2 I after number 6 add: Who here is Gorgianus, in the transcript of the Martyrology of our Labbe is Gorgonius.
2 F post numerum 6 adde: Qui hic Gorgianus, in ecgrapho Martyrologii Labbei nostri Gorgonius est.
On the twenty-second of february.
Ad xxii februarii.
ON BLESSED MARGARET THE PENITENT.
Page 393, § 2, no. 7, line 3: strike out these words: qui aliji extare dicitur. and put in their place: quem nobis postea Venerabilis P. Lucas Wadingus, Ordinis Minorum accuratissimus Historiographus, Roma submisit, estque hic: In nomine Jesu Christi Nazareni Crucifixi, incipit devotionis Legenda. Satis ferventibus animis fructuosum esse putavi, non totum, quia non erat possibile, sed flores quosdam eligere, de vita mirabili Deo devotissimæ Margaritæ, agentis austeram pænitentiam in Cortona: et per Capitula distinguere duodena, ipsius virtutum gradum compilando, de Prelati præcepto, et ejus gratias copiosas: ut sacrosancta Mater Ecclesia, quæ nova semper prole fœcundatur, renovatur et gaudet, suos filios exemplis instituat novitatis. Sapientibus tantum suadeo reverenter, ut quod invenerint in Legenda conforme non suo loco insertum, Capitulis, ubi ordinari deberet, adjungant, cum multipliciter (Dominus novit) impeditus, tempore libero caruerim ordinandi.
In the name therefore of our Lord Jesus Christ Crucified, from whom all good things proceed, because he is true God, I begin.
First Chapter, On her conduct in secular dress.
II. On her perfect hope and conversion to God. III. On the austerity of her life and love of poverty. IV. On her deep humility and self-contempt. V. On meditation on the Cross of Christ, and joyful patience in tribulation.
VI. On lengthy prayer, and ecstasy of contemplation.
VII. On purity of conscience, frequent Confession, and Communion.
VIII. On her maternal and sweet charity toward all, and tireless zeal and winning of souls.
IX. On the revelation of her own state, and of others living and deceased.
X. On her unspeakable fear in all that she did, and desire for her end.
XI. On her wondrous intimacy with God and the Angels, the promises made to her, and her glorious passing.
XII. On the miracles wrought in her life and after her departure. These titles sometimes differ slightly from those we extracted from another MS; in which the titles of the last three chapters were missing, and the whole twelfth chapter was divided into ten chapters, as is said below in ch. 11, concerning the signs which almighty God wrought to her honor through places near and far and does not cease to work. This last chapter was to be found with the same Venerable Father Lucas Wading, but copied so faultily from another codex that it did not seem able to bear fruit if published in that state. We therefore preferred to wait until we might obtain another, more accurate copy. Meanwhile let him enjoy etc. That which had been added there in the margin must also be struck out: hic edita sine titulo et cap. 12, and what is found here must be put in its place.
Page 358, col. 2, in Note a, after in MS. add: ex quo Vitam descripsimus: extabat in exemplari Vener. P. Lucæ Wadingi ut ante diximus.
DE B. MARGARITA PÆNITENTE.
Pagina 393 § 2 num. 7 lin. 3 expunge hæc verba: qui aliji extare dicitur. et repone: quem nobis postea Venerabilis P. Lucas Wadingus, Ordinis Minorum accuratissimus Historiographus, Roma submisit, estque hic: In nomine Jesu Christi Nazareni Crucifixi, incipit devotionis Legenda. Satis ferventibus animis fructuosum esse putavi, non totum, quia non erat possibile, sed flores quosdam eligere, de vita mirabili Deo devotissimæ Margaritæ, agentis austeram pænitentiam in Cortona: et per Capitula distinguere duodena, ipsius virtutum gradum compilando, de Prelati præcepto, et ejus gratias copiosas: ut sacrosancta Mater Ecclesia, quæ nova semper prole fœcundatur, renovatur et gaudet, suos filios exemplis instituat novitatis. Sapientibus tantum suadeo reverenter, ut quod invenerint in Legenda conforme non suo loco insertum, Capitulis, ubi ordinari deberet, adjungant, cum multipliciter (Dominus novit) impeditus, tempore libero caruerim ordinandi.
In nomine igitur Domini nostri Crucifixi Jesu, a quo bona cuncta procedunt, quia verus est Deus, incipio.
I Capitulum, De conversatione ipsius in habitu seculari.
II De perfecta spe ipsius et conversione ad Deum. III De austeritate vitæ et paupertatis amore. IV Deprofunda ipsius humilitate et contemptu sui. V De Crucis Christi meditatione, et patientia ex tribulatione læta.
VI De oratione prolixa, et contemplationis excessu.
VII De puritate conscientiæ, frequenti Confessione, et Communione.
VIII De materna et dulci pietate ad omnes, et infatigabili zelo et lucro animarum.
IX De revelatione sui status, et aliorum vivorum et defunctorum.
X De timore indicibili circa omnia quæ gerebat, et desiderio finis sui.
XI De mira Dei et Angelorum familiaritate, et promissis ei factis, et illius obitu glorioso.
XII De miraculis in ejus vita et post migrationem ipsius factis. Hi tituli paulum quandoque discrepant ab iis quos ex alio MS. expressimus, in quo et trium ultimorum capitulorum deerant tituli, et totum capitulum xii, per decem, ut infra cap. xi dicitur, divisum capitula, de signis, quæ Deus omnipotens ad ipsius honorem, per propinqua remotaque loca peregit et agere non desinit. Extabat hoc postremum capitulum apud eumdem Venerabilem P. Lucam Wadingum, sed ita mendose ex alio codice descriptum, ut non videretur posse fructum, si ita vulgaretur, afferre. Exspectare ergo maluimus dum aliud accuratius exemplar nanciscamur. Perfruatur interea etc. Expungendum quoque quod in margine additum ibi erat: hic edita sine titulo et cap. 12, et reponenda, quæ hic habentur.
Pag. 358 col. 2 in Annot. a post in MS. adde: ex quo Vitam descripsimus: extabat in exemplari Vener. P. Lucæ Wadingi ut ante diximus.
Source: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Paris: Victor Palmé, 1865. English translation published November 24, 2026. Translation and editing: Christian Reality Team. Scan of the original: Internet Archive, Villanova University collection.