Skip to content
Christian Reality

✠

Acta Sanctorum · Volume VI · Volume VI

Appendix to February 25

AD XXV FEBRUARII

DE ARÆRISSELLO.

Pagina 600 A post num. 8 adle: Miror unde hæc acceperit Baronius: quem ita gravem auctorem cur non auderet Miræus sequi? Nobis quo utriusque opinionem vel firmæremus vel refelleremus argumentum nullum suppetebat. Didici deinde postquam hæc mandata prælo fuere, adhæc penes Religiosas Majoris monasterii (quod solum Abbatissam habet, reliqua monasteria Priorissas) at non penes Religiosos jus esse eligendi Abbatissam.

Eadem pagina num. 10 lin. 9 habetur Henrici (secundi ejus nominis) filio desponsatam fuisse Mathildem. Corrige, primi ejus nominis. Præcesserat Henrici in mentio, inde errandi occasione. Recte idem expressum pag. 610 C Notat.d post cap. 2 Vitæ per Andream.

Pagina 601 post num. 15 adde: Idem scriptor tomum alterum prælo paratum habet, in quo de omnibus omnino Prioratibus Ordinis agit, sive quæ in Hispania, et quidem opulenta, sive quæ in majori Britannia, sive quæ in Gallia extitere olim, aut etiamnum extant, florentque religiosa disciplina, et quidem magno numero. Atque in hoc tomo, tribus libris dictincto, vitam describit tum virorum, tum Virginum, doctrina, natalibus, virtute illustriorum. Fortassis et tertium adjunget tomum, si septuagenario majorem, et alia habentem præ manibus, jam affecta, vita ac vires non destituent.

Pagina 601 num. 16 lin. 2 secunda et trigesima, corrige, trigesima prima. Ita me monuit idem Honoratus Nicquetus, se melius ponderata re, sic nunc statuere, qui antea trigesimam secundam posuerat.

Pag. 608 post num. 61 paragraphi sexti ista adde: Quæ hoc § disseruimus pleraque ex Honorati Nicqueti, sæpius citati, erudito, licet brevi, tractatu de hac materia scripto, nobisque ab ipso auctore communicato accepimus.

Pagina 612 C post cap. 3 Vitæ per Baldricum post Not.d adde: Et Sammarthani tom. 4 Galliæ Christianæ, ubi multa in landem B. Roberti Ordinisque universi congerunt, a pag. 409 usque ad 432. Sed nobile hoc opus non prius ad nostras manus pervenit, quam jam excusa esset B. Roberti Vita.

✠

Source: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Paris: Victor Palmé, 1865. English translation published November 24, 2026. Translation and editing: Christian Reality Team. Scan of the original: Internet Archive, Villanova University collection.

Volume VI Calendar of the year