2 F post numerum 6 adde: Qui hic Gorgianus, in ecgrapho Martyrologii Labbei nostri Gorgonius est.
Ad xxii februarii.
DE B. MARGARITA PÆNITENTE.
Pagina 393 § 2 num. 7 lin. 3 expunge hæc verba: qui aliji extare dicitur. et repone: quem nobis postea Venerabilis P. Lucas Wadingus, Ordinis Minorum accuratissimus Historiographus, Roma submisit, estque hic: In nomine Jesu Christi Nazareni Crucifixi, incipit devotionis Legenda. Satis ferventibus animis fructuosum esse putavi, non totum, quia non erat possibile, sed flores quosdam eligere, de vita mirabili Deo devotissimæ Margaritæ, agentis austeram pænitentiam in Cortona: et per Capitula distinguere duodena, ipsius virtutum gradum compilando, de Prelati præcepto, et ejus gratias copiosas: ut sacrosancta Mater Ecclesia, quæ nova semper prole fœcundatur, renovatur et gaudet, suos filios exemplis instituat novitatis. Sapientibus tantum suadeo reverenter, ut quod invenerint in Legenda conforme non suo loco insertum, Capitulis, ubi ordinari deberet, adjungant, cum multipliciter (Dominus novit) impeditus, tempore libero caruerim ordinandi.
In nomine igitur Domini nostri Crucifixi Jesu, a quo bona cuncta procedunt, quia verus est Deus, incipio.
I Capitulum, De conversatione ipsius in habitu seculari.
II De perfecta spe ipsius et conversione ad Deum. III De austeritate vitæ et paupertatis amore. IV Deprofunda ipsius humilitate et contemptu sui. V De Crucis Christi meditatione, et patientia ex tribulatione læta.
VI De oratione prolixa, et contemplationis excessu.
VII De puritate conscientiæ, frequenti Confessione, et Communione.
VIII De materna et dulci pietate ad omnes, et infatigabili zelo et lucro animarum.
IX De revelatione sui status, et aliorum vivorum et defunctorum.
X De timore indicibili circa omnia quæ gerebat, et desiderio finis sui.
XI De mira Dei et Angelorum familiaritate, et promissis ei factis, et illius obitu glorioso.
XII De miraculis in ejus vita et post migrationem ipsius factis. Hi tituli paulum quandoque discrepant ab iis quos ex alio MS. expressimus, in quo et trium ultimorum capitulorum deerant tituli, et totum capitulum xii, per decem, ut infra cap. xi dicitur, divisum capitula, de signis, quæ Deus omnipotens ad ipsius honorem, per propinqua remotaque loca peregit et agere non desinit. Extabat hoc postremum capitulum apud eumdem Venerabilem P. Lucam Wadingum, sed ita mendose ex alio codice descriptum, ut non videretur posse fructum, si ita vulgaretur, afferre. Exspectare ergo maluimus dum aliud accuratius exemplar nanciscamur. Perfruatur interea etc. Expungendum quoque quod in margine additum ibi erat: hic edita sine titulo et cap. 12, et reponenda, quæ hic habentur.
Pag. 358 col. 2 in Annot. a post in MS. adde: ex quo Vitam descripsimus: extabat in exemplari Vener. P. Lucæ Wadingi ut ante diximus.
✠
Source: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Paris: Victor Palmé, 1865. English translation published November 24, 2026. Translation and editing: Christian Reality Team. Scan of the original: Internet Archive, Villanova University collection.