Skip to content
Christian Reality

✠

Acta Sanctorum · Volume V · Volume V

Acta Sanctorum for February, second volume

DE ACTIS SANCTORUM FEBRUARII TOMUS SECUNDUS

Partiri in tres tomos FEBRUARIUM cogimur. Neque tamen æquali numero Dierum determinare singulos licet: non solum quia XXVIII distribui in tres numeros τεριβιμους non possunt: sed quoniam Dies quidam plurium Acta Sanctorum, vel diffusiora, etiam paucorum, habent. Ac subinde quas præmittendas ducimus commentationes, prolixiores evadunt, dum uberius et ad hominum intelligentiam accomodatius explanantur, quæ sæpius essent, minus apte minusque perspicue, patefacienda per partes. Verum quæ semel firmata principia sunt, alibi in ea intendere dumtaxat digitum sat erit.

Te autem, LECTOR BENEVOLE, rogamus, primum ut faveas operi haud sane parum laborioso; dein ut Divos preceris, impetrent a Deo vires nobis ac lumen, ad sua pervestiganda mandandaque litteris Acta, et robur cælestis gratiæ ad eadem imitanda; itaque stylo moderentur nostro, ut dum ipsorum inservire honori studet, id sine cujusquam mortalis offensione assequatur.

✠

Source: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Paris: Victor Palmé, 1864. English translation published November 23, 2026. Translation and editing: Christian Reality Team.

Volume V Calendar of the year