Pag. 162, col. 1, lin. 13, S. Neopiste; corrige S. Neophyte, et repone post S. Dafrosam. Ibidem col. 2, post lin. 3, adde S. Fausta Virgo Martyr, in Gallia. Expunge vero quæ de illa inter Omissos habentur.
Ibidem post, S. Rigobertus Archiep. Remen. adde S. Rumonus Episcopus in Anglia.
Ibidem col. 2, inter Omissos, ubi de SS. Theopompo et Synesio agitur, dele ista ( sed Martyrol. Roman. XI Maii, ) et repone Hi sunt SS. Theopemptus et Theonas, de quibus egimus III Januarii.
Ibidem de LXXII Christi discipulis, post commemorationem, adde De iisdem ista scribit hoc die Saussaius: Commemoratio SS. LXXII Discipulorum Domini, quorum plerique Gallias cælesti Evangelicæ veritatis lumine irradiantes Ecclesiarum multarum insignium illic fundamenta, adhuc solida, posuerunt. Hujus rei multis videtur haud satis expedita probatio, ut de præcipuis suo loco disputabitur. De Singulis etc.
Ibidem expunge quæ de S. Fausta V. M. omittenda dicuntur.
De s. Fausta Virg. Mart.
Andreas du Chesne Christianissimi Regis Historiographus, vir æterna dignus memoria, nobis olim S. Faustæ Virginis et Martyris translationem e Lemovicensi codice descriptam communicavit; cujus et ipse partem tom. 2 Scriptorum Francicorum publicavit, atque ex eo expressit Petrus de Marca lib. 3, historiæ Bearnensis cap. 2.
2 Ex ea historia antiqua sanctæ Virginis veneratio asseritur: ast natalis ejus aut dies anniversaria Translationis istius minime indicatur. Natalem in aliquot Martyrologiis reperimus; nam Coloniense Martyrolog. anno 1490, excusum, IV Januarii ista habet Bituricas S. Faustæ Virginis. Quæ transscripsere Carthusiani Colonienses in addit. ad Usuardum, auctor Florarii, Maurolycus, Canisius, Galesinius, Ferrarius, Felicius.
3 Fusius Andreas Saussaius in Supplemento Martyrol. Gallicani: Ipso die in Aquitania S. Faustæ Virginis et Martyris, quæ in Gasconia ob testimonium irrefragabile Christianæ pietatis dure cruciata, atque agone gloriosissimo consummata, in loco cui Fidenciacus nomen erat, ubi martyrium complevit, a Christianis eo quo potuerunt honore sepulta est. Deinde vero persecutionum sopitis incendiis cum serenior aura Christi cultoribus affulsisset, coruscantibus ad beatæ Martyris tumulum crebris divinae majestatis insigniis; ad ejus memoriæ honorificationem magnifica extructa est basilica, quam Dani infideles Gasconiam populantes infeliciter cremaverunt. At non diu post ne tam pretiosa gemma sub cinere delitesceret, divina providentia factum est, ut ab Aldario monacho Solemniacensi, reliquias Sanctorum perquirenti in Gasconiæ partibus, hortatu Arnaldi hujus regionis Comitis, qui filius erat Ynionis Comitis Petracoricensis (Deo piis adspirante votis) reperta atque levata e ruderum dirutæ ecclesiæ obscuro situ, gleba ipsius Cælitis veneranda, cum aliis Sanctorum lipsanis ad asceteriolum Solemniaci coenobii juris, conditum in fundo Briniciaco, delata et reposita fuerit, multis fulgentibus cum ipsa inventione, tum in translatione pretiosi corporis Martyris beatæ, miraculis. Hæc Saussaius. Posteriora sunt ex historia translationis adumbrata; priora ex aliquo fortassis veteri Breviario expressa. Nos de tempore, loco, modoque martyrii nihil usquam reperimus.
4 Alia postmodum facta translatio ad Prateam ordinis Cisterciensis in diœcesi Bituricensi cænobium. Testatur Claudius Robertus anno MCCXLVII, v Id. Octobris eam contigisse. Quo die ita illius meminit in citato Martyrologii Supplemento Saussaius: Bituricis translatio S. Faustæ, cujus corpus in monasterio de Pratea repositum quiescit. Distat Pratea a metropoli Biturigum 6, leucis. Renatus de Prie Abbas S. Mariæ de Pratea, Episcopus Bajocensis et Lemovicensis, ac S. R. E. Cardinalis, corpus suum jussit humillime juxta Divam Faustam recondi, ut dicitur in ejus epitaphio quod in Notitia Abbatiarum ord. Cistercien. exhibite Gaspar Jongelinus Abbas S. Disibodi. Obiit Renatus v Id. Septembr. MDXVI.
Historia translationis
Ex MS. Andreæ du Chesne V. CL.
S. Faustæ reliquiæ inventæ, sublatæ.
Tempore quo post Domini nostri Jesu Christi Incarnationem DCCLXIII, annus impletus est, obtinente regnum Francorum a Carolo Rege filio Ludovici magni Imperatoris, grassata ingens persecutio in Ecclesia Christi in regionibus Aquitaniæ, seu Gasconiæ. Siquidem paganorum barbaries, quos usitato sermone Danos, seub Normannos, appellant, a suis sedibus cum innumerabili exeuntes navali gestamine ad Sanctonicam sive Burdegalensem urbes sunt advecti. Indeque passim in præfatis discurrentes provinciis, urbes depopulando, monasteria, ecclesias necnon et cunctas hominum ædes igne cremantes, non parvas hominum strages occidendo dederunt.
2 Eo vero tempore apud Gascones, quibus montes Pyrenæi vicini sunt.c Ducatus apicem Arnaldus vir illuster obtinebat. Hic etenim filius cujusdam Comitis Petragoricensis vocabulod Ymonis fuerat; et avunculo suoe Sanctioni, qui ejusdem gentis Dux fuerat, in principatum successerat. Denique idem Arnaldu sæpius cum præfatis barbaris ad defensionem sanctæ Ecclesiæ præliando certaverat, et multos ex terra illa atque spurcissima natione interficiens, maximam ad ultimum sui nobilissimi exercitus partem amiserat.
3 Erat autem tunc in pago Lemovicino a præfatis paganis incensum monasterium, quodf Solempniacum more antiquo vocant, ubi memoratus Arnaldus maxima caritatis devotione erat adstrictus; ob hoc videlicet quia noverat eum a S. Eligio Novimagensi Episcopo in honore S. Petri Apostoli nobiliter fuisse constructum, et maximam habitatorum illius cænobii fuisse regulæ sanctæ observationem. Tantam etenim erga ipsumg architerium habebat devotionem, ut spondens voveret sein eodem pro Christi amore comam capitis sui depositurum, et monasticis semetipsum subdendum disciplinis. Postea vero id implesset, nisi inopinata morte præventus fuisset.
4 Hic vero dum incolumis adhue in suo statu persisteret, curam ferens memorati cænobii, admonebat sæpius monachos ejusdem loci, ut patres Gasconiæ, quas regebat, pro adipiscendi sanctorum Martyrum reliquiis penetrarent. Ipseque illis hoc spondebat provisurum, ne inanem paterentur iteneris laborem. Visum est autem Abbati ejusdem monasterii, et omni ipsius congregationi, ut aliquem ex Fratribus pro prælibato negotio illo mittere deberent. Miserunt autem quemdam monachum, religiosum scilicet Sacerdotem, nomine Aldarium, cum nepote ejusdem Ducis Arnaldi, nomine Gotafridum, qui in illis patribus tunc iter carpebat.
5 Aliquamdiu ergo prædictus Frater cum sui itineris comitibus apud memoratum Principem commoratus est, anxiam jugiter in sui pectoris antro gerens mæstitiam, verens ne forte illud quod mente conceperat non ad votum impleret: gestiebatque ne forte habitatoribus sævis regionis illius quod agere proposuerat manifestum fieret, ne ab ipsis impeditus suo sancto non valeret satisfacere desiderio. Sane cum multa Sanctorum pertransisset loca, et opportunum non vidisset, ut cæptum negotium explere potuisset, et jam ad propria redire decernerent; hi cum quibus ire decernebat tandem pervenerunt in territorioh Fidenciaco, ubi ecclesia mirifice olim in honore S. Faustæ Virginis et Martyris constructa, et ab ipsis, quos supra taxavimus, paganis combusta fuerat. In eadem denique basilica sanctissima membra huius Martyris. comæleto pro Christo gloriosissimo triumpho tumulata a Christianis fuerant et congruo honore longissimis temporum successibus venerata.
6 Igitur cum per Dei voluntatem hæc quæ refulimus memoratus Frater comperisset, confisus de Dei omnipotentis miseratione, simulque auctoritate et consensu supradicti Judicis fretus, quodam diei crepusculo, transeunte noctis excursu, antequam res ab incolis ejusdem loci posset agnosci, paucis secum sociis adhibitis, accedit ad S. Faustæ Virginis et Martyris sepulchrum. Cumque aliquandiu noctu aufert, ibidem in oratione cum lacrymis incubuisset, et Domini auxilium et Sanctæ ipsius suffragium implorasset, cum immenso tremore et fiducia operculum sarcophagi, in quo sancta membra quiescebant revolvit. Eadem vero hora, cum jam in lucem prolata forent sancta pignora, tantus tonitrui fragor cælitus intonuit, ut hi qui aderant nec unius horæ intervallo corporaliter se putarent esse superstites. Nec victus est tremore tanti fragoris devotissimus animus prædicti Fratris, sed mox suos socios, quos sibi adsciverat ut solatium ferrent ferendarum reliquiarum, immani terrore perculsos desperatosque esse conspiciens ut constantiam fidei resumeret admonuit, et quod devote agi inchoaverant ut viriliter perficere studerent exhortari curavit. Quid multa? Levantur sanctissima ossa ex tumulo, ubi multo tempore jacuerant, et linteaminibus præcipuis involuta, cum magna exultationis lætitia ab his, a quibus inventa fuerant, feruntur ad propria.
a Hic est Carolus Calvus, qui Ludovico Pio patre an. 840 mortuo, Aquitaniæ Westriæque regna sortitus, dein post Ludovici II, nepotis sui mortem Romanum quoque Imperium adeptus an. 875.
b De Normannorum in Gallias irruptionibus passim alia meminere gesta Sanctorum, plenius Du Chesne in principio Normannicorum Scriptorum.
c Saussaius supra solum Comitem facit.
d Idem Saussaius Yinonem scribit; Petrus de Marca Imonem.
e Hujus Sancii, sive Sancionis meminit S. Eulogius in epistola ad Willesindum Pampelonensem Episcopum ita scribens: Olim, Beatissime Papa, cum dira seculi fortuna, quæ fratres meos Alvarum et Isidorum a genitali solo abducens, pæne in ulteriores Togatæ Galliæ partes apud Hlndovicum Regem Bajoariæ exulare fecit, cum me etiam propter eos diversas adire regiones, et ignota atque laboriosa itinera subire compelleret; quoniam stipata prædonibus via et funeroso quondam Wilihelmi tota Gothia perturbata erat incursu, qui adversus Carolum Regem Francorum eo tempore, auxilio fretus Habdarraghmanis Regis Arabum, tyrannidem agents, invia et inadibilia cuncta reddiderat; ad partes Pampilonenses diversus, putaveram me cito inde migraturum. Sed ipsa iterum quæ Pampilonem et Seburicos limitat Gallia Comata, in excidium contumaciores cervices factionibus Comitis Sancii Sancionis erigens contra jus præfati Principis veniens, totum illud obsidens iter, immane periculum commeantibus ingerebat.
Hic ergo Sancius Sancionis Comes Ducatum Gasconiæ tunc invasit, cum Wilhelmus filius Bernardi Ducis adversus eundem Carolum Calvum rebellabat. Wilhelmus Barcinonem dolo cepit anno 848, quo Tolosam deditione recepit Carolus. Anno 849, ut habet Chronicon Fontanellensæ, bellum contra Francos instaurans, victus est, amissa infidelium copia: fugaque arrepta dum Barcinone se recipi posse confideret, factione Aledranni et quorumdam Gothorum capitalem subiit pænam: sicque filius iniquitatis periit. Atque inde recte colligit de Marca, hanc Sancii rebellionem, et S. Eulogii iter sub annum 849 contigisse. Ludovicus Rex. cujus meminit S. Eulogius, est Ludovici Pii filius Germaniæ Rex. Caroli Calvi frater.f De Solenniaco, celeberrimo cænobio, 4 leucis ab Urbe Lemovicum dissito, agitur
7 Janu. in Vita S. Tillonis Pauli, et plenius 1 Decembr. in Vita S. Eligii Tornacensis Episcopi et Noviomensis, sive Noviomagensis, ut hic dicitur.g Ita MS. In citata S. Eulogii epistola arcysterium. et lib. 1, Memorialis SS. ascysterium. Potius asceterium, ἀσκητήριον, id est, exercitationis palæstra.h Fezensac interpretatur Pet. de Marca.
Miracula in Translatione facta.
Sane nec prætereundum est silentio, quod Dominus meritis tantæ Virginis ad cujusdam fluminis vadum ostendere est dignatus. Denique hi, qui tunc secum tantum thesauri munus ferebant, cum advenissent quodam in loco, ubi cujusdam fluminis vadum transfretari fretari conati sunt, pluribus aquarum imbribus qui præteritis inundationibus fluminis ripas impleverant tunc, tanta profunditate experti sunt aquam quam transmeabant crevisse, ut aliter non nisi natando litus contingere cum equis suis possent. Contigit autem monachum præfatum cum reliquiis memoratæ Virginis, quas secum in sportula ferebat, pedestri labore trans torrentem remansisse. Nam a vehiculus, qui eum ferre debuerat, cum illis qui primitus vadum transiterant, fortuitu vacuus, neminem in dorso suo ferens transmeaverat. Petiit itaque ab his qui jam transiterant equum sibi reduci, sed imtrare non valuit, quoniam exterruerat eos ingens vadi altitudo. Quid ille faceret, vel quo se verteret primo ignorans, tandem salubri reperto consilio, ad orationis præsidia conversus, lacrymabili prece Domino supplicavit, ut meritis Martyris sanctæ, quam gestebat, incolumis impetum transmeare posset. Nec mora facta, Domini advenit auxilium, Quidam enim rusticus in eodem loco ex incolis loci illius religiose Domini Sacerdoti et monacho obvius factus est eadem hora. Quem isdem Domini famulus rogare cœpit, ut vadum præbendo sibi ostenderet, et pro hic illi ipse mercedem condignam tribueret. Sed ille primo recusare cœpit, timens vim aquæ inundantis. Tandem victus precibus, et hortatu servi Dei admonitus, ut fide armatus aquæ altitudinem ingredi non dubitaret edito signo crucis vadum ingressi, invenerunt aquam fluminis ex Domini præcepto eadem hora in tanta extenuatione exciccatam esse, ut usque ad genua sibi non perveniret quæ paullo ante dorsa equorum supereminens operuerat.
8 Tanto ergo viso miraculo, benedicens Dominum, iter cœptum læti carpebant. Inde itaque digressi, post paucos dies pervenerunt in pago Tervensi, et fessi labore quodam in loco substitere, qui dicitur Nonnaris, prope castrum Asnense. Erat autem in eodem loco haud valde procul cella sita, ubi monachi commanebant, et ipsi ex præfato monasterio monachi propter prædictam paganorum sævitiem ad delitescendum ierant, sub Præpositorum suorum inibi regimine degentes, atque monasticam disciplinam diligenter observantes. Cum quibus etiam cohabitare solitus erat ille Frater, de quo superius sermo habitus est. Fundus autem, ubi cellula sita erat, vocabaturb Brivaciacus, et pertinebat ad jus memorati monasterii: quo in loco Sanctorum reliquiæ erant reponendæ; non solum enim sanctæ Virginis Faustæ, sed et nonnullas sanctæ Dei genitricis Mariæ semper Virginis, nec non et sanctissimi Confessoris Martini Turonicæ Sedis Episcopi, quas repererant in Ecclesia memoratæ Virginis, prædicti viri secum ferebant. Cum cognovissent autem prædicti monachi jam prope adesse suos sacrum thesaurum sibi deferentes, inenarrabili perfusi gaudio occurrunt eis in loco, ubi paullo superius memoravimus eos substitisse. Detelerunt autem secum Fratres, qui obviam venientibus ierunt, cruces et candelabra cum cereorum et candelarum plurimarum nec non et thuribulorum ornamentis. Advenerat etiam cum eis populi multitudo non modica, quæ ex utroque sexu ex vicinis plagis conglobata, cum ingenti devotione ac lætitia sancta excipiebant pignora. Quæ cujus essent meriti palam omnibus illico Dominus ostendit. Denique cum cerei et candelæ, quæ sine lumine delatæ fuerant, antequam reliquiæ e loco ubi depositæ fuerant levarentur, a nemine accidenter infusum divinitus lumen in cunctis apparuit, et tanta virtute repletum, ut nullo ventorum flamine, nulloque aeris incommodo, donec quo tendebatur ventum essetc.....
9 Denique cum nubes aqua nimis densata solis claritatem obfuscaret, hominibus et indicium daret pluviæ, quæ etiam de fidelibus turbis, hymnum Deo persolventibus timore pluviarum, meritis Sanctorum intervenientibus, sine pluvia conversa est in claritatem virtute divina; factumque est, ut sine alicujus aeris incommodo pervenirent ad propria qui sacra gestabant pignora. Cum vero pervenissent ad cellulam quam supra taxavimus, ecclesiam laudes Deo canentes ingressi, condigne juxta altaris cryptam deposuerunt, quæ pie ac fideliter detulerant: ubi immensa beneficia sanitatum, Domino in Sanctis suis operante, mirabiliter flunt usque in hodiernum diem.
a Vehiculus pro equo positum, a vehendo.
b Saussaio est Briniciacus.
c Deest extinguerentur, vel quid simile.
Ad vitam s. Gregorii ling.
Pag. 169, col. 2, in Epitaphio, ad finem in margine adde Roverius noster in historia teomaensi pag. 478 legit, direxit.
Ad vitam s. Rigoberti ep.
Pag. 180, col. 2, ad finem Translationis S. Rigoberti, adde Non mediocris portio reliquiarum S. Rigoberti Parisios pridem delata in B. Deiparæ basilica cultu condigno observatur. Ita Breviarium Parisiense, in quo Lectio IX, hoc die est de S. Rigoberto. Idem testatur Saussaius; qui tamen fallitur, dum scribit, eum ab exilioreversum, Sedi restitutum, collapsis in integrum pia instantia restituisse.
De s. Rumono Episcopo
Tavestokæ in Anglia.
Tamara amnis Cornwalliam a Devonia dividit, ac plures alios recipit priusquam se cum Plimo in Oceanum meridionalem evolvat ad Plimmouth oppidum, quod Plimi ostium sonat. Inter illos est fluviolus Tavus, sive Teavus, ad quem Tavistoke, olim monasterio celebre; de quo ita scribit Willielmus Malmesburiensis lib. 2, de gestis Pontific. Angl. in Cridiensibus: Est in Domnonia cœnobium monachorum juxta Tau fluvium, quod Tavistok vocatur, quod per Ordgarum Comitem Domnoniensem, patrem Elfridæ, quæ fuit uxor Regis Edgari, surgendi exordium, per Livingum Episcopum crescendi cepit auspicium; locus amœnus opportunitate nemorum, captura copiosa piscium, ecclesiæ congruente fabrica, fluvialibus rivis per officinas monachorum decurrentibus, qui suo impetu effusi quicquid invenerint superfluum, portant in exitum. Rumonus Sanctus ibi prædicatur, et jacet Episcopus pulchritudine decoratus scrinii; ubi nulla scriptorum fides assistit opinioni: quod non solum ibi, sed in multis locis Angliæ invenies violentia hostilitatis abolitam omnem gestorum notitiam, nuda Sanctorum nomina, et si quæ modo prætendunt miracula sciri.
2 Hæc Willielmus. Quam Domnoniam vocat, ea Cornubiam, sive Cornwalliam, et Devoniam complectitur, olim a Domnoniis habitata, quos memorat Ptolemæus lib. 2, cap. 3, Solinus cap. 22, Dumnonios vocat, alii Damnonios; Damnonios mallet Cambdenus. Ordgarus hic porro Domnoniæ Comes, abavus fuit S. Eduardi Confessoris. Nam Elfrida ejus filia mater fuit Ethelredi, S. Eduardi Martyris noverca; Ethelredi autem filius fuit S. Eduardus Confessor, ut in ejus Vita v. Januarii dicitur. Livingus Cnutonie ejusdem S. Eduardi vitrico gratiosus inprimis fuit, ex monacho Wintoniensi Abbas Tavistokensis, inde Episcopus, ambitiosus, inquit Malmesburiensis, et protervus, Ecclesiasticarum legum tyrannus invictus:..... humatus Tavistokiæ, quo loco multa spectabilia contulerat.
3 S. Rumoni natalem in secunda editione Anglicani sui Martyrologii, pridie Nonas Januar. consignavit Joannes Wilsonus, his verbis: Eodem die Tavestokiæ in Devonia, commemoratio S. Rumoni Episcopi et Confessoris, vitæ sanctitate et miraculis clari: cujus honori Ordulphus Devoniæ Comes insigne monasterium construxit, sub annum 960, ubi sacræ ejus reliquiæ longo tempore asservatæ sunt magna cum veneratione. Ceterum ipsius Sancti ætas omnino ignota est. Cum Devonia serius ab Anglis sit subjugata, verisimile est, eum gente Britannum fuisse.
Ad vitam b. Rogerii.
Pag. 182, post chronographicum de fundatione Ellantii, ante Prologum Auctoris, adde ( Refert Saussaius quoque Rogerium in Martyrol. Gallicano, et Beatum appellat.)
AD VITAM B. ANGELÆ Pag. 186 post, ad Præfationem nostram, adde ( Extat in libro de SS. Fulginatibus auctore Ludovico Jacobilli, Vita B. Angelæ. Cujus nomen recenset quoque hoc die in Martyrol. Franciscano Arturus Monstierius, et plures citat, qui illius meminerunt. Arnaldum autem vitæ Scriptorem, idem Beatum prædicat, et XVII Junii recenset.)
✠