DE S. PRÆTEXTATO EP. ROTOMAGENSI. M.
Pag. 470 col. 2 post num. 4 adde Hunc secutus Spondanus, in Epitome Annalium ejus, ad eumdem annum ICLXXXIX ista num. 2 addit: Eodem insuper anno peremptus est in Gallia Prætextatus Episcopus Rotomagensis, quem inter Martyres scriptum coluit semper Ecclesia Catholica.
3 Inter disticha heroica, quæ de XLVI Episcopis primis Rotomagensibus circa annum ICC facta inseruit Ordericus Vitalis lib. 5 Ecclesiasticæ Historiæ, de S. Prætextati martyrio ista recitantur:
Occubuit Martyr Prætextatus, Fredegundis Reginæ monitu, pro Christi nomine Jesu. Quia antem Ordericus anno Sedi ejus attribuit duos et quadraginta, necessario dicendum foret anno ICXLIIII aut sequente Episcopum factum, quo tempore Ecclesiæ uni-
A versæ præerat Vigilhus Papa. Non tamen decessorum Agapeti et Silverii temporibus fuit Prætextatus Episcopus: quod ex mendosis tabulis idem scriptis Ordericus. Sed its omissis, ad elogium revertamur martyrii, cui adstipulantur apud Sammarthanos in Gallia Christiana, scriptor anonymus, qui Prætextatum virum magnæ sanctitatis, et omnibus iniquis odiosum, beatumque appellat. MS. Chronicon Rotomagense et tabulæ Archiepiscopales, quæ Sancti titulum ei præfigunt.
Pag. 473 col. 2 post num. 12 adde
13 Cum autem per totam terram sonus ille percurreret, Prætextatum Episcopum a Fredegunde fuisse interfectum; illa quoque, quo facilius detergeretur a crimine, adprehensum puerum cædi jussit vehement, dicens: Tu hoc blasphemum super me intulisti, ut Prætextatum urbis Rotomagensis Episcopum gladio adpeteres, et tradidit eum nepoti ipsius Sacerdotis. Qui cum eum in supplicio posuisset, omnem rem evidenter aperuit, dixitque: A Regina enim Fredegunde centum solidos accepi, ut hoc facerem: a Melantio vero Episcopo quinquaginta, et ab Archidiacono civitatis alios quinquaginta. Insuper et promissum habui, ut ingenuus fierem, sicut et uxor mea. In hac voce illius, evaginato homo ille gladio prædictum reum in frusta concidit. Fredegundis vero Melantium, quem prius Episcopum posuerat, Ecclesiæ instituit.
14 Anno quoque etc.
✠
Source: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Paris: Victor Palmé, 1865. English translation published November 24, 2026. Translation and editing: Christian Reality Team. Scan of the original: Internet Archive, Villanova University collection.