De ss. Thecla et Justina.
NOT. 138. Pag. 601, col. 1, ad Præfationem adde Anguste tamen in hac epitome SS. Theclæ et Justinæ gesta perstringuntur. Admiranda enim sunt, quæ utraque, sed præcipue Thecla, egit, visendis in carcere Martyribus, eorum redimendis sepeliendisque corporibus, alendis iis qui latebras petierant, excipiendis peregrinis, familia omni ad pietatem instituenda, suis alienisque facultatibus in usus pauperum, ecclesiæque ædificia et ornatum erogandis; contemnendis, quæ tyranni intentabant, suppliciis: quæ omnia prolixe narrantur in Actis SS. Alphii, Philadelphiai, Cyrini, x Maii; S. Epiphanes, S. Alexandri, sive Neophyti, qui Theclæ consobrinus erat, conjugis invictæque Martyris, xii Maii; S. Agathonis Episcopi Liparitani, xxvii Junii; S. Euthaliæ Virginis et Martyris, xxvii Augusti: quibus in Actis sanctarum sororum et Martyrum Neophytæ et Isidoræ, quarum hæc Theclæ, illa Alexandri mater erat; SS. Mercurii et xix sociorum Martyrum; SS. Onesimi et Erasmi et sociorum aliorumque Sanctorum mentio fit.
De s. Paulo I, eremita.
Pag. 603, col. 1, post num. 8, adde At cumscribat S. Hieronymus infra cap. 3, nu. 14. Antonio a Paulo redeunti occurrisse duos discipulos, qui ei longo jam tempore ministrare consueverant; constet vero ex vita S. Antonii xvii Januarii, cap. 21, non nisi quindecim ante obitum suum annis, duorum illorum uti ministerio cæpisse Antonium; non potest quindecim ante obitum annis susceptum illud fuisse ad Paulum iter. Nam quomodo longo jam tempore ministrare consueverant, si eo ipso anno primum erant adsciti? Quomodo vero nonagenarius ivit ad Paulum, cum sibi duo illi longo jam tempore ministrassent, si non nisi nonagenarius ēos adscivit? Videtur S. Hieronymus nonagenarium appellare, pleno rotundoque annorum numero, qui nonagesimum explesset, nondam centesimum attigisset. Sic centenarios dicimus etiam centum annis majores, neglecto minore, qui excrescit, crescit, numero. Fuerit ergo tunc Antonius annorum circiter nonaginta septem; et sic omnia constabunt. Consule, quæ ad cap. 21, vitæ S. Antonii litt. b, annotavimus.
Pap. 607, col. 2, post nu. 2, adde Verisimile est non integrum Corpus S. Pauli fuisse Venetiis in Hungariam translatum, sed aliquas ejus partes. Nam Peregrinus Merulca in Sanctuario Cremonensi scribit, Venetiis etiamnum in æde S. Juliani asservari S. Pauli corpus, capite Romam translato; ipsosque S. Pauli sodales eas reliquias religiose anno 1626, mense Maio veneratos, vexillum in ea æde suspendisse ipsius sancti Eremitæ effigie insignitum; ac Patriarchæ supplicasse, ut sibi partem aliquam earumdem reliquiarum donaret, in sua ecclesia collocandam. Particulam aliquam capitis Romæ in æde S. Mariæ quæ in Campitelli dicitur, asservari testatur Octavius Pancirolus in Thesauris absconditis almæ Urbis; alias item particulas reliquiarum ejusdem Sancti in aliis quibusdam Romanis basilicis extare.
De s. Agathone Papa.
Pag. 624, col. 1, post numerum 4, adde Anno MDCXL, edita est Panormi, typis Antonii Martarelli, Vita S. Agathonis, a Francisco Scorzo nostro eleganter et fuse descripta, quæ tamen haud alia fere complectatur, quam quæ sunt ab Anastasio tradita litteris, sed ad chronologiam Baronianam censuramque exacta. In ea, Panormi natus asseritur, atque ille esse Agatho traditur, quem S. Gregorius Magnus ep. 46, lib. 3, Urbico Abbati S. Hermetis commendat, jubetque in monasterium suscipi, si uxor illius similiter converti voluerit. Verum cum ea epistola data sit Indictione XIV, anno nimirum DXCVI, si tunc XVIII annorum fuisse Agathonem statuerimus, (neque sane junior fuisse videtur) sequetur anno DLXXVIII, natum esse: ergo centenarius erat cum est ad pontificatum evectus. Quis id credat? Existimat idem Auctor, Baronium secutus, non IV Id. Janu. sed Junii decessisse Agathonem, qua de re mox agemus; sed quod eo die S. Oliva, Panormi itidem civis et Patrona, solenniter colatur, S. Agathonis celebritatem in diem consecrationis ejus protractam, eumque diem in posterum S. Agathonis recolendæ memoriæ statum servatum iri. Ea ritu, inquit, peragitur solennissimo, qui Patronis principibus civitatum est constitutus. Quod jam inde ab anno MDCXXIV, inceptum, cum Senatus Panormitanus, ut divinum numen propitium populo pestilentia laboranti faceret, inter Patronos majorum gentium Agathonem allegit, quem allegaret ad Deum. Erecta ad id in templo primario eidem ara; positaque imago in tela graphice depieta. Cui deinde Urbanus VIII, Pontifex Maximus beneficium simplex, ut vocant, aureorum circiter mille addixit, dato ea de re diplomate anno MDCXXVII, regestoque in regia tabularia. Hæc ibi. Diem Ordinationis, qui, licet non exprimatur, dicatus tamen deinceps S. Agathonis solennitati dicitur, arbitramur decimum Julii indicari; ad quem diem Octavius Cajetanus noster in Idea operis de SS. Siciliæ ista habet: Romæ Ordinatio S. Agathonis Panhormitani in summum Pontificem.
DE S. GUILIELMO EP. BITUR.
Pag. 639, num. 1, lin. 13, ubi cum seminator etc. lege ex Bodec. MS. (ubi cum disseminator discordiæ, hostis generis humani diabolus seminasset discordias inter Clericos et Conversos; et licentiatis Clericis a Domino Papa) Ceterum extat hæc vita in quibusdam Breviariis Ord. Cisterciensis, et in citato MS. Bodecensi, cum alia persimili.
✠