cathedram, cum hanc annos xvii sapientissime adminitrasses, cælitus exciverunt, ut calamitosis hisce temporibus ipsorum Ecclesias tuereris, Reliquias adservari, et ad eas sacra religiose peragi curares, eo ampliorem ad res illas allaturus auctoritatem quod in luce vicinæ Duacensis academiæ annis pluribus, doctrina ac virtute, ante Antverpienses infulas, clarissimus extiteras.

Non erit igitur quisquam, qui quem ad suas sedes Sancti evocarunt, ad eum recurrere hinc Sanctos, ut Acta sua offerant, miretur. Hæc, ILLUSTRISSIME ANTISTES, pro Tua humanitate, dudum postulata, benigne suscipias, precamur: atque illud vovemus, ut Sanctorum præsidio fultus, Ecclesiam istam diu feliciter gubernes, atque universo Belgio nostro, ut cæpisti, sapientissime consulas.

Illus.mæ et rev.mæ gratiæ tuæ

Humillimi servi JOANNES BOLLANDUS,

GODEFRIDUS HENSCHENIUS.

✠

Source: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Paris: Victor Palmé, 1864. English translation published November 23, 2026. Translation and editing: Christian Reality Team.

Volume V Calendar of the year