Abbate Corbeiensi.
Sancti Abbatis Adelardi nomen plerique recentiores suis Martyrologiis adscripsere. Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino: Apud Corbejam Galliæ, Sancti Adalardi Abbatis; qui regio genere natus, rebus hujus sæculi spretis, vigesimo ætatis anno fit monachus: de quo illud legitur, quod quotidie bis saltem mane et vespere sua alienaque peccata profusis uberrime lacrymis deploraret. Abbas autem creatus, ita in omni virtute floruit, ut Antonii sanctissimi Abbatis nomine, illum aliqui appellarent. Eadem fere habent Arnoldus Wion, et Petrus Galesinius. Meminerunt ejus Ferrarius in generali catalogo Sanctorum, Usuardi editio Colonien. anni 1521. Martyrologium Germanicum, Molanus in additionibus ad Usuardum, et in Natalibus Sanctorum Belgii, Autbertus Miræus in fastis Belgicis et Burgundicis, Antonius Sanderus in Hagiologio Flandriæ. Quidam eum 1 Januarii referunt. Appelatur etiam ab aliis Adelhardus, Adalardus, Alardus, et a Baronio Adelrhadus.
2 Vitam ejus scripsit S. Paschasius Ratbertus, de quo nos XXVI Aprilis. Ea pridem edita a Surio est, ac deinde a Sirmondo nostro cum ejusdem S. Ratberti operibus: quas inter se editiones contulimus, recensuimusque ad varias lectiones ex MS. Corbejensi ab Antonio Fortio monacho Corbejensi ad eumdem Sirmondum transmissas, nobisque ab eo communicatas. Adjecimus aliam S. Adelardi vitam et miracula, auctore S. Gerardo monacho Corbejensi, ac deinde primo Abbate Silvæ Majoris in Vasconia (de quo v Aprilis agemus) ex vetusto codice Bertiniano descripta. Habetur alia brevior vita in MS. Rubæx vallis.
3 Vitæ S. Adelardi compendium habet Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii; ac tandem subdit: Natalem habet die secunda Januarii, sed elevationis memoriam die xi Sextilis, in nullo tamen Martyrologio eo die illius reperi nomen. At MS. Florarium die x Octobris elevationem consignat. Sed pergit Molanus: Multiplici autem de causa inter SS. Belgii est memorandus: Primum quod Mejerus referat eum ex Uscia oriundum esse, prope Aldenardam. Distat autem Uscia a
6 Videns facinus suum infelix Ariovaldus divinitus manifestatum, confusus inde, et metuens ne sibi tale quid eveniat; ipsum quem vis horrida torquebat, cum conviatoribus ad B. Attalam dirigit, postulans ut commissum malum ignoscat, spondens se multum ejus obsequio paratum fore, si sua dona dignaretur accipere. Beatus Pater Attalas respondit, se numquam in perpetuum Ariani hominis dona suscepturum. Rogat tamen universos fratres, ut pro pestifero, qui adductus fuerat, orationem ad Dominum fundant. Quibus attentius orantibus, pestifer ille sanitati rediditur, sed vitæ lucris non diu potitur. Nam cum ad propria redire desideraret, correptus igne febrium, inter penales incendii calamitates vita privatus est. Quem nequaquam juxta aliorum sepulchra sepelire ausi sunt, sed procul ab hominibus in quodam conspicuo loco posuerunt, quo prætereuntes dicerent: Hic jacet ille miser humatus, qui Bobiensibus monachis crudelitatem suam ostendit. dicta civitate uno miliari, via Brugensi; vulgo Huyse. Alibi lego Usciam fuisse patrimonium Adalardi, sicut etiam fuit Berthemum, territorii Lovaniensis non obscurus pagus. Et utriusque parochiæ Abbas Corbejensis est patronus. Accepi autem a Pastoribus Aldenardensibus, non illis quos illustres Martyres cognovimus, sed ab eorum successoribus, festum S. Alardi quondam in Hussia celebre fuisse, et in ore vulgi esse, eum inde oriundum: fontem quoque inibi reliquisse, qui in præsentiarum ab eo nomen servat.
4 Sed et aliæ sunt causae, ob quas inter Belgas memoretur. Pertinet enim ad genealogiam Pipinorum et Magni Caroli, primorum Brabantiæ Ducum, ut ex supradictis agnoscitur. Et postremo, Corbeja se annue ex donatione Adalardi valde multa ex Belgio recipere, et plura recepisse cognoscit. Vixit tamen extra nostrum Belgium, prout nunc sunt limites, in Corbeja videlicet Franciæ, Artesiis contigua: et cum æquivoco suo Saxoniæ Corbejam struxit. In utroque autem monasterio et pietas et studia multum viguerunt. Imo monasteria hæc plantaria fuerunt primorum Bremensium Archiepiscoporum, qui Aquilonares regiones converterunt.
5 Paucis deinde interjectis subdit idem Molanus: Ex dictis liquet aberrare quosdam Berthemi incolas, qui S. Adalardum describunt Haymonis filium minorem natu, in suo pago nutritum cum giganteo equo, quem in templo depictum habent: cum ex citata historia constet eum fuisse majorem natu, ex patre, ut lectiones festi habent, Bernardo, fratre Pipini Regis. Constat tamen ex authenticis instrumentis, etiam ipsius sancti viri manu subscriptis, multa in Berthem, ex donatione ejus, a Corbeja, quædam etiam ab incolis possideri.
De S. Adelardo, alteroque Adelardo ejus discipulo et Corbejæ Saxonicæ Fundatore haud pauca dicentur ad XV Junii, cum de S. Viti translatis reliquiis agetur; quamquam Gerardus Abbas in Prologo illius historiæ auctorem reprehendat.
Vita s. Adelardi
AUCTORE S. PASCHASIO RATBERTO.
Prologus auctoris.
Pretium operis est, viros quosque doctissimos imitari, qui pio mentis affectu, carorum in Christo funera pietatis opere deflevere, flendo quoque miris eos prosecuti sunt laudibus. Quoniam, sicut Beatus Ambrosius in opere super Valentinianum dixit, etsi incrementum doloris sit, id quod doleas scribere, tamen plerumque in ejus, quem amissum dolemus, commemoratione requiescimus, eo quod in scribendo dum in eum mentem dirigimus, intentionemque defigimus, videtur nobis in sermone reviviscere, et totus medullam nostræ mentis influere. Ceterum posteritatis negotium est, ut eorum exempla virtutum litteris commendemus, quatenus et nostrum caritatis debitum proximis persolvamus, et Patrum exempla, quos imitari debeant, filius non negemus. Novimus igitur eos non periisse post mortem, sed beatus immutatos, ut moriendo ad immortalia summæ felicitatis gaudia pervenirent. Idcirco non omnino penitus oblitterandi sunt a memoria, præsertim tales, quorum non desiisse hinc mortis evulsio fuit, sed in melius commutasse. Neque enim fatendum est, juxta quorumdam perfidorum insaniam, quod scriptura inquit: Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, nec est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit regressus ab inferis. Neque hoc diccendum, quod ex nihilo nati sumus, et post hæc futuri sumus, quasi non fuerimus. Verum igitur est et incunctanter profitendum, Christum resurrexisse a mortuis, et mortem moriendo vicisse; ut similiter omnes, qui in Christo moriuntur, non jam mortui, imo in eo vivi atque beati inveniantur. Deus enim vivorum est, et non morientium, eo quod in illo qui vivit, omnes qui in ipso sunt, vivi inveniuntur. Unde et scriptura eos dormientes appellare consuevit.
2 Quapropter officiosissimum est, sicut dixi, sanctos imitari viros, videlicet præfatum Ambrosium, et Beatum Hieronymum, reliquosque sacros imitabiles viros, qui suis epitaphia caris facundissime condiderunt. Etsi non assequi eorum jura facundiæ queo, materiam tamen loquendi scias non deesse: quia eum recolere scribendo cupio virum, quem sanctum et admirabilem universus pene prædicat orbis: quemque vidimus, et usi familiaritatis ejus amore, licet indigni, sumus, omnino tacere, quamvis indocti, nequimus: ut dum eum oculis videre negamur, saltem mentis officio prosequi mereamur.
3 Sed dum hoc cogitare incipio, duobus valde contrariis afficior intus, mœroris videlicet atque gaudii. Sed contrarii Apostolus pro tali negotio vetat; gaudere vero non solum mea, verum omnium nostrorum subita desolatio prohibet. Quibus utrisque taxatis stipendiis pietatum, gaudere magis, multumque congaudere profecto spe promissionis æternæ de tanto patrono oportet: itaque; per felices eum jam transisse agones, quem proculdubio requievisse in Christo, sine fine beate mansurum, minime dubitatur. Sed quia fletu amoris vincor potius, quam desperationis ignavia, mihi parcendum non ambigo: præsertim cum Apostolus non flere prohibeat, nisi tantum ut de dormientibus, tamquam ceteri qui spem non habent, non contrastemur. Ergo longe aliud est, cum desperatione contrariari; aliud vero dolere et condolere, quod sic peccati causa huc venimus, ut ad modicum vix parum aliquid esse videamur: unde proculdubio carorum lacrymis abluere sepulturam, debitæ pietatis affectio esse debet, non erroris.
4 Qua pietate, licet mentis ingenio segnis, tui recordor, virorum carissime Adelarde Pater, senectutis decus, species sanctitatis, forma virtutum: in tantum, inquam, tui recordor, amoris vinculo, ut vix admodum me valeam inter utraque temperare negotia. Qui dum video Dominum Jesum Christum, Lazarum, quem diligebat, flevisse mortuum, et non solum flevisse, verum turbatum esse spiritu; nimirum flere cogor, tali ac tanto cæli destitutus oraculo. Ceterum ipsa natura docet carorum non oblivisci debere, sed quibus possumus eos commendare ingeniis ut et dilectio in mente firma teneatur, visione carnis sublata; et amor in mente qui dudum accensus fuerat, dum melius vivat, quem diligimus, non moriatur. Unde, mi votorum carissime, cui superspargo more vulgi sepulchri jura ex floribus, ornare cupiens funus litterarum officiis; quatenus tuarum aromata virtutum non tumulo teneantur clausa, sed longe lateque in exemplum futuris fragrent temporibus. Neque enim more quorumdam censeo pueros hinc inde super tumulum constituere, qui tuas fingendo laudes debeant de cantare, ut instar lugubrium carminum ad fletus et gemitum audientium pectora concitent; sed veritatis jura mihimet torpentis otio ne abdicentur, litterarum fidei commendabo, atque ita tuo refrigeratus alloquio, tui per sæcula memorabor. Neque e meo poteris evelli animo, nisi nomen tuum laudesque depromam. Fidelis est mihi conscientia, quod quidquid dixero, a tua minus est laude: ideo persuadere mihi de te talia minime erubesco. Unde tua præsens absentia mihi manens, novos in me generat lacrymarum affectus: ita tamen, ut præsentia absens faciat gratulari, quod jam perveneris ad diu promissa gaudia felix.
5 Ne, quæso, lacrymanti dicas: Gratulari de me potius quam flere, carorum fili debueras, præsertim cum scias me evasisse mundi ludibria, et pervenisse ad fontem æternæ vitæ: qui si me diligeres, gauderes utique et congauderes, quia jam fruor immortalitatis stola, et satior intuendo majestatis gloriam. Scio, mi Pater, scio, inquam, quia exutus carneis indumentis, cælesti jam frueris visione: sed vincor itaque, pio perfusus amore, præsentem tuam flere absentiam, quo mihi triste videtur omne quod intueor, dum te suspirans abesse sentio. Et, ut verbis Fortunati utar:
Qualiter agnus amans genitricis ab ubere pulsus, Tristis et herbosis anxius errat agris; Nunc fugit ad campos, feriens balatibus auras, Nunc redit ad caulas, nec sine matre placent;
Sic me de tuis Pater absentem suggero verbis. Dies, inquam, obitus tui mihi utinam non duxisset, quia nec poterat pejor esse mihi exiguo, neque sævior ulla tuis omnibus inlucescere: quo quid agam quidve faciam perpendo, sed mœrore amarus non invenio. Prohibente, ut dixi, Apostolo, multum flere volens non audeo; gaudere vero, quamvis invitus, tuæ claritatis gloria persuadeor. Jam enim tibi hyems, mi Pater, abiit, et recessit imber. Ergo venerunt nuptiæ agni: inter delicias paradisi frueris: vox tua sonuit jam in auribus meis: et audita est vox turturis, ita dicens: Sicut audivimus, fili, sic vidimus in civitate Domini: audivimus quidem gloriosa, sed cernimus potiora, in civitate Domini virtutum: virtutum ergo, et non vitiorum; quia Deus fundavit eam in æternum fundamento perpetuitatis. Intelligo quidem plane talia te canentem, sed suspiro dolens, et gemo anxius, longe interdum a tuo sejunctus consortio. Et quod serius est, orbis te virtutis virum prædicat, nec contingimus, nec videmus.
6 Novi igitur quod neque has velis accipere laudes, qui tuas jam in cælo scriptas proculdubio tenes. Ibi tuum prorsus feceras horreum, ibique tuum semper erat erat mentis habitaculum. Unde quamvis mihi exigam quod impendo, tibi exinde gratulor, quia frueris quod amasti: mihi doleo, quem depulsum a lacte velocius amisisti: jocundor tua causa, sed mea plango. Tuis itaque gaudiis superatus, tandem gratias Deo agere non recuso. Ago quidem gratias, quod talem te habuimus: vincor vero affectu, quia prius te carvimus, quam comites paradisi nos tuo adsciveris consortio. Propter quod obsecro, mi Pater, prospicias per cancellos, per fenestras quoque, Domino concedente, voti intuearis filios. Novi igitur, qua fueris caritate præditus, quave fide firmus, qualique spe diu velut anchora Domino religatus. Certissimum idcirco teneo, quod triplex iste tuus funiculus difficile, imo numquam resolvitur. Miraris non modo sub pedibus nubes ac sidera, sed etiam altam planitiem cæli, niveo candidatus habitu. Ideo precor ne differas misereri humilium, quos dudum ad talia provocabas in certaminis campo. Fortis, mi Pater, fuit ut mors dilectio tua: ideo nullo victus es hoste, nullo superatus agone. Vicisti oblectamenta mundi fortiter, et ideo coronaris, credimus, gloria triumphantis indubitanter. Venite filiæ Hierusalem, et videte diadema, quo coronatus est senex noster solennitate æterna, quibus ille inauratus est indumentis. Perpendite, quomodo adhuc invenis malignum vicerit hostem, quomodo puer mundum pedibus olim calcaverit. cum parum fuisset immoratus, subito humilitatis discipulus, factus est magister virtutum: et qui pridie pedissequus videbatur aliorum, inventus est dux et prævius suorum in Christo commilitonum. Elegeras enim, bone Jesu, tibi tyronem et puerum: non quidem ille te, sed tu illum elegeras et præelegeras, tua præventum misericordia. Eligisti eum ferme cum viginti esset annorum, quando infelix nimium ætas humana, fragilis et valde proclivis est ac peccandum: tunc quando omnes tyrones tui, cum exirent de terra Ægypti, a viginti annis et supra, in libro vitæ te conscripti sunt præmonente. Nec non et cum rursus a Moyse et Eleazaro recensentur omnes hac ætate et deinceps, qui possunt ad bella procedere, in cæleste collegium supputantur. Hi tantum in castris Domini figunt tentoria, hi soli procedunt ad bella. Sane quia mirum admodum est tunc vincere, cum oblectatur variis blandimentis; triumphare, multis cum impellitur argumentis. Viginti etenim fiunt, quinque quater ducti; aut quatuor quinquies supputati. Quibus ita collectis, constat eos tantum ad bella fore promptissimos, qui veteris ac novi testamenti ætate senuerint, et ejus sapientia fuerint educati. Horum igitur virtus est ad bellandum aptissima; et ut se vincant primum, monenda: præsertim cum tunc hostis, quantum in carne est, majoribus utitur decipiendi ingeniis.
Adelardus aula relicta fit monachus.
Qui cum esset regali prosapia, Pipini Magni Regis nepos, Caroli consobrinus Augusti, inter palatii tyrocinia omni mundi prudentia eruditus, una cum terrarum Principe magistris adhibitus, elegit magis justitiæ fore et veritatis amicus, quam in illicita consentire, etiam multis oblectatus blanditiis. Unde factum est, cum idem Imperator Carolus desideratam Desiderii Regis Italorum filiam repudiaret, quam sibi dudum etiam quorumdam Francorum juramentis petierat in conjugium, ut nullo negotio beatus senex persuaderi posset, dum esset adhuc tyro palatii, ut ei, quam vivente illa Rex acceperat, aliquo communicaret servitutis obsequio. Sed culpabat modis omnibus tale connubium, et gemebatpuer beatæ indolis, quod et nonnulli Francorum eo essent perjuri, atque Rex illicito uteretur thoro, propria sine aliquo crimine repulsa uxore. Quo nimio zelo succensus elegit plus sæculum relinquere adhuc puer, quam talibus admisceri negotiis, ut propinquo, quem contra ire prohibendo non posset, non se consentire fugiendo monstraret. Nec minus igitur Joanne pro justitia mori paratus fuisse creditur, qui pari annisu inlicitam reprehendebat Regis audaciam, et spernebat hujusmodi nuptias: nec considerans propinquitatis jura, ut carni assensum præberet contra leges Christi, quas violare non ferens, sibi in animo præponebat. Unde et voluit magis cum Christo mente ingenuus crucis ignominiamferre, ut fortia quæque confunderet, quam si etiam adoptaretur in regnum, ut esset Regis filius.
8 Despiciens itaque Pharaonis regni divitias, pervenit tandem, ut monachus velut Moyses in eremo Dei frueretur aloquiis. Neque enim adhuc sæculo ita calceatus, poterat cæleste visum in monte videre: sed exutus his omnibus et sanctificatus, Dei agente gratia, discipulus factus est Salvatoris. Legerat ergo, Nisi quis renuntiaverit omnibus quæ possidet, adhuc et semetipsum, non potest meus esse discipulus. Neque igitur ignorabat, quod facilius sit camelum per foramen acus transire, quam divitem in regnum cælorum intrare. Et ideo deposuit aselli onera, ut facilius arctam atque strictam viam mandatorum Dei curreret. Quibus depositis, Corbeiæ, imo Christi ibidem expetiit fontem, velut cervus ille Davidicus. Ubi
Munus hortulani sedulo et pie obit.
Tunc ergo tuus Christe ætate puer, mente ingenuus, prostravit mundi illecebras: tunc deposuit arma Saul Regis, ut te solo lapide, quem gestebat in pectore, prosterneretur ingens animarum delusor. Te denique elegit secum in præcordiis ferre: te auctore contra spiritalia nequitiæ in cælestibus dimicare. Quid plura? ita certaminis campum ingressus, pervenit ad cænobium: ubi annuo pulsans voto, tandem introivit portas justitiæ, per quas soli justi ingrediuntur. Deinde pervenit ad portam, virtute mactus, quæ sola suos quosque ducit ad vitam. Ingressus namque est arctam et strictam viam, quæ paucorum est, ut dilatato animo, viam mandatorum Dei curreret sagacissimæ artis ingenio. Atque cum jam diu ita totus effloruisset inter monasticam disciplinam, ut magis inesse cælestibus quam terrenis crederetur; nescio quo ducti Patres affectu quasi ex jussu regio hortulanum eum constituunt. Qui gaudens ut bonus athleta Christi, ac si inter paradisi delicias, ita obediens lætabatur animo: sciebat namque Dominum in hujusce sepultum fuisse spelæo, ibique eum Mariæ ut hortulanum apparuisse sciebat eodem in loco eum resurrexisse, etiam inibi visiones Angelicas apparuisse. Unde profecto thesaurum effodiens in hortis animi, multiplici corpus aromate ungebat Jesu.
Quid tunc putas dicebat, tali adstipulatus officio? Ni fallor, dicebat (si non voce, mentis tamen affectu) dicebat, inquam: Veniat dilectus meus in hortum suum virtute consitum, et comedat fructum pomorum suorum. Erant igitur illi in animo diversa virtutum olera; et idcirco dixisse non ambigitur, ut comedat fructum pomorum suorum; suorum, inquam, quia non sibi, sed Domini applaudebat gratiæ, si quid boni mente gestaret. Alii labores agrorum superexcolant, quam virtutes animi, obedientiæ causa defensi: iste talia non omittens, hortum deliciarum animam suam Domino consecraverat. Fecerat enim quod ab eo sibi dictum meminerat: Pone me sicut signaculum erga cor tuum. Quo præsidio vallatus, secum in animo Domini magis delectabatur colloquio, quam rerum negotiis temporalium: descenderat enim profecto dilectus ejus Christus hortum animi illius invisere: descenderat utique ad areolam aromatis, et in eo virtutum deliciis pascebatur. Hortus autem deliciarum eo vocatus est paradisus, quod intelligitur mens hominis, quia Eden hortus deliciarum interpretatur. Unde et quidam florentem eum dixerunt. Descenderat ergo in eo Christus, ut lilia colligeret castitatis, et videret si jam mala Punica germinassent.
10 Est autem boni viri animus, ut dixi, hortus plenus deliciarum virtutibus, atque ita alter denique paradisus. Metitur ibi myrrha, membrorum scilicet mortificatio, cum virtutum aromatibus. Colligitur rosa martyrii sanguine rubricata: nitent poma convallium, cælestibus disciplinis irrorata: germinant mala Punica, propter odoramenta bonorum actuum: absque eo, si quid intrinsecus latet, Dei flagrans pius ardor amoris. Inde est, frater, si velis advertere, quod noster senex totus amabilis et suavis erat: inde, quod aptus omni eloquio puritatis. Nonne tibi videtur mel et lac ex ejus lingua manasse, qui ita se suo influebat eloquio, ut nonnunquam alioquos quasi ebrios redderet sanctitate, omnes vero sibi connexos præ dulcore nimio faciens? Et quid aliud erant ejus labia, quam favus distillans? et ut altius dicam, quid aliud, quam organum sancti Spiritus? Alioquin humana non potuisset apprehendere sapientia, quæ loquebatur. Plena denique sanctitatis munere verba cælesti manabant oraculo.
Majoris quietis studio Cassinum petit. Mox revocatur in Galliam invitus.
Qui cum idem ita longe diuque a sancto ageretur Spiritu, recordatus præcepti Abrahæ fuisse dicitur, ubi inquit Scriptura: Exi de terra, et de cognatione tua, et de domo patris tui; ac veni in terram, quam monstravero tibi. Qui cum secum talia contulisset, cæpit intra se meditari et dicere, quod nondum hoc præcepti genus opere complevisset. Qui si mente reliquerat nativitatis solum, reputabat quod adhuc corpore interesset. Etsi juxta Evangelii præceptum, patrem, aut matrem, aut cognatos jam relinquerat, ut Deo dignus haberetur discipulus, adhuc etiam amplius molestabatur: quia licet pro dignitatis genere, sæpius tamen eum invisendo propinqui et noti frequentarent, quam quieti viri animus proposcisset. Quō factum est ut illico alter Elias fuga laberetur, non Jezabel sed carnis fugiens voluptatem. Quærebat enim severus Christi miles effugere, ut sese fugiendo plenius inveniret. Atque ita qui dudum fuerat multis fulcitus blandimentorum obsequiis, factus est hospes peregrinationis: non habens cum Christo (quod egregium habendi genus est) saltem ubi caput reclinet. Itaque sic se fugiens, ut se inveniret, pervenit secum in fortitudine verbi usque ad montem Cassinum, nolens patriæ cognoscere curas, neque prædicari de se vento jactantiæ laudes. Cogitabat autem solum se velle tantum percepisse, necdum divisum a vitiis, quousque moraretur infra patriæ fines. Et ne rursus novis diaboli retibus ligaretur, exivit ultra se vadens, si quo modo posset relatu veritatis edicere: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus.
12 At ubi ita conscius venit Cassinum, quod totius fons religionis et origo putabatur, susceptus quidem a Patre monasterii; sed Dei disponente judicio, ibi eum paullulum licuit immorari. Fertur namque, quod illico quidam ei anachoreta in Spiritu Dei prædiceret, quinam et unde esset, et ob quam causam eousque advenisset. Ac deinde post modicum prædicit adventuros Regis nuntios, qui eum repeterent, suoque in loco restituerent. Quod ille audiens, turbabatur plurimum, quod votis prospera non succederent. Qui assumens illico Abbatem loci illius, retulit ei sua quæque, rogans atque obsecrans si quo modo posset effugere, clementer annueret, quo nomen illius ultra etiam nec a longe audiretur.
13 Sed præoccupavit Deus mox eorum consilia, et dum moras faciunt evolvendi, continuo præoccupatur nuntiis. Qui tenentes eum reduxerunt in patriam. Quid putas, quam amarus erat animus, quam mæstus, quia ad patriæ fines et dulcia proprii soli arva invitus rediret? Audiant igitur hujusmodi virum nostri concives Monachi, qui lenti requiescunt umbrarum delibuti fuligine: audiant, qui post se sæcularium greges trahunt: audiant, inquam, quod non satis tutum sit, suorum se deliniri parentum affectibus. Christus ergo matrem nescit, et ignorat fratres, ut veram nobis mentis ostendat fraternitatem. Si quis, inquit, fecerit voluntatem patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, soror, et mater est. Deinde revocat discipulum ab officio funeris, ne patrem liceat sepelire debito carnis jure: Sine, inquit, mortuos sepelire mortuos suos, tu autem sequere me. Hoc igitur totum noverat pius senex noster, et ideo fugere festinabat e medio civium suorum. Recordabatur namque, quod Jesus non sit signa operatus in patria: neque Propheta sit sine honore, nisi in proprio solo. Hic autem honore mundi expoliatus, idcirco festinabat exire carorum vinculis, ut vere posset sib mentis honorem adsciscere, atque, ut altius dicam, Angelicam in terris degere vitam. Videbatur non satis pauper posse fieri in medio parentum suorum, qui regni pollebant honore, et divitiarum copiis renitebant. Et ideo disruptis vinculis clari nominis, voluit pauper fieri sine ambitione, quondam locuples. Sed sui contemptor eximius paupertate fit ornatior, fuga clarior, vilitate humilitatis sublimior: et ut B. Hieronymi verbis utar, sint nonnulli ditiores monachi, quam fuerant sæculares: possideant opes sub paupere Christo, quas sub locuplete et fallace diabolo non habuerant: ut suspiret eos Ecclesia divites, quos mundus tenuit ante mendicos: Adelhardus vero noster mundi omnia calcans, vicit in schemate, et cuncta quæ mundi sunt, sub pedibus attrivit.
Et dum ita quietus jam victor celsa sederet in mentis arce; dispensante Dei providentia, rursus ei novus constituitur pugnandi ordo. Agitur namque non longe postquam redierat, proprio consentiente monasterii Patre, ut nec multum longe dispar, id est, alter Augustinus, vivente prædecessore successor eligatur: nisi quod ille Episcopus fuerit, iste vero Abbatis loco subrogatus sit: utrique tamen perfecti Dei dispensatores inveniuntur. Erat autem idem beatus præfati Patris Augustini velut pedissequus, operum clarissimus imitator, satis acutus ingenio, voluntate promptus, eloquentia dives, dulcifluus affatu, auditorem tanto afficiens fructu, ut linguam ejus vix aliud, quam calamum sancti Spiritus credere potuisses. Prædicationis ejus officium lacrymæ commendabant, et cordis duritiam gemitus molliebat. Fluebat itaque lacrymarum ab eo serotinus imber, quatenus mentes uberius semen fructificandi caperent, et cor audientium hujusmodi sensu caritatis amore mulceret.
13 Vox ejus plena viroris gratia, et omni constantia fortior videbatur: ipse vero vultu corporeo nitens, plenus pinguedine sancti Spiritus credebatur. Erat autem, juxta Horatii, quod magnis laudibus prædicatur,
Fortis, et in seipso totus teres atque rotundus.
Fortis siquidem fide, constantia et virtute solidus in tantum, ut nil trepidans, nihilque dubitans videretur, etiamsi totus terrore infractus orbis laberetur. Verumtamen si aliqua terroris procella impulsus esset aliquando spe superabat, aliquando vero ratione vincebat: timor autem mundialis eum nusquam potuit subrigendo transverberare. Teres autem et rotundus ideo in seipso, imo in Domino dicitur fuisse, quia quia non solum sibimet virtutibus ac moribus aptabatur; verum etiam omnibus congruus erat, et amore dignissimus: in tantum ut omnia omnibus esset, et pene cunctis lucrifieret. Erat siquidem carne nobilis, sed nobilior moribus: plenus Dei sapientia, sed opere non vacuus: pulcra facie, sed fide ac sanctitate pulchrior: dives progenie, sed ditior almitate, quia propago erat natus de propagine cæli.
Res ab eo in Italia gestæ: apud Pontificem et Imperatorem auctoritas.
Totus igitur novo homine indutus erat, et quantum hic mortalibus fas est, in intimo Domino recreatus. Equitatus ejus erat quadriga virtutum: rotæ vero quadrigæ illius, prudentia, justitia, fortitudo et temperantia. Porro prudentia tanta illi inerat, ut fons consilii ex ejus animo manare videretur. Cernebat enim simul præterita, præsentia, et futura: ut de singulis prævideret quid agendum, quidve sequendum Dei consilio monstraretur. Justitiam vero quantum sectatus sit, testis est Francia, et omnia regna terrarum, consultu sibi submissa: maxime tamen Italia, quæ sibi commissa fuerat, ut regnum et ejus Regem Pipinum juniorem, ad statum Reip. et ad Religionis cultum utiliter, juste atque discretete honestius informaret: ubi tantam promeruit laudem, ut a quibusdam, ita ut fertur, non homo, sed pro virtutis amore, Angelus prædicaretur. Fatentur enim, quod numquam in judicio alicujus personam inspexerit: neque juxta provenbium vulgi, aureo pugno sitmurus ejus animifractus. Solus, ut aiunt, potuit illæsus fluvium transire Acherontis avari, et sine discrimine cæcitatis ex Alpibus remeare per annos: ante quem tremebat in promptu superborum altitudo, gloriabatur humilitas mansuetorum. Deposuit enim illico in ingressu omnem inde tyrannicam potestatem, qui velut prædones iniqui in populo furebant, tantoque audentius, quantum liciti auxiliabantur dominii jure, unde et omnem terram pessima potestate vastabant. Primum ergo his pacem reddidit: deinde sua cuique pius arbiter jura restituit. Ergo tanta inerat ei sapientiæ virtus, ut pro virga censoris judicis uteretur verbo, neque moram faciens, sua cuique quæ justa fuerant, designando. Fecit igitur ut suum quique adimplerent officium, et nulli jus usurparent alienum. Erat autem thesaurarius pauperum, viduarum patrimonium, pater vero orphanorum, mœrentium consolator, brachium infirmorum, et forte superbientium flagrum. Verumtamen omnes de supercilio mentis artificioso deponebat ingenio, et nullum penitus frangebat, nisi quem conspiceret irrevocabilem esse.
17 Atque ita virtute validus, mitis et mansuetus, Romanorum pervenit ad fines: ubi a Domino Leone, tunc temporis Apostolico, tanto familiaritatis officio est susceptus, ut neminem constiterit Francorum antea suscepisse. Unde nostrorum quidam narrant, sibi jocoso dixisse animo: France, inquit, sciendo scias, quia si te aliud invenero, quam te credeo, non ultra necesse est Francorum aliquem huc venire, cui credere debeam. Quo profecto patet, quantum pondus idem vir habuerit, cujus evacuatio fidei, Francorum genus omne probaverit non credendum, cujusve firmitatis fuerit.
18 Sed quantus sit, plurimum produnt opera promissionis impleta: et testantur litteræ quas de hac, quæ inter homines est tenenda fides. Lothario Imperatori nuper direxit, inter reliqua ita dicens: Quid putas, inquit, o Princeps, si fides sæpe inter cruores et sævientium arma, etiam inter paganos tantum valuit, ut quisque se committeret alterius fidei sacramentis: quantum valere debeat fœdus Christiani, in veritate promissum? Non te decipiat aliquis obsecro, inquit, Imperator: quia fides cum contra aliquem violatur, non homo, sed Deus testis et veritas in ea contemnitur.
Talibus dictis proculdubio liquet, quod facilius fuerit, ferri violari vincula, quam hujus viri fidei contaminari promissa, præsertim cum in ejus pectore nil toto, nisi fons veritatis et mera simplicitas radiabat. Quem si diligenter inspiceres, erat in eo animus sigillo Christi impressus: ideo in nullo penitus corrumpi poterat.
Variorum Sanctorum virtutes imitatur.
Animus vero ejus erat velut hortus paradisi, fidei muro conclusus, universarum consitus virtutum generibus. Hujus viri imitabatur humilitatem, istius lenitatem: sequebatur autem alterius parsimoniæ victum, et mediocrem vestimentorum habitum: illius quoque habebat patientiam, hujus vero mansuetudinem. Cum frequenti autem suspirio tale mihi verbum pietatis ore dicebat: Super quem requiescam, nisi super humilem et quietum, ac trementem sermones meos? Tu nosti bone Jesu, ut quid talia sibi sedulo replicabat mentis affectu: habebat enim sibi distincte et apposite ad persuadendam hominibus sanctitatem: universa tua præcepta sibi commissa animo tenebat, et inde conferebat secum, habens tuorum dicta mandatorum suos ante oculos, atque ita omnium Sanctorum vitas uno mentis intuitu considerabat, quorum sedulo ruminabat virtutum exempla, ut ex his omnibus unum colligeret virum perfectum, Deo plenum, et religionis officio decoratum.
20 Scribit namque Tullius, rex eloquentiæ Latinæ, in lib. 2 de inventione rhetoricæ artis, quo tempore Crotoniense florerent opibus, atque ita cum beati numerarentur, et templum religionis suæ picturis egregie locupletare vellent; vocasse quemdam Zeuxim, qui omnium pictorum ingenio videbatur excellere: quem magno pretio conductum adhibuerunt, ut sibi pingeret cujusdam Helenæ imaginem..... opus mirabile permansurum. Qui illico quæsivit ab eis si quasdam virgines formosas haberent: illi autem statim deduxerunt hominem in palæstram, atque ei pueros ostenderunt multos magna præditos dignitate: nam honestissimas ex gymnico certamine victorias, domum cum laude maxima retulerunt. Cum puerorum igitur formas et corpora magno hic opere miraretur; Horum, inquiunt illi, sorores sunt apud nos virgines, quæ quanta sint dignitate potes ex his suspicari. Et ille: Præbete igitur illas mihi, quæso, ut ex his dumpingo, formosissima quæque transferam super unius imaginem rei, quam petere censuistis. Quod illi obtemperantes, pictor quinque delegit quarum formam suo probavit judicio pulchritudinis esse. Neque enim putavit omnia quæ quæreret ad venustatem uno se in corpore reperire, eo quod nihil simplici in genere omnibus ex partibus perfectum natura expolivit. Tamquam ceteris non sit habitura quid largiatur, si uni cuncta concesserit.
21 Ita siquidem et senex noster ingrediens palæstram hujus vitæ, postquam ablutus est baptismi fonte, post abrenuntiationem sæculi, quo puro mentis intuitu conspexit diversos ad diversa tendentes. Alios quidem vidit sudare ad mundi honores, et præsentis vitæ gaudia; alios vero ad luxum et libidinem carnis; nonnullos autem sectari justitiam, necnon et aliquos futuram respicere vitam. Elegit tamen ex omnibus quos potuit intelligere, quinque virgines, quæ pio caritatis oleo suas indesinenter ornant lampades, et parant exire obviam sponso et sponsæ; et has imitatus est vigilanti animo, ne forte fur nocte veniens, dormientem subriperet. Audivit etiam ex gymnico carmine Sanctorum, quam dignas honore victorias: atque ex his omnibus unam in se Christi reformavit imaginem. Illic in uno videlicet Deo et homine Christo Jesu, omnia quæ sunt venustatis et decoris æternæ vitæ ultra quam intelligi possit, adinvenit. Sed perfectum, quod in omnibus Ecclesiæ partibus natura prohibuit buit, gratia concessit, ut sit Deus omnia in omnibus. Ideirco ex omnibus per omnia satagebat, ut jam Christum in omnibus inveniret. Ob hoc autem ab aliquibus, ut epistolæ Magistri Albini ferunt, Antonius vocabatur: a nonnullis vero, ut supra dictum est, Aurelius Augustinus. Agebat namque istud Gregorii, aliud vero B. Silvestri.
Ejus in egentes effusa liberolitas.
Testis est mihi conscientia mea, quod sæpe mirabat, cur tantum mutuo vellet accipere, ut indigentibus, vel suorum erogaret usibus, donec vitam B. Silvestri inspexi, cujus in hoc imitabatur exemplum; ut semper magis mutuando pauper, quam dives inveniretur. Dicebat namque sibi sæpe cohærentibus: Visnosse, o, inquit, tu, utrum avarus largusve videaris? scias prorsus, quod si timueris quid magis te dedisse quam oportuerit, avarus convinceris. Quod si minus quam debueras, largitatis est utique signum. Et ideo te, fili, moneo, ut magis si neglexeris, in hoc reus appareas, ut de nostro plus censeas tribuere, quam minus aliquid erogare.
23 Novit altissima virtus, quod frequentius in tantum liberaliter tribuebat, ut ipse pauper, ac sui simul viderentur egere. Sed tunc lætus, tunc gaudens exultabat in Domino. Aiebat namque: Utinam vel in modico paupertate Christi participaremur. Sed numquam ei visum est aliquando ad hoc potuisse pervenire negotium, eo quod Christus magis in eo pusillanimes animaret assidue, ut sua liberaliter discerent erogare, et de Dei largitate præsumere. Præoccupabat enim eum divina clementia ministrando. Unde cum quodam die omne pulmentum casei de monasterio hospitibus ex integro expendisset, ita ut nihil fratribus reservaret, contigit ut quidam, cum esset Cellarius, quasi voce minaci quodam mentis affectu diceret. Miror, ait, Pater, quid tua velit ingentis rei expensio. En nihil residui permittis esse fratribus, quo vesci libeat: Tum ille, ut erat suavis eloquio, arridens: Dominus dabit, inquit. Et ille, Tu semper, inquit, ita polliceris: sed non sic exemplo dabitur, quod tu indifferenter effundis. Interim autem dum hæc aguntur, ecce duo adsunt plaustra præforibus, unum nescio quid ferens piscium, et aliud plenum caseis. Quod beatus Pater audiens, lætus pro fratre, jussit eum adesse continuo. Ecce frater, inquit, et quod timebas, argueris. Ecce imprudens convincitur ignavia. Tum ille, ut erat simplex animo, videns se argui beneficiis: Dami Pater, inquit, deinceps, da quantum volueris. Jam enim non dicam ulterius: Non dabit Dominus: sed dicam prorsus, quia dabitur, quantum volueris.
24 Neque igitur tantus vir prudenti affectu poterat ignorare, quid, cui, et quantum daret. Hoc solum vitii, si libeat, deputetur, quod aiebat: dicebat enim ita: Si ad dandum mihi ita exiguum fuerit, ut non habeam quod duobus impertiam indigentibus, quo solum eorum aliquis adjumentum capiat, bonum mihi videtur, cui jure magis competit, ut ei totum tribuam, quam utrisque nil pene impertiam, aut eos ex toto vacuos relinquam: unde uni impendebat utrumque benevolentiæ munus, alteri pietatis affectum. Videte duri cordes, vide te viscera pietatis. Ecce hic licet non posset largiri omnibus, tamen omnium doloribus et penuriis, atque casibus variis, compassionis affectu quasi propriis afficiebatur.
Pietas et assiduæ lacrymæ.
Vere tantus ac talis erat, ut de se, quippe relatu veritatis, potuisset asserere: Vulneratus, caritate ego sum. Qui nisi vulneratus esset a caritate, omnium casus continuis lamentis ut proprios non lugeret. Flebat autem diebus singulis, si non amplius, semel in die, aut secundo, mane videlicet et vesperi. Ignis ergo eratiste in eo perpetuus, non deficiens ex altari animi; sed jugiter tali ardebat voto. Ibi enim fiebat suave holocaustum Domino: ibi victimæ mactabantur, præcipue in noctis medio: erat enim pervigil in orationibus. Omnem carnis adipem, et concupiscentiarum illecebras tunc cremabat flammarum incendio, et omnia intrinsecus vitalia, caputque cum pedibus, id est initium vitæ ac finem Domini in sacrificium adolebat. Lavabat enim quæque lacrymis primum, ut deinceps omnia Domino mundius cremarentur. Fateor plane, numquam me virum invenisse, cui fons lacrymarum tantus inesset, tantusque gemitus. Putares enim intrinsecus omnia fletibus resoluta, profundis suspiriis pectus disrumpere. Videbantur in eo quasi tonitrua resonare, dum se crebris tunderetictibus, ut lacrymarum imbres uberius eliceret. Haud dubium, quin tonitrua fuisse recte dicamus: quia tu intus eras bone Jesu, ut fletibus virtutum rigares semina, et agri pleni, quem benedixeras, fructum fonte adspersionis ablueres.
26 Qui, cum exiguus ego aliquando ab eo requirerem hujusce lamenti genus, et tanti fletus gratiam, intulit ita, dicens: Plango, inquit, fili, me plango: non quasi humiliando flere me conveniam, aut ut altaria cæli sacramenta conspiciam: sed me, inquam, quid sim considerans, plangendo lugeo. Plango quidem, non quia sic me vellem plangere: sed quia me ita plangendum novi, proculdubio plango. O profunda humilitas viri, et altissimum mentis ingenium! Dicebas enim hæc, non quod te talem scires, sed ut me, quem talem forte noveras, ad plangendum saltem serius invitares, et pectus saxeum sic tuis fletibus emollires. Alioquin tu ideo flebas, quod velut intra sancta sanctorum ingressus, nondum continuare poteras, quod cernebas: Spes namque quæ differtur, affligit animam. Ergo cernebas mentis oculo cælestem illam patriam, ubi hymni dici chori Deo laudes concelebrant: et fruebaris beato illo et felici cæli concentu, ubi indefessa voce resultant prægaudio jubilationis organa: et quod majus est adhuc, feceras tuam ipsius animam sancti Spiritus habitaculum. Sed cum idem spiritus paullulum altius evolasset, ut eum requireres, flebas præ amore nimio, multumque flebas ita dicens: Anima mea liquefacta est, ut locutus est mihi, siquidem locutus est et abiit. Abiit, ut mens avida fruendi felicius inardesceret, et flammam cum invenisset in eo caritatis firmius retineret. Inde erat, mi Pater, quod in mortis articulo non recedebat ab ore plus affectus, ac dicebas: Sitivit anima mea ad Deum vivium: quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Jam enim cupiebas ingredi tabernaculi locum admirabilis: jam vox exultationis in auribus erat, et confessionis in ore: jam sonus epulantis audiebatur: jam quodammodo intereras his, quorum habitatio est sicut lætantium omnium. Talia quippe, dum fleres, tibi ante oculos assistebant, et ideo amore totus eiangueras ac dicebas: Adjuro vos filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei, quia amore langueo. Noverit plus lector, quod si se a talibus paullulum pro quibuslibet negotiis segregasset, quasi a sanctis exiens, festinabat ocyus ut rediret: sed continuo totum se inveniens, totus aderat, quasi si in die nihil aliud inter manus habuisset. Mox etenim aderant lacrymæ, mox gemitus atque omnis devotio. Revirebat quoque animus illico, et omnis sensus corporis continuo mundo moriebatur.
27 Quod si ad Dei intrasset officium, ut idem jucundo animo solitus erat dicere, mox omnes cogitationes et causas rerum temporalium ante ostium reponebat, et secum totus ingrediebatur, ut totus Deo ac sibi adesset. Quem si conspexisses, subito videres eum introire suæ secretiora mentis, et nescio quid verenti vultu respicere. Tingebat quippe calamum linguae fonte sancti Spiritus, ut mundus Deo laudes diceret: atque inter ipsas laudes, nescio quid musicum percipiens, ali quando quando abundantissime flebat. Et quid mirum? Cum, ut audivi quodam referente Episcopo, inter ipsas palatii populorum frequentias, dum Rex et Consiliarii ejus, aliud quid intenderent, et turba more solito undique perstreperet, sæpe eorum in medio positus lugebat, quasi ad agonem flendi huc venisset. Itaque ibi residens, alibi cœlorum Regi secretius adsistebat.
28 Quod si inter mundi discrimina huc illucque pro Ecclesiæ negotio occupatus esset, instituta tamen regulae minime deserebat: sed pro lectione vacabat fletibus, et pro reliquiis officiis mentis jubilo Domino famulabatur. Noverant igitur omnes sui comites et itineris socii, nolle eum ut continue sibi appropinquarent: id circo procul ab eo gradiebantur, quatenus ille soli Deo vacaret. Venerat enim illi jam tempus, ut neque in monte, neque in Hierosolymis, et ut ita dicam, neque in aliquo loco, sed ut in spiritu et veritate adoraret Patrem. Templum autem ejusdem Spiritus suam fecerat animam, veritatisque habitaculum. Idcirco, ut mihi visum est, totus ubique secum totusque cum Deo erat, ac sollicitus cum eo gradiebatur.
29 Inde erat quod profecto semper hilaris, semperque mitis ac lætus inveniebatur: inde quod tam patiens, tam longanimis, tamque benignus in omnibus habebatur. Erat enim filius pacis, caritatisque catena,'ut fraterna sibi viscera invicem cohærerent. Novit hoc Spoletum et Beneventum: qui cum hostili gladio se invicem indesinenter cæderent, factumest ut idem vir beatus illuc usque ob hoc progrediens deveniret, et Beneventum intraret. Porro ibi cum esset, inter eos tantam restituit pacem, ut usque hodie connexi et confæderati sibi mutuo in pace Christi cohæreant. Unde non solum apud eos, sed etiam apud Græcos et omnes maris insulas nimiam promeruit amoris gratiam, atque famam virtutis. Perpendebat autem in hoc dissidio quod utrique Christiani et fratres essent: neque censuit eos ita Deo placere posse, ut tanta cruentarentur cæde, et suarum prædas facultatum facerent: Quia omnis, inquit Apostolus, qui odit fratrem suum, homicida est: et scimus, quod omnis homicida non habet vitam æternam in se manentem. Unde se medium inter eos piùs Pater injecit, et quam diabolus pacem Christi violaverat, sane ad plenum restituit. Igitur in, hujuscemodi negotio infatigabilis videbatur, et pro justitia certator eximius.
Ob virtutem invidiæ patet: in exilium mittitur.
Unde et factum est, cum Imperator Carolus diem vitæ fecisset extremum, et Ludovicus proles ejus Augustus successisset in regnum, ut diaboli agente invidia, in eo veritas pravorum rursus solitis agitaretur insidiis. Nec novum aliquid: quia apud improbos semper inimica veritas fuisse comperitur, et justitia stultorum criminibus lacerata. Jam enim annosa perversorum improbitas, juxta illud Platonis, beatas et felices Respublicas esse ingemiscebat, si eas studiosi sapientiæ regerent, vel si earum rectores studere sapientiæ contigisset. Unde dolo accensi atque invidia excogitaverunt quomodo ceu Danielem ex Regis latere amoverent, ut justitia, ulterius non habendo defensorem, statum amitteret: et iniquitas suis perempta fraudibus locum dominandi reciperet. Noveras enim omnium animarum Deus inspector, qui hoc consilium illius cordi inserueras ut Regis et Ecclesiæ cederet jussionibus, quod non nisi ob commune omnium bonorum studium hoc fecerat: videlicet ut libertas, potentiorum tyrannide relevata, propensius Domino militaret, et universarum jure laudes Ecclesiarum devotius Domino redderentur. Sed Deus, qui suos ad altiora semper invitat, voluit hunc virum manifestius approbare, quantusque esset in adversis ostendere: ut qui tantus Deo victor in prosperis triumphabat, in adversis etiam triumpharet: ut quia jam gratia Dei septem Evangelii beatitudines vita et moribus sibi acquisierat, octavam quæ supererat, operibus adimpleret: Beati, inquit Evangelium, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Passus est igitur idem malignorum supercilio, et accusatus fraude humanitatis, qui amore justitiæ ac veritatis in promptu nil sibi tutum servaverat, nisi se pro ea usque ad mortem modis omnibus tradidisset. Numquam enim timore occuluerat veritatem: numquam mendacium locum habere concesserat: sed miseros objecta veri puritate clementer tegebat quos præsertim avaritia et crudelis imperitorum vexabat ignavia. Unde cum cæcitas iniquorum dolosius aranearum telas, quam cautius venandi retia texuisset, noluit ante faciem apparere, ne forte pravitatis turpitudo, justitia relucente, fœdius monstraretur. Quo factum est, ut sine accusatore, sine congressu, nec non sine audientia atque sine judicio, justitia plecteretur in eo. Qui pulsus præsentibus bonis dignitate exutus, vulgi existimatione fœdatus, ob beneficium Reipub. exilium tulit. Sed quam cæca et stulta perversorum calliditas fuit! Cogitabant enim inficere bonorum semper et commaculare virtutis fama, ob dignitatis ambitionem: præsertim cum eo magis alterius torqueantur gloria, quo nolunt assequi eam, qua clari nominis honore digni habeantur. Sed si Deus pro nobis, quis contra nos? Ergo mentiti sunt se posse polluere decus ac felicitate eorum, qui sua in cælum facultatum tulerunt præsidia. Illic enim neque fures effodiunt, nec furantur. Nemo enim aliquid habet post Deum seipso pretiosius. Ideo qui semetipsum bene operando custodit, necesse est se totum et Deum possideat: numquam enim se suo vacuare honore, ac facultatum pretio, quo nihil ditius est, privari poterit, si se quisque extra se non projecerit.
31 Pretiosissimum ergo genus possessionis est virtutum decus, quibus, nihil gravius acquiritur, nil suavius amando percipitur, nihil felicius possidetur. Hunc thesaurum sibi senex noster laborando quæsierat, quærendo felicius adinvenerat, inventum autem, quocumque iret, secum possidendo ferebat. Atque ita quanto exoccupatus rebus mundi fuerat, tanto suae possessioni intentus, hinc inde locupletius et se cælo restituebat. Noveras jam impudens concupiscentiæ quæstus, quia miles Christi non tuis tenebatur vinculis, neque tua obfuscabatur caligine: sed celsa præsidens caritatis arce, mundum quasi sub pedibus suo liberalitatis dominio subjugarat. Idirco non quocumque invidentium zelus, sed quo Dei agebat Spiritus, quasi ad epulas invitatus, satis admodum ultroneus ibat. Dic, quæso, misera mundi cupiditas, quid inanibus gaudiis raperis? Quid externa bona et momentaneum luxum pro æternis vitæ deliciis amplexaris? Noveris, quod numquam tua facies esse, quæ a te natura rerum fecit aliena. Quod si naturæ satisfacere quæris, scito quia parum est quod requirit. Quod si cupiditatis luxui nil satis esse poterit, o misera mortalium præsumptio, et temeraria virtutum imitatrix cupido, ut quid tantis immergeris fluctibus? Quid mortis æternæ præoccuparis casibus? Ut quid ultra te inconsulte transcendis, cum inde, si quid esse potuisses, totum amittas? Ecce cum justitia, et veritate bellum te semper habuisse novimus; et inde est igitur, quo adhuc livore torqueris. Tu primo mundum in Abel fratricidio cruentasti: deinde per omne tempus Sanctorum millia iniquitatis gladio trucidasti: et quod scelestius est, Dominum cupiditatis pretio vendidisti. Porro adhuc vincendo vinceris, quæ jam Sanctorum predibus conculcaris. Quare non audis infelis adversum te Sanctorum querimonias, sub altari Dei clamantes: Vindica Domine sanguinem nostrum? Forte cogitas, quod in isto sanguinem non fuderis, ideo te excusatum iri? Fateor plane, quia non
PER S. PASCH. RATBER. Rom. 12. 19. Velut aurum infornace tentationis probatur. mentita est iniquitas sibi. Audisne decentem Dominum: Mihi vindictam, et ego retribuam? Sed quod tu excogitaveras improvise, ut senem nostrum terrarum sedibus exulare cogeres, Dominus ejus hoc usus est ad coronam. Igitur more solito tuum cæcitatis malum convertit in alterius bonum. Ecce rursus ponitur aurum in fornace: ecce tentationis igne probatur: tunditur ac limatur igitur, ut speciosum vas in honorem formatum possit clarius renitere. Sed dum præsens quisque talium contemplatur rerum eventum, fortassis censet, juxta illud Virgilii: Nec curare Deum mortalia quemquam. Justus enim aliquando ecce in sua perit justitia, calumniantium fraude perimitur, et pravus sibi quisque vendicat sapientiæ laudem. Verumtamen utrarunque rerum finem rei probavit eventus. Ecloga 8. mentita est iniquitas sibi. Audisne decentem Dominum: Mihi vindictam, et ego retribuam? Sed quod tu excogitaveras improvise, ut senem nostrum terrarum sedibus exulare cogeres, Dominus ejus hoc usus est ad coronam. Igitur more solito tuum cæcitatis malum convertit in alterius bonum. Ecce rursus ponitur aurum in fornace: ecce tentationis igne probatur: tunditur ac limatur igitur, ut speciosum vas in honorem formatum possit clarius renitere. Sed dum præsens quisque talium contemplatur rerum eventum, fortassis censet, juxta illud Virgilii:
Nec curare Deum mortalia quemquam.
Justus enim aliquando ecce in sua perit justitia, calumniantium fraude perimitur, et pravus sibi quisque vendicat sapientiæ laudem. Verumtamen utrarunque rerum finem rei probavit eventus.
✠