Ad mortem ut sese præpararit.
Sed quid interim jam deinceps agimus, anima? Ecce nunc usque quasi inter roseos versati sumus campos, et conspeximus amœna virtutum, de fonte sancti Spiritus uberius irrorata. Nunc vero instat, ut mortis ejus finem pandamus, quem habuisse talem, glorificandum est; amisisse, flendum; pervenisse vero ad Beatorum gaudia, congratulandum. Sed quanto nobis jucundius est, in eo quod amatur versari; tanto gravius est, ejus absentiam, quam semper præsentem cernimus, tolerare. Unde ceu respersum nebula, mæstum est omne quod inspicimus: caligant oculi nostri, operimur singultibus, tremunt digiti, rotatur caput, funduntur lacrymae: et insuper est pio amoris effectu quædam flendi voluntas. Unde et quanto hæc prolixius ad consolandum cudimus, tanto ardentius amore afficimur, amando quoque dolore premimur. Idcirco, mi Pater carissime, ocyus transibo obitus tui paginas, in quo diutius immoranti vehemens languor ingruit. Hinc quidem interim adstillat lugendi facltas, sed paullo post consolabimur de perventu, quo tu nunc lætaris in gaudio. Unde quæsumus, priusquam incipiat calamus pulsare tui exitus horam, revertere Sunamitis, revertere, inquam, paullulum, ut intueamur te. Recipiet enim inde spiritum linguae calamus, et levius transibimus amaros legendi cursus. Revertere, revertere mi carissime. Et quid videbimus in te, nisi ut castrorum acies quomodo sis ordinatus? Ad nos saltem semel, quæsumus, convertere, ut omnes, qualem te prius habuimus, quantusve et modo sis, videamus. Ecce ascendisti, novimus, per desertum quasi aurora consurgens, pulcher ut luna, electus ut sol, terribilis in Deo, velut castrorum exercitus ordinatus.
74 Quid igitur terribilius humanis adspectibus videri potest, quam tui vultus erant adspectus in hora, cum nobis indulgentiam dares? Præceperas enim, petentibus nobis, Pater, ut omnes humi sederemus: quatenus tu os nostrum ex integro, et nos tuum erectis oculis potuissemus conspicere. Quo, fateor, nil me ordinabilius a magistro audisse indultum, nilque flammatius aut horribilius aliquid me vidisse, quam in tuis oculis. Pressius itaque enucleans sensum, ita affatim cunctis es locutus: Ecce, inquis, de creditis ego ovibus rationem redditurus venio: vos autem, o mihi commissus grex, de obedientia et inobedientia vestra sententiam excepturi, attendite, quod idem, qui nunc adsisto, in tremendo judicio vobis coram adero, et quid de talentorum pecunia sim lucratus, vel quomodo illam expenderim, presentabo. Attamen interim, si quid est, in quo excessi in vobis sciens aut nesciens, volens nolensve, indulgete, prout ego, juxta quod oportet, si quid est quod meum sit indulgere, vice Christi relaxo.
75 His igitur tum ita præmissis, plenus fervore spiritus recessit, quasi jam futurus arbiter in suo: ut instrueret se, quasi contra spiritalia nequitiæ tunc in cælestibus pugnaturus, rationem villicationis suæ redditurum: licet semper quasi in mortis articulo pertractasset, tunc tamen velut contra legiones iturus, diligentius mentis aciem disponebat, si forte hudibria hujus vitæ sine impedimento posset effugere. Sed quia occursor decuplum ejus vigenti millibus superare legitur, semper quæ pacis sunt, Dominum precabatur: Domine, inquit, pone me juxta te, atque ita cujusvis manus pugnet contra me: alioquin turmas non effugiam iniquorum, quia tu solus inventus es inter mortuos liber. Venit enim ad te exactor, et in te non invenit quidquam quod suum esset. Idcirco fac me firmius in te inhærere, ut et ipse per te tuo in corpore mali totius inveniar liber.
76 Qui totum se ita discutiens, adhuc invenit in se qualiacumque, quasi nondum exhausta, et præcepit ea coram quibusdam fratribus exponere, (quorum unus, etsi indignus, ego eram) interrogans, si de his se in judicium merito venturum fore pertimesceret. Quibus auditis, juxta divinam scripturam percensuimus, non ad eum pertinere, quæ ipse quasi sua longe diuque plangebat. Quid putas quam subtiliter secum reliqua disputabat? quam sibi severus erat, qui pro alienis etiam, ut pro suis, se puniebat? Interea singulos de singulis monens et instruens, aiebat, ut post obitum suum in electionis pace, caste ac recte secundum Deum inter se convenirent. Exposuit etiam fidem suam coram quibusdam ex nobis, pene et omnem doctrinam quam docuerat, ut ex hoc eam firmius commendaret pectoribus nostris. Hinc est quod tali absentes mœrore suffundimur; inde vero gaudentes sumus, quia de Patre talia recoluntur. Hinc ad hoc afficimur, ad aliud hinc protrahimur. Plangimus in eo siquidem maturitatem morum, fidei firmitatem, soliditatem spei, caritatis fundamenta, ex integro altissimam Christi humilitatem, et ditissimam in omnibus largitatem: nec ut Salvator, inquam, miseram Hierusalem ego lugeo: sed ploro in unius morte pariter omnes virtutes occubuisse: non quod nobis desit ille, qui abiit; sed quod talem videre desivimus, quem sine lacrymis vix aut numquam recordari valemus.
77 Quis enim siccis oculis ejus recordabitur, in quo pene omne honestatis decus sublatum est? Aut quis non doleat præsidium totius Europae subito deperiisse? Vel quis sine mentis scrupulo poterit epistolarum ejus nitorem eloquentiæ recitare? Quem si vulgo audisses, dulcifluus emanabat. Si vero, idem barbara, quam Teutiscam dicunt, lingua loqueretur, præminebat caritatis eloquio. Quod si Lafine, jam ulterius præ aviditate dulcoris, non erat spiritus. Idcirco mihi carissimi o vos omnes, qui nostis quid boni habeat tanti viri præsentia, et transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor nostrum omnium. Videte igitur quam subito vindemiavit nos Dominus, et facti sumus squallidi, venustate sublata. Aurigo possedit nos, quia decus roseum versum est in favillam.
Ultima ejus ægritudo : pia mors.
Paraverat ergo se Simeon senex ad natalem Salvatoris accensis lampadibus occurrere, et Regem Regum Dominum Jesum procedentem de thalamo suo ulnis suis lætus suscipere: sed tetigit eum triduo ante natalem Domini validissima febris, dum juxta consuetudinem noctis medio in basilica fleret. Qui ita perdurans ad vigilias una eum fratribus, hostiam jubilationis in pectore Domino consecrabat: et quanto, ut multi testes sunt, altius voce canebant chori, eo amplius idem flebat in jubilo. Sicque se pertrahens ad matutinorum usque laudes, nec minus amore Christi febricitans elanguebat, sicut scriptum est in Canticis: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Et dum quotidie magis magisque multis premeretur doloribus, spiritum non relaxabat, semper Deo intentus. Disponebat igitur ita omnia providus, ac si nihil mali ferret in corpore: instituens et ordinans ita singulas officinas, ut nil finis ejus imperfectum inveniret, præcipue ut et sanctus dies dignis celebraretur honoribus. Quo peracto, vehementius cæpit urgeri febribus: quotidie tamen ad oratorium B. Martini veniens, quem copioso amore in vita semper dilexerat, ibidemque Missas audiens, communionem sanctam percepit, donec ultimus dies vitæ a noctis hujus eum eduxit caligine.
79 Interim vero audiens beatus vir Hildemannus Episcopus, quem ipse monachum nutrierat, et per concessum Regis tanto Bellovaci sublimarat honore, sanctum ægrotare Patrem, advenit illico, et excubabat jugiter ante eum, donec vivendi finem fecit, et eum propriis manibus una cum cunctis fratribus sepelivit. Qui dum advenisset, gavisus est sanctus Pater alacritate maxima et lætatus, ut vix se ferret præ nimio exultationis gaudio. Agebat namque Deo immensas gratias, quod de hujus eum consolaretur adventu, et dicebat: Deus omnium institutor et rector, gratias tibi ago, quia non sum fraudatus a desiderio meo.
80 Interea cum cæpisset idem sanctus Episcopus a nobis percontari, utrum benedictionis oleo, sicut a B. Apostolo sancitum est, deberet perungi; interrogavimus eum, utrumne vellet, quem proculdubio scieramus peccatorum oneribus non detineri. Quod ille audiens, erectis oculis in cælum, cominus obsecrabat ut fieret. Quid putas tum sanctus agebat animus? quantis tunc replebatur lacrymis? Erant igitur oculi ad Deum defixi, manus vero ad cælos extensæ, invitansque sanctum Spiritum, dicebat: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quia percepi omnia tui mysterii sacramenta: et nunc quid super est, nisi ut ad te veniam? Verum tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis: tantum fiat voluntas tua. Alioquin sitiverat jam idem diu venire ad fontem. Unde et quasi jocosa voce, plenus gravitate fidei, frequenter dicebat: Hinc ibo, et ad Deum meum veniam: lætus, inquam, veniam, lætus moriar, lætusque transibo ingentes hujus vitæ foveas: quoniam ad gaudia perventurus sum sempiterna, longe mihi ante promissa.
81 His et hujusmodi dictis sedulo se armabat Christi miles, donec ingressus est locum tabernaculi admirabilis, in voce confessionis et laudis: ubi et inventus est exercitus multitudinis festa celebrantis. Ibique jam senex noster tripudians creditur præcinere: Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Qui cum quotidianis diebus adhuc in carne febricitans, immensis se Deo taliter commendaret laudibus, contigit subito, dum dum solus apud se ageret, ad eum ingressum fuisse sanctum Episcopum: ad quem continuo exclamans, ait: Curre velociter, o Episcope, præcipio tibi, et osculare pedes Domini mei Jesu Christi, quoniam ecce adest. At ille audiens, valde contremuit; quia quo iret, vel quid ageret, penitus ignorabat. Ille vero hoc dicto, recepit se sub silentio, et quievit. Tum deinceps peracto die octavo natalis Christi alacrius cœpit insistere, ut jam hinc ei celebratis diebus liceret abire, si quo modo ipse tandem perveniret ad festum quod nox non intercipit, neque morbo corrumpi potest. Et peracto igitur jam noctis mediae spatio, ita adorsus est, et fratribus dicebat: O filii, semper mihi in Domino multum carissimi, scitote quoniam hodie hinc ibo, datum est enim mihi jam hinc exire, ac videre, (quod utinam fiat) et apparere conspectui Redemptoris mei. Finitus est ergo jam cursus certaminis mei, et restat penitus, quid acceptus sim pro vocationis præmio, ut ignorem. Credimus nos tamen Pater quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, (alioquin vacuus est labor fidei) præsertim qui dicere cum Apostolo veraciter potuisses: Cursum consummavi, fidem servavi: de reliquo quid aliud, quam reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi justus judex in illa die?
82 Tum mane jam facto, accersitis nonnullis ex nobis, cœpit idem B. Pater urgere, quatenus matutinas ocyus prævenirent. Quibus dictis, in laude Christi cælestis ejus lingua obmutuit. Tunc vero simul convenientibus omnibus sanctis fratribus, communionem sanctam percepit ferme hora diei prima, sicut mus est, et cœperunt eum hymnidicis laudibus Domino commendare, atque ita perdurantes in ejus exequiis, usque in horam diei nonam. Tum idem quando et Christus in cruce, emisit spiritum, ut daretur indicium, quod cujus crucem in vita tulerat, quemque secutus fuerat, ejus et in mortis articulo sequeretur vestigia, donec perveniret ad eum quem quæsi erat, quem optarat, quem et diu de toto corde desiderarat. Quis, putas, tunc ea hora luctus omnium erat, et quam præcipua fuerint lamenta monachorum? Attollebatur autem sursum vox una canentium in excelso, et fletus omnium deorsum singulorum sceindebat pectora: quoniam, sicut alibi dictum est, et pium erat tanto viro congaudere, et pium erat ejus abscessu flere. Quis enim non fleret, etiamsi de silice natus esset ea hora, cum inclytus Dei pastor hinc abiens, cælos peteret? Ipse enim erat, bone Jesu, quem in toto ex omnibus solum Abbatem reperi: ipse ex universis, quem alterius plus quam sua quærentem inveni. Qui, sicut mater amat unicum, ita quosque tenerrime diligebat, atque ut solidiora caperent invitabat.
Ratberti luctus. S. Adelardi sepultura.
Quapropter, quæso, attendite viri, et videte universi populi matrem Corbeiam flentem, (quod est alvearium monachorum) flentem, inquam, ac dicentem: Ablatus est magnificus meus mihi, et nullus est qui consoletur me ex omnibus caris: quoniam complevit Dominus furorem suum in me, et fecit quæ cogitavit. Complevit ergo, quæ præceperat a diebus antiquis: Terra es, et in terram ibis. Idcirco abiit carissimus mihi, et recessit. Reversa est ergo virgo Israel ad civitates suas, et deinceps ambulat gloriose super aquas redemptionis æternæ. Ipse namque est, qui erat mihi yotorum carissimus: ipse convertens animam meam, et custos vitæ meæ: ipse qui consurgens pro nobis in principio vigiliarum, effundebat velut aquam cor suum ante conspectum Domini. Nunc vero posuit nos Dominus ad modicum desolatos, propter eum mœrore confectos. Ideo ergo ponimus in pulvere os nostrum, sperantes in misericordiis Domini, si forte sit spes ut pervenire possimus, quo jam piùs patronus noster pervenisse creditur. Quod donec fiat, donec optata dies veniat, hæreat lingua mea faucibus meis, si tui non meminero, Pater Adelharde, sinon te proposuero in principio recordationum mearum. Alioquin obliviscatur me dextera mea, nisi nomen tuum laudesque pandam. Credo mi carorum carissime, quod prius maternus amor perire possit, quam nos te non diligere. Quia etsi illa suorum obliviscitur, nos tui numquam obliti erimus: sed dum sæcula manent, et nox cum die partitur vices, fama prædicabitur de te semper sanctissimæ vitæ, nosque tua numquam immunes erimus a laude. Tu autem, quæsumus, trahe nos hinc post te, curramus in odorem unguentorum tuorum: quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Recti enim te diligunt: et ideo quærimus, quousque perveniamus, ubi pascis, ubi cubas; scimus namque, quod in meridie.
84 Neque igitur, juxta quod fabulæ ferunt Threicium fecisse vatem, gemimus apud inferos conjugis mortem: sed super astra tollimus patris nomen, quo te solemniter conscendisse fatemur. Ergo etsi felix fuit ille, qui ficte potuit lucidum boni fontem visere; et felix qui potuit vincula gravis terræ solvere; feliciores sumus nos, qui possumus post te Patrem talia et tam sancta vota dirigere. Fingitur enim ille præfatus vates flebilibus modis flendo post conjugem silvas currere fecisse, amnes stare immobiles; junxit-que intrepidum latus cerva sævis leonibus; nectimuit lepus jam cantu placidum canem. Cujus cum fervor intima pectoris flagrantia ureret, nec sic mulcerent animum cuncta quæ subegerat; it mites ad superos, quærens conjugem; nec reperta, infernas adiit domos: illic sonantibus chordis blanda carmina temperans, quidquid de præcipuis Musarum fontibus hauserat. Ad cujus voces umbrarum dea miserans: Tandem, inquit, vincimur arbiter: et ideo donamus conjugem viro, emptam carmine. Quid putas tum ille, juxta poeticam narrationem, luctus dabat? quantosque threnos geminans amor moverat? quantisve precibus veniam implorarat? Cujus nova carmina stupuerat infernus, ultrices scelerum deæ jam mæstæ madebant lacrymis.
85 Sed nos, Pater carissime, talia non ideo inferimus, quod ignoremus neminem ab inferis sine Christo regressum fuisse; sed quid boni habeat amor, volumus aperire. Amor enim maxima lex sibi est: et ideo imitando quærimus te quasi per legem, quia omnis vita tua, lex vitæ fuit: ut mereamur pervenire ad te, imo ad te, quia ad Christum, quo te pervenisse credimus et optamus. Et precamur, ut Deus nostris fletibus motus exaudiat, et doneris feliciter nobis, imo nos tibi, quia te Paradiso datum petimus. Credimus namque, quod ibidem coronaris jam de capite Amana, de vertice Sanir, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. Ista quippe omnia triumphando vicisti: idecirco factus es suavis inter delicias Paradisi et decorus, nec est in te macula. Dextera igitur Christi amplecteris, et lævam sub capite pacis somno dormiens premis: et ideo factus es coram eo quasi pacem reperiens. Lectus ergo tuus, quia in pace Christi versaris, floridus juxta meriti qualitatem: tigna domus tuæ cedrina: laquearia vero cypresina. Et nos quidem, Pater amicissime nobis, juxta quod intelligimus, gaudemus et gratulamur tibi, quia eversa domo, inventa est in te drachma, quæ perierat: perierat enim noctis caligine circumfusa, sed accensis lampadibus, tibi felicius denuo invenitur. Unde interim quando aliud non valemus, jura sepul-chri tui flentes circumsedemus, et superadspergimus orationum flores. Legimus super illud nomen bonum, quod melius acquisisti, quam divitias multas. Nam nostrum alii pallentes violas tibi et candentia lilia carpunt; alii narcissum et florentes rosas; alii serpil-lum ium bene olentem spargunt: isti colocasia et mollibus illud vacciniis pingunt: quidam et suaves intermiscent odores: nonnulli vero falsis lacrymarum rigant fontibus, et ego litterarum superintexo pallas: quatenus ævi temporibus futuris, sanctum servet nomen. Neque enim fucatæartis eloquentiatexo; sed sindone munda, puritatis opere, illud involvo. Alioquin si quis plenius hunc virum nosse desiderat, quam fortiter fide mundum vicerit, legat illud, ubi inscribitur ei nomen novum et nomen civitatis novae Hierusalem. Et cum intellexerit, quibus civitas fulgeat ornamentis, hoc totum illi conferat: eo quod ibidem quodammodo ipse civitas, et possessor hujusce civitatis a Deo creditur esse factus.
86 Unde gaude et lætare virgo fidei, felix Corbeia, ex antiquo vocata: quia meruisti talem in Christo frui et possidere patronum. Quæso te, mater religionis inclyta, amplectere hunc virum, quem tu tyronem cælestibus sobrie ac discretete instituisti moribus: et imitare illum, qui te postea multis ampliavit honoribus. Quare igitur mærore consumeris virgo et filia Dei summi, quasi non sit tibi consiliarius? Ecce fratrem reliquit tibi heredem, qui multis adhuc pro te sudabit laboribus. Absterge, quæso, lacrymas: quoniam mittes obviam de medio tui etiam hunc senem, cum universæ terrarum partes miserint eximios quosque viros. Porro vicina monasteria cum dederint, videlicet Vedastum Atrebates, et Centulum Sanctissimum Richarium, et alia circumquaque viros religione nobiles; dabis forsitan et tu non impari voto virum Deo dignissimum. Neque insecunda tunc eris, cum inter reliquos istum etiam Domino de terræ pulvere generabis: imo lætabunda et gaudens veniendo venies, saltem paucos ferens manipulos. Idcirco confortare et robustius age, donec Amalec occurrit in via, quoniam alter Josue jam tecum dux et prævius virtute, pugnat in acie. Fulci igitur istum, jam in capite inter plurimos dimicantem: attende et illum in monte jam Domino palmas ad sublimia porrigentem. Hic pugnat, ille orat: hic hostem premit, ille vincit. Iste namque est, carissima mihi mater, fratrum amator, et populi Israel. Hic qui multum orat pro suis caritate perpetuus. Hic qui jugis, ut credo, intercessor erit pro civibus. Unde et Domine, juxta B. Ambrosii vocem, quia nemo habet quod aliis plus deferat, quam quod sibi optat; non nos ab illo post mortem separes, quem in hac vita carissimum sensimus. Sed ubi es, nos facias esse simul cum illo: ut vel sic ejus perpetua visione apud te fruamur in Christo, quem propter te in hac vita carissimum valde dileximus, nunc in pace Christi sepultum.
87 Sepulta sunt autem decenter membra carissimi senis, in basilica B. Petri Apostoli sub fastigio inter ejusdem medioximæ quatuor ecclesiæ centra, tectus polito lapide: super quem octonis sculptum versibus musici carminis haustu digne legitur:
Hic jacet eximius meritis venerabilis Abba, Noster Adelhardus, dignus honore senex. Regia prosapies, Paradisi jure colonus: Vir charitate probus, moribus, atque fide. Quem dum sub tumulo recolis tu quisque viator, Cerne quid es, quid eris, mors quia cuncta rapit. Nam post octavas Domini hic carne solutus, Succedente die astra petivit ovans.
88 Et sunt ibidem perhumati quatuor circumquaque venerandi viri, qui fuerant uno ejusdem officio servitutis a Domino propagati. Quod factum non casu contigisse puto, sed ut quorum una in Christo fuit militia, post Jesum crucem sublimius eodem in loco ferre propriam, uilus esset et sepulturæ locus, qui eo dumtaxat secundum similitudinem ejusdem Crucis insignius cohæreret. Quorum medius senex noster cernitur, super quem signa ad horas divini officii pulsantur, ut ex hoc clareat, juxta quod provenisse creditur, quia fuerit lingua ejus cymbalum sancti Spiritus, et Invitatorium ad divini operis officium, ibidem dedicatum. Unde et octoni versus, quod post octavas Domini obierit, titulantur: quantenus monstretur eum opere consummato, quo dudum omnes invitaverat, ad octavam Domini, nullo litterarum imminuto numero feliciter pervenisse.
Alia vita s. Adelardi
S. GERARDO ABBATE SILVÆ - MAJORIS.
Prologus.
Magnus Dominus et laudabilis nimis, gloriosus et magnificus in Sanctis suis. Ipse est enim corona Sanctorum, ipse spes, exultatio et gaudium. Ejus singularis visio, eorum est universalis delectatio. Horum autem exultatione fundatur universa terra, mons Sion, Aquilonis latera, civitas Regis magni, universitatis Ecclesia. Quæ numeroso compta germine nuptiarum, et per eas diverso fœcunda ordine filiorum, civibus electis ornat Jerusalem, urbem illam scilicet cælorum, ad cujus hæc terrestris Ecclesia præfiguratur imaginem. In hac spes civitatis illius habetur, in illa res desiderata tenetur. Hæc beatos facit, illa electos reficit. Nec est ista expers civium illorum: Deus enim cognoscitur in domibus eorum. Ubi videlicet Imperatores curvantur ante tumulos piscatorum; piscatores honorantur successione Pontificum; Pontifices religione Abbatum. Et ideo summo nos delectet succumbere bono, tanto voluptas sit subesse Domino; qui non modo fautor est cremento proficientium, sed et remediabiliter providet casibus ruentium, dum et Angelica præstat nobis suffragia non deesse, et patrocinia confert Sanctorum; quos pro reatibus intercessores non dubitemus efflagitare. Quos cum diversis attributos provinciis communibus omnes conveniat passim honorare officiis; singulis tamen quibusque locis misericorditer provisos attribuit, quos specialiter nobis amplectendos et propensius exorandos voluit.
2 De quorum numero lux patriæ B. Adalardus, Corbeiensium extitit Abbas prædicandus, qui non solum Francorum gemma, sed et Saxonum oriens effulsit stella. Genuit filios Ecclesiæ, nutrivit patres Corbeiæ. Denique S. Anscarius, qui a Walone ipsius S. Adalardi fratre in Corbeia fuit electus, ut a Rege Ludovico cum Herioldo Danorum Rege ad prædicationem Danorum mitteretur; quique postea pro fide Christi multis pœnis ab eisdem affectus tandem in Bremia Archiepiscopatu suo requievit, multis meritis decoratus, ejusdem S. Adalardi auditor fuit et nutritius. Ratbertus quoque Paschasius ejusdem Abbas loci, qui luculentum edidit librum de corpore et sanguine Domini; ejus meruit paternitatem digna filiatione sui: cujus etiam corpore cum reliquis illustratur Corbeia: qui diversi per diversa, diversæ sanctitatis in Christo adepti sunt merita. Hic autem qualis fuerit et quantus, in quadam epistola testatur Abbas Lobiensis Herigerus: qui eo tempore inter sapientes habebatur sapientissimus. Quamquam longum est hic interponere.
3 Ad S. Adalardum, de quo digressi sumus paulisper, calamum studeamus convertere. In cujus caritatis dilatatione, tanta filii sui fervebant dilectione, ut a quodam eorum tanta sit composita prolixitate ipsius vita, tanta lamentationis plena amplitudine, tanto cantici canticorum amatorio languore, ut magis epithalamium dici possit, quam textus alicujus historiæ. Qua confusione non mediocriter offensus Corbeiensis tunc custos Ecclesiæ, sæpe monuit Abbatem ut recidi juberet superflua quæque. Sed illo sæcularibus curis occupato, compunctus iste reverentia Sancti, cui hærebat amoris privilegio, flores ipsius vitæ decerpi jussit e tanto viriditatis prato.
Cujus parendo jussioni sub brevitate non detrahitur priorum sententiæ; excepta illius, qui non authentice sensit de hac historia in S. Viti translatione, non nisi denique per hanc scribendi viam ingressus. Quomodo enim aliter interponeret Corbeiam novam quam construxit S. Adalardus, licet ad unguem descripserit ipsam translationem factam per successores ejus, inordinate tamen erravit de Chronicis Principum et Sancti successoribus. Ad cujus errorem falsitatis removendum sufficiens sit cunctis legentibus ejusdem scriptoris testimonium, qui etiam hoc quod ignorando asserit, in hac monet historia requirendum. Quapropter nunc ei hujus inordinationis offensam donemus, eo scilicet tenore, ut in his quæ secus quam sunt sentit, a nullo sit per singula credendus, et sic ad rei veritatem scribendi calamum vertamus.
Adelardi genus: vitæ monasticæ tyrocinium.
Tempore igitur quo Carolus agebat in sceptris, ille scilicet Carolus, cui cum sæculo terminavit famam palma virtutis, tirocinabatur in palatio Adalardus, puer bonæ indolis. Cujus quidem genitores non silet antiquitas, et ideo quantæ nobilitatis fuerit celare non potest posteritas. Secundum enim totius generositatis genealogiam, ab ingenuis Francorum Regibus deducens nativitatis lineam, Bernardum fratrem magni Pippini Regis habuit patrem: consanguineum quoque æquivocum Pippini, Pippinum juniorem, consobrinum, quem et collegam sub alas scholares, eundem Carolum Imperatorem. Fuit quoque Francus natione, qui Franci dicti sunt a feritate; genere scilicet Trojani, qui per Illyricos sinus deducti Mæotidas insederunt paludes, duce quodam Antenore. Unde cum Romanis Æneia signa secutis civilis est eis communitas, et unius imperii quondam fuit et esse debet communis affinitas. Hoc autem eo tempore erat, quo Carolus Romanus Imperator dicebatur et erat. Ipse enim solus fuit, quem fama majorem mundus habuit.
5 Cum quo postquam beatus puer liberalium fontem transivit non inloto pede, inter primos palatii ætate et sapientia cœpit florere, et primus haberi sub ipso sceptrigerante. Timebat tamen Deum, et omni custodia servabat cor suum. Binos quoque fratres et totidem sorores habebat: quos sicut ætate ita et meritis anteibat. Licet enim utpote juvenis natura cereus esset in vitium flecti, immunis tamen erat ab his vitiis, quibus illa ætas solet inquinari. Semper erat in ore ejus justitiæ attestatio, semper in corde injuriæ detestatio: et quanto junior, tanto perspicacior.
6 Sed ea tempestate, quos sibi amicos obsequium, ab eisdem veritas peperit odium. Imperator quippe Desiderii Regis Italorum filiæ legitimo connubio nupsit: sed postea odio patris, injuria perosam repudiavit, et perjuris Optimatibus Francorum publico adulterio alteram regno superduxit. Quæ res quantum detestabilis fuisset, etiam nunc oriens occidenti nuntiare valet. Et si minus justis omnino displicebat, credo quia bonis et perfectis placere non poterat. Quapropter adolescens omnimodo detestans propinqui sui illicitum conjugium, publice obtestans perjuros esse Optimates Francorum, elegit adhuc puer palatium et cum palatio sæculum postponere, quam talibus videretur communicari et consentire: ut propinquo, quem contraire prohibendo non posset, saltem fugiendo se dissentire monstraret.
7 Abdicatis igitur palatii insignibus et tyrocinio, vicesimum ætatis agens annum, quando juvenilis animus proclivior habetur in peccando, statuit suscipere jugum Christi, libertatem suam ejus servitute nobilitando. Cui quia non ficte militare disponebat, cœnobium in quo militandi exemplum acciperet nova religione quærebat. Cujus religionis officina decens invenitur locus qui vocatur Corbeia. Nec spes eum fefellit, quia quod devote quærebat, devotius sibi cessit. Quantæ enim fuerit nobilitatis tunc locus ille, satis cernentibus adhuc claret vestigiis tantum veteris ruinæ. Ut enim minus quam decet dicam de laude ejus, ipsa erat veraciter aula Dei, et absque concupiscentia pomi alter paradisus. Et qualis tunc erat, quæ modo vix signa Corbeiæ servat? utique talis, qualem decebat militem summi Imperatoris.
8 In hoc itaque loco pulsans, et pulsando admissus secundum regulam S. Benedicti instituendus, primo deposita sarcina et habitu sæculari ingrediendo, cœpit currere viam mandatorum Dei. Statimque discipulus effectus legis divinæ, qui antea jam perfectus erat magister mundialis scientiæ, per summæ humilitatis adeptionem breviter apprehendit utriusque legis perfectionem. Ad hoc enim venerat: ideo non magnus labor discendi erat. Sancti quoque Spiritus gratia omnia sibi faciebat docibilia, omnia penitus possibilia. Quidquid sibi imperabatur, ita parebat ac si divinitus imperaretur. Nulli secundus erat humilitate, et licet novitius, cunctis tamen prior religione. Erga priores digna acclinis veneratione, erga juniores paterna affectus dilectione. Sicque omnibus omnia factus, paullo post, omnes præcedit virtutibus, qui paullo ante omnium erat pedissequus. Postquam conversionem morum actu atque habitu professus, quem quærebat monachum, victorem in cœnobio se fecit monomachum, dextera quippe Dei confortatus, pugnabat contra nequitiæ spiritualia in cælestibus.
9 Cumque jam in tantum effloruisset, ut intra monasticam disciplinam magis inesse animo cælestibus quam terrenis crederetur et esset, committitur ei quædam obedientia, ut in omnibus probetur ille novus cœnobita. Commendatur ei cura horti excolendi, causa scilicet obedientiæ fructum exinde referendi, et (ut quidam asserunt) jussu regali, quasi scilicet hac obedientia injuriatus, flecteretur animo ad palatium regredi. Quam obedientiam monachice et libenter suscepit: et susceptam pro posse et nosse devote supplevit. Excolebat hortum, et cum Maria requirebat in horto resurgentem Jesum. Videre erat novum cultorem nuper inter primos palatii latera sua tenentem, nunc rastro et ligone urticas terræ rapientem. Videre erat juvenem hortulanum, nunc laborantem in cuculla non sua, nuper inter Palatinos sericatum. Sed hæc mutatio dexteræ Excelsi, qui quos vult et quales vult eligit sibi. Prorsus hæc erat via, per quam erat iturus ad astra.
Fugit ad montem Cassinum: revocatur.
Nec via sufficit ista, postquam usu progressionis affectata est, posse teneri visa. Quærit arctiorem, ut possit ascendere de virtute in virtutem. Nihil ei videtur ista conversionis ingressio, nisi per hanc procedat sibi major virtutum progressio. Considerat sibi non parum obesse, cognatis et parentibus medium interesse. Nimis quippe diligebatur a suis, et ideo ultra voluntatem suam visitabatur ab eis. Quæ visitation non solamen sibi erat, sed mentis desolatio. Eligens quippe non per vices Christi esse discipulus, quia etiam se ipsum reliquerat totum totus, nolebat propositum suum impediri a parentibus. Oderat nativitatis solum: quia pro talibus quæstum audierat referri centuplicatum. Eo igitur animi processit, ut talia fugiendo, quia aliter non poterat, declinare decreverit. Nam si quæsisset licentiam, sciebat sibi omnino negandam. Quid ergo faceret? Inreligiosum videbatur si ita discederet, sed inreligiosius, si inter luctantes amicos remaneret.
11 Proinde dum talia mente volvit et revolvit, omnem dubitationem bona intentio pessum dedit. Alter Elias statim fuga labitur, fugiens voluptatum carnis carnis, quatenus ipse sibi inveniretur. Cujus autem rei gratia loco suo cessit, testis est locus ad quem secessit. Non enim quæsivit aliquod remissioris vitæ diverticulum, sed voluntate et itinere direxit gressus ad montem Cassinum: ubi non parum honeste susceptus, nihil instantis et quæsitæ rei, sed alia pro aliis est commentatus.
12 Non tamen diu potuit latuisse, quem Deus nolebat latere: imo hac fuga gloriosius magnificare. Quidam eremita ibi habebatur, qui dum cum famulo Dei hospitalitatis humanitate sermocinatur, prædicit sibi quæque futura, et quis esset, et unde esset, et cujus rei advenisset gratia. Addit insuper quæ sibi minime placerent, scilicet quia legati Imperatoris secuti eum ad reducendum, sine dilatione venturi essent. Quibus auditis vir Dei dissimulat quidem, sed tristis efficitur: et brevius prolato colloquio invicem, ab invicem pro se orati petunt, et consolantur. Sicque secedens ad patrem monasterii, causam adventus sui tandem confitetur: quærit consultum, petit auxilium, precatur abscedendi copiam, licentiam, tempus, et locum, ut liceat sibi ulterius migrare, quo nec audiatur nomen suum. At ille laudans intentionem, non avertit petitionem; sed differt responsionem. Cujus responsionis dilatione statim intercipiuntur Imperatoris precatorialegatione. Et quia annus est dum moliuntur, molitiones eorum illico dissolvuntur. Auditur Imperiale mandatum, et audito pariter reditur monasterium.
Fit Abbas: Italiam pacat: in egenos liberalis.
Et quia ad votum res cœpta sibi non suppeditabat, in suo disponit esse, qualiscumque in alieno loco esse decreverat. Inter parentes stat, et parentes fugit, quia claustrum pro eremo habens, orationibus insistit. Nihil habet præter se: de se ipso regnum Dei studet sibi comparare. Vigiliis vacat: jejunio se excruciat.
14 Proinde talis efficitur, ut non solum ordine, sed etiam honore sublimari dignetur. Nec fit aliqua sublimandi dilatio, cunctorum corda ad id disponente Deo. Pater quippe monasterii, corporis viribus se sentiens destitui, electum annutu cunctorum subrogavit Adalardum. Cujus dignitatis honore indusiatus, et a Principe regni legaliter inthronisatus; non efficitur philopompus, non ut plures assolent, pompolentus. Qualis ipse erat, tales suos esse volebat: et ut essent, exemplo trahebat, verbis prædicabat. Nec deerat prædicationi multiplex scientia; scientiam vero fundabat in cordibus auditorum prædulcis facundia. In qua quam decenter emicuit, omnis Gallia, quæ ejus consilio innitebatur, pacata probavit. Maxime vero Italia, quæ sibi a Carolo fuerat commissa, ut Pippino juniori ad regendum magistraret, et ad stateram justitiæ regnum Italicum informaret. Ubi tantam operatus est æquitatem, ut a populo comparaverit sibi Angelicam laudem. Nullius enim in judicio personam accepit, neque in scirpo nodum quæsivit. In ingressu suo omnem tyrannicam deposuit potestatem, eorum scilicet, qui velut prædones in populo exercebant rapiendi tyrannidem: unicuique sua restituit, et sic inter eos jurgandi causam destituit, pacemque unitam constituit.
15 Taliter igitur disponendo regnum pervenit fines Romanorum, ubi a Leone Papa tanta susceptus est familiaritate, quanta neminem Francorum constat prius susceptum fuisse. Nec id casu evenit, talem quippe eum invenit, ideo hoc ei testimonium perhibuit: Scias, inquit, optime Francorum, quia si aliud te invenero præter quod affeci animum, nihil deinceps credam vestratum. Magnæ auctoritatis homo, cujus fides parum devia unius regni fieret evacuatio. Sed quomodo ab ea posset deviare, qui eam deviantibus studebat redintegrare, et etiam Imperatoribus scriptis intimare. In hac utque dives erat, sed rerum mundi aporiam sponte sibi inferebat, quia in Christo pauper esse volebat. Accipiebat a multis mutuo ut semper daret, et semper haberet, et tamen semper egeret restituendo. Semper inter manus habebat largitatem, quæ sibi affluebat per erogationem. Erogabat et abundabat: donabatur cum dabat; quia divina retributio eum semper præveniebat. Quod suis non credentibus sed ferentibus indigne taliter olim propalatum est divina bonitate.
16 Tanta denique super petentes largitate usus est aliquando, ut fratribus pulmenti nihil esset residui omnino, non pisces, non caseus, non aliquis præter panem monachorum victus. Unde plus justo indignatus frater, qui talium erat assignatus minister: Miror, ait, Pater quid sibi velit tanta expensio, et exinde nulla a quocumque repensio. Non animo reducis penurias fratrum, ut deberes: sed egentibus succurris, et ipse eges. Atille subridens dissimulando: Non turberis, ait, frater: inquirentes enim Dominum non deficient omni bono. Tu, inquit ille, ita semper polliceris: sed non sic continuo dabitur quod indesinenter effundis. Prius sentient fratres expendentem, quam debeant videre rependentem. Tanta lacessitum Patrem indignatione, qui indignantem patiebatur fratrem pro caritate, respexit filius caritatis, et porrexit manum largitatis. Statim enim adsunt duo plaustra pro foribus, non boum ministerio, sed ministro Dei deducta divinitus; unum onustum caseis, alterum piscibus. Qua beatus Pater visitatione relevatus, et plus redargutione fratris, quam etiam ipsa relevatione gavisus; jubet, et adest illico ille jussus. Quo præsto: Timentibus, inquit, Deum frater nihil deest aliquando: beatus vir qui sperat in eo. Ecce, quod timebas a Deo arguitur, et incredulitas tua aperte convincitur. Convictus tandem erubesce: et acceptis quæ repetebas, noli amplius desperare. At ille discedens confusus, erat enim simplicitate, sed non sine felle columbinus: Damihi, inquit, Pater veniam, peto: deinceps quippe credam tibi omnia cedere pro voto. Redditur quod dedisti, quia habes quod accepisti, gratiam quam meruisti. Vera confessio, nec dissona a merito. Non enim erat semilargus, sed ex integro totus. Mentior si testimoniis destituor.
17 Si quando fortuna egentes sibi præsentabat bis unum, et agapen utrisque competentem non habebat ad manum, satius sensebat alteri totum tribuere, quam uterque eorum pene ineleemosynatus videretur recedere: isti impendebat pietatis effectum, illi benevolentiæ tantummodo affectum.
Adelardi pietas: pacis studium.
Nec erat inanis a visceribus pietatis: quæ quanta sibi inesset, parum corde, minus celare poterat oculis. Semper quippe quasi aliquod aquagium manabant ex eis lacrymæ, quæ, ut videri poterat, testes erant dulcedinis, non reatus, vel pœnitentis conscientia. Qui cum a suis secretioribus interrogaretur lamenti causam: Plango me ipsum filii, dicebat, non ostetando humilitatem mean, sed conveniendo conscientiam. Ego me intus et mente novi: ideo plango quod commisi. Dicebat hoc, non quod talis esset, sed qui tales erant, ut ad planectum invitaret. Quandocumque res eum occupabat mundialis, utpote exigebat, et exigit in talibus œconomia temporalis, paulo post exoccupatus aderat totus in divinis. Mox fluebat lacrymarum inundatio, et inter lacrymas dulciter susurrabat spalmorum murmuratio.
19 Ubi quoque ad divinum officium introibat, omnes cogitationes sæculares secus ostium introitus reponebat, et secum totus utpote ante Deum incedebat. Aliis spallentibus ipse flebat: dulciori enim musica solvebatur in lacrymis, per quam totus constabat. Tantæ enim erat dulcedinis, et dulcissimæ in Deum intentionis, ut si etiam regalibus consiliis assisteret, audita aliqua melodia nullo modo se a fletibus temperaret. Nec mirum, quia dulcedo patriæ, in qua dulcescit, cui semper suspirabat canticum novum, hac dulcedine solvebat eum.
20 Cumque etiam pro Ecclesiæ negotio itineraretur, quod ab hujusmodi ministerio, et si aliquando, raro tamen segregari consequitur, secretus ab omnibus aliis gradiebatur. Nec deserebat instituta regulæ, sed fletibus vacabat pro lectione, et orationibus pro reliquo conventuum tenore. Comites, qui in talibus consueti erant, praecedebant, et sequebantur eum, salibus suis intendendo: ipse autem salebras itineris relevabat sibi psalmodiando.
21 Ubicumque gradiebatur, pax secum comitabatur: bellum cum bello habebat: fœdus cum pace inierat. Cum qua olim perveniens Beneventum, invenit eam arma sumpsisse contra Spoletum. In quibus tanto Marte bacchabantur, ut omnia sua armis, prædis, et flammis adnihilarentur: fervebat Bellona in omnium necem: omnibus pulchrum videbatur perdita recipere per medium hostem. Hæc erat mensura belli, prius deficere quam vinci. Tandem vir Dei inter eos medius caduceator deambulat: et utrisque consultum pacis expectorat. Nec ante desistit, quam fœdus inter eos usque ad oscula restituit: pacem partibus redintegrat: mores et fines certo limite antiquat. His ergo et similibus fœderabat regnum indefessus.
A Ludovico Pio relegatur: in exilio sancte vivit.
Sed ea tempestate visa est e terris justitia migrare. Patiuntur mortales lucente sole deliquium, quia perit inter eos color et decus rerum. Lux denique orbis Carolus Imperator viam universæ carnis ingressus defecit, filiumque suum Ludovicum moriendo Imperatorem effecit; sed non tam bene filiatum, sicut decuisset Imperium. Non enim secutus est viam patris, sed sensit cum Roboam filio Salomonis. Quidquid pater amaverat, odio habet: quidquid illi placuerat, sibi displicet. Removentur paterni consultores: admoventur novi, et priorum osores. Quorum annosa perversitas statim felices esse res publicas ingemuit, eo scilicet quia juxta Platonem rectores earum amplecti sapientiam vidit. Erant autem illi, qui viro Dei sapientia et honori ampliato invidebant tempore Caroli; et malebant, quam hunc regnare, fasque nefasque confundi. Cujus invidiæ adepto tempore vindicta accensi, quatenus eum separent a Latere Regis firmantur convoti, ut justitiam ulterius non habendo defensorem regnum amitteret, et inquitas suis quandoque capienda fraudibus dominandi locum reciperet. Nec erat res perardua: quia suppetebat locus, tempus, persona. Denique, ut aiunt, Regibus boni quam mali suspectiores sunt. His quoque virtus aliena semper est formidolosa. Quod viro Dei ita esse nihil constitit verius, qui sine judice dignitate honoris exutus, ob beneficium reipublicæ exilium tulit; sique mala pro bonis recepit. O mores! o tempora! ex aureis utique fictilia. Sed beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, pro qua quasi mundus exilium non esset, alterius exilii injudicatus excepit sententiam. Non tamen sine judicio, quia feliciter munerandus divino.
23 Dissolvitur itaque illa felix germanitas, quæ sicut aliqua constellatio totius palatii videbatur claritas. Germani erant quinque, ut sexu ita discreti et ætate, sed eadem uniti bonitate. S. Adalardus primum ætatis et sanctitatis tenebat gradum: post quem Walo virorum clarissimus ordinis, justitiæ, et æquitatis heredium. Quibus sancta virgo Gundrada hærens ex latere, dispar quidem erat sexu, sed non dispar sanctitate, quæ sola intra Venereos palatii flores ignem juventutis meruit evadere. Reliqui duo Bernharius et Theodrada: quæ reddito fructu nuptiali ante pedes Jesu verbum Dei elegit audire cum Maria. Et ipsa quidem Suessionis Sanctimonialium rexit vitam; ille vero Corbeiæ Christi discipulatus assumpsit formam.
24 Hi ergo palatii flores per diversa mittuntur insontes. S. Adalardus ad Heri Aquitaniæ insulæ adeptus Dei dispensatione locum, quem ante quærebat per fugam. Walo providente Deo recipitur Corbeiæ, ut quæ flens et dolens desolata erat tanti Patris decessione, ejusdem fratris consolaretur sanctitatis et prælationis successione. Bernharius Lirino mittitur: Theodrada quasi reliquis innocentior, cum omnes innocentes essent, Suessionis relinquitur. Pictavis dirigitur Gundrada, apud dignam digna, Sanctam scilicet Radegundem ancillatura. O corde tam uniti, cur orbis intercapedine tam discreti? Quos Deus conjunxit, homo cur separavit? Hæc autem proscriptio non sit legalis judicatio, sed furtiva relatio. Loco tamen acceptæ benevolentiæ omnem excludit injuriam malivolentiæ.
25 Cumque simul egrederentur e palatio, procedit Adalardus, quod dignus fuerit contumeliam pati gratias agendo, fratres et sorores lacrymantes osculis leniendo, amicis fortitudinem mentis persuadendo, Proceribus palatii exempla virtutum exhibendo, porro mirabilem mentis suæ constantiam omnibus demonstrando. Sequebantur enim eum plures, quia aliter non poterant, id sibi displicere lacrymis et contritione cordis ostendentes. Quibus cum recedentibus valediceret, et ipse valedictus ab eis recederet, recedunt cum lacrymis: et duo Archipræsules, qui calido pede et calida mente assistunt Regi, dicentes: Putas te, Imperator, vindicare, quia hunc virum exhonoras hac proscriptione? Aut male es consultus, aut non bene præmeditatus. Non denique exhonoras, sed, ut sibi videtur, pleniter eum honoras. Verumenimvero non te ex illo, sed ex te vindicas illum, quia numquam sibi tanta quanta hodie fuit exultatio et gaudium. Hodie pristinam libertatem in Christo se recepisse gratulatur, et quia non aliquod gaudium huic simile sibi potuissès facere, sine simulatione fatetur. Unde scias proculdubio, quia numquam lætior visus est a nobis aliquando. Ad hæc Imperator perfunditur rubore: dolet se fecisse, quod jam ruboris sibi videbatur irritum facere: sed si foret infectum, non esset utique posthac faciendum. Cui rem cunctis imputantibus pro crimine (nec aliter erat, peccatum enim faciens peccato non poterat carere) vir Dei omnimoda ratione obnititur. Non huic, dicens, non huic, quod non est in hominis potestate, imputetur. Utitur Dei permissione, cui constat nos omnimodis deliquisse. Quod si a Domino adversum nos incitatur, oportet ut sacrificium humilitatis odoretur.
26 Hæc et alia prædicando, discedit ad locum ut destinatum usui suo, ita et a se expetitum omni desiderio. Ubi quantæ fuerit humilitatis et gratiæ, testes idonei sunt fratres, inter quos per septennium vitam duxit Angelicam. Quanto enim curis sæcularibus erat exoccupatior, tanto divinis et cælestibus suspirabat attentior. Assiduus erat in oratione, post orationem in lectione, post lectionem in fratrum relevatione. Relevabat eos melliflua ratione, se ipsum præbens speculum quem sequerentur in actione. Parvus erat inter minores, minor inter majores; majores venerans ut dominos, minores colens ut filios. At illi gaudebant ejus paternitate, et quasi sub Abbate suo exhibebant se digna filiatione. Expetebant monentem, et in omnibus audiebant consulentem. Sermo quippe ejus sale erat conditus, et omnes adversos secundabat casus. Pater cenobii patris eum venerabatur loco, neque aliquid fieri censebat sine ejus consilio. Illi autem minimum erat in talibus consulere, utpote qui alterplicem imperii curam solebat disponere, nisi fratrum diligentia evictus esset aut caritate. Sed quia in cælis erat, secundum Paulum, ejus conversatio, semper per tenebat eum divina contemplatio. A qua vix aliquando recedebat, nisi fratrum caritas, aut edulii eum relevatio abstrahebat. Et ut fiat cita descriptionis conclusio, quia non potest fieri virtutum ejus plena definitio; talem se ibi exhibitit, qualem nulla valet comprehendere oratio.
Revocatur ab exilio : Corbeiam redit.
Qua veneratione postquam explevit septennium, ita adhuc novus in Dei obsequio, quasi nondum supplesset biennium; Deus, in cujus manu cor Regis habetur, solita dignatione solvit ejus exilium. Dominus enim in terram aspexit, et justitia de cælo prospexit. Resedit in regno æquitas, et refrigescit multorum iniquitas. Revirescit color rerum; colorantur flores Ecclesiarum. Jam enim tempus miserendi, jam venerat tempus earum: quia clementia Dei inspiravit Imperatorem Ludovicum, quatenus ab exilio Sanctum revocaret Adalardum. In cujus revocatione tanta fuit imperii exultatio, quanta si cælitus descenderet visibiliter ipsa divina visitatio. Nec secus erat, quia Deus per eum mortales visitabat. Gratulantur cænobia monachorum: resultat jocunditate decus Ecclesiarum: superborum arrogantia humiliatur: humilium patientia exaltatur: fit concursus populi, restituta sibi pristina dignitate: quia qui subtractus fuerat sedentibus in tenebris errorum refulget sol justitiæ. Recepto patre fuint matrimes orphani, gubernatorem recipiunt viduæ et pupilli.
28 Sed quanta istis lætitia, tanta illis a quibus recedebat oritur mæstitia. Gaudent et dolent; quia semper eum habere vellent, et tamen ad suam sedem redire mallent. Hæc erat inter eos discors concordia, et concors pariter discordia. Quem circa lacrymantes pia dilectionis dulcedine, (non enim erant adhuc satiati per septennium, quod multis solet esse tædium, ejus dulcissima dilectione) vix eum fervore caritatis cogebantur dimittere.
29 Præcipuæ autem inter eos dilectionis quidam erat Raginardus, post eum utique, qui tunc erat, ejusdem loci Abbas futurus, qui unica fervens in eum amoris caritate, gaudebat et dolebat, mutua animi alternitate. Quia enim repatriaret assertor veritatis, lætabatur; sed supra modum dolebat quod tanti viri præsentia privabatur. Cumque monasterium jam egrederetur, et fratres eum lacrymis valedicendo et deducendo prosequerentur, ille delitescens in valle plorationis, dolori satisfaciebat gemitibus et lacrymis, quia præsens ferre non poterat præsentiam abeuntis. Quem ille frequenter requirens et sæpius expectando resistens, statuit omnino non discedere, quamdiu superesset sibi fratri valedicere. Cui tandem reperto cum nuntiaretur, et ne impediret abire volentem rogaretur: Nolite precor, ait, quærentibus me detegere, quia lenius absens possum abeuntem ferre. Renuntiatur Sancto: ostenditur quo delitescat loco: qui statim passibus caritatis regressus venit ad fratrem, ne remaneret insalutatus. Et cum pervenisset ex improviso, exiliens ille consternatus animo: Hei mihi, Pater clamabat lacrymando, addidi peccatum peccato. Nolui ad te exire, ideo miser huc te cogo redire: sed da veniam, quia sperabam latere. Nescio denique quid faciam dilatum, sed jam præsens vix queo ferre tui desiderium. Absit autem ut per me aliqua intricetur tibi mora: Domini tecum comitetur gratia, quia mecum velim nolim tui semper erit præsentia. His dictis dato et accepto vale, diu immorantur in osculi caritate: sique Sanctus egreditur cum reliquis, etiam illo prosequente.
30 Præparantur rudentes, impelluntur naves: et velis auræ patentibus, solvuntur anchoræ: expapillatis brachiis aptantur remiges, et antennæ. Dant fratres gemitus, et naves sonitum, atque tamdiu super ripam stantes recedenti intentant visum, donec crispantibus oculis pro uno sibi videntur videre numerum.
31 At ille solutis carnis non cordis aspectibus, post aliquot dies tandem pervenit ad palatium, longa corporis macie confectus. Ubi susceptus favorabiliter a Rege et ab Optimatibus veniam dare petitur lacrymabiliter. Fatentur errorem, et inveniunt injuriæ immemorem. Videns enim suffusos pudore, quibus non fuit pudor olim sibi usque ad effectum invidere satisfactionem eorum prævenit, et demissis oculis jam satisfacientes ita dulciter delinivit: Nihil, ait, o Cæsar fit in terra, nihil, o Proceres, sine causa. Nihil fit in mundo sine Dei judicio. Si nos pro peccatis nostris arguit Deus, quid ad vos? Nos viderimus. Nihil potuisti sine Dei permissione. Modo utamur Dei jussione: dimittite, inquit, et dimittemini quod ego primus faciam: vos me sequimini: fit sine mora ab omnibus: festucantur omnia.
32 Quibus ita compositis petitur pristinam sedem recipere flagitantibus fliis suis, quibus fatigatis desiderio septennium illud prolixius videbatur centuplicibus annis. Recipit, nec refutat, etenim secundum canones non poterat; imo caritas filiorum sibi imperat: et sic cum multa stipatione suorum Corbeiam remigrat. O quam jocunda dies illustravit tunc Corbeienses! Dies illa, dies lætitiæ, dies exultationis et gloriæ. Quanta denique fuerit receptus ambitione quis valet perorare? Procedit palliatus ordo monachorum, monachosque præcedit candidatus ordo Clericorum: omnis sexus et ætas ruit in obviam: nec est audire, nisi unius laudis conceinentiam; Christi scilicet propter reditum patris laudantium clementiam. Consonant et dissonant, quia voces, non laudes sexus mutavit. Nec plures fudit lacrymas ejus discessionis desolatio, quam nunc quoque refudit regressionis consolatio.
33 Sed non defuit impedimentum, quo aliquantisper tantum impediretur gaudium. Illum enim pro quo hæc arridebant gaudia, flamma febrium invadens pestifera, membra diu attenuata exilio, attenuabat etiam nunc invaletudinis morbo. Quæ res lætitiam quidem minuebat, sed lacrymas utrimque procedentes et ex gaudio et ex mærore augebat. Ea tantum relevabantur consolatione, quia malebant eum infirmum, quam nec sanum habere. Quamobrem affluentes erga eum omnimoda humanitate, caritatis officium exhibent ei benigna filiatione.
✠
Source: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Paris: Victor Palmé, 1863. English translation published November 22, 2026. Translation and editing: Christian Reality Team.