De s. Petro ep. sebast.
NOT. 135. Pag. 588, col. 1, post num. 1, adde Vetustissimum MS. Martyrologium S. Hieronymi xxvi Martii ista habet: In Sebas. Petri Episcopi. Eodem die MS. Rhinowiense: In Sebasti civitate Petri Episcopi. Idem habet Bellinus de Padua Parisis an. 1521, excusus; nam in editione Veneta an. 1498, id non extat.
NOT. 136. Pag. 589, col. 2, post nu. 8, adde Nam quod in S. Basilii Græca Vita narratur, de Petri continentia duplici prodigio testata, quam fidem mereatur suo loco examinabimus. Dicitur enim Petrus uxorem habuisse, eamque secum retinuisse etiam cum Episcopus esset. Quæ res cum sacris Canonibus adversaretur, Sebastenos offendit: quapropter ad Basilium Legatos misere, qui rogarent ut offensionis occasionem amoliretur. Profectus ergo Sebastiam Basilius, et benigne a fratre acceptus, quibusdam e Clero sub mediam noctem ostendit Petri et conjugis lectum ab Angelis circumdatum: postridie justit fratris conjugem, mox et fratrem ipsum, vestem expandere, in quam ardentes prunas effudit, quæ horæ
an is conjugatus fuerit? spatio retentæ nec ipsos nec vestem vel levissime læserunt, illustri continentiæ argumento. At qui probabile fit conjugio illigatum fuisse, et quidem Episcopatus tempore, quem illius ævi scriptores tradunt monasticum vitæ genus Basilii fratris exemplo sectatum? quem in iisdem ædibus, in quibus Macrina soror Virginibus, viris religiosis præfuisse, Gregorius Nyssenus ejus frater testatur? Nam si quis contendat mulierem illam Episcopo cohabitantem, non conjugem ejus ante Episcopatum fuisse, sed in episcopatu ancillam, aut sororem agnatamve; atque inde sinistram aliquam ortam esse suspicionem; diserte vocatur ἰδία αὐτοῦ γυνὴ τῷ ὀνόματι, ἀδελφὴ δὲ τῇ χρήσει, nomine quidem, propria ejus uxor, usu vero et re ipsa soror. Dein κυρία νύμφη, Domina sponsa.
Pag. 590, post nu. 9, adde Meminit Petri Palladius Diaconus in Dialogo de Vita S. Chrysostomi ita scribens: Amphilochium vero Iconii Episcopum et Optimum Præsulem in Ponto, et Petrum Sebastiæ Antistitem Basilii fratrem, et Epiphanium Constantiæ Cypri Antistitem sanctos viros quid memorem; quibus illa et pecunias donavit et villas?
✠