Oceasio scriptionis, scopus.
§ I. Historiæ sacræ utilitas.
Si quid historia, id est publica rerum gestarum consignata litteris memoria, hominum generi utilitatis affert aut voluptatis, præclaris exemplis animos ad officii partes omnes rite exequendas instituens, et varia admirabilium eventorum repræsentatione, velut spectaculo, recreans nunc doloribus pressos ac curis, nunc difficilium temporum tædio languentes; id omne multo luculentius in sacra inest historia, ut vere dux vitæ, lux consiliorum, morum magistra debeat existimari. Nam sive Annales Ecclesiasticos quis volvat, ut qua ratione proseminata primum vera religio sit, perspiciat, qua benigni Numinis providentia inter gravissimas procellas adulta, qua deinde iniquitate temporum, morum corruptela, Antistitum ignavia, alibi relanguerit, evulsa alibi sit, rursumque pullularit; sive peculiariter gesta a singulis, vel circa divinas religiones sancte, vel in ceterorum convictu mortalium juste, vel adversus dæmones fortiter, discere malneurit; emolumenta et multa et magna percipiet.
Non enim solum illud jucundissimum est, quæ sapientissimi et sanctissimi viri mandarint litteris perlegere, quod ipsum tamen non potest non eximiam parere mistam reverentia voluptatem: sed quantum est Dei ipsius splendidissimos triumphos spectare? Recte enim S. Hieronymus ad Hedibiam quæst. II: Triumphus Dei est Martyrum passio; ac post paullo: Hic triumphus est Dei, Apostolorumque victoria. Quam illud votis omnibus expetendum, tropæa intueri de Dei hostibus erecta, monumenta bonitatis illius, insignia majestatis, quæ non venti subruant, demoliantur hostes, consumat vetustas, ad seculorum omnium sempiternam memoriam statuta, assiduis in cælo laudibus ornanda, æterna beatissimorum supernæ Hierusalem civium celebranda panegyri? Non enim de bellis et ceteris stolidissimorum hominum inanibus studiis isthic colloquemur; sed de factis Cælitum singulorum illustribus et gloriosis. Missa illa faciemus, ceu vana pueritiæ crepundia: hæc jucundissimis usurpabimus sermonibus, et Dei gratiam perpetuo prædicabimus, cujus virtute elisi inferiorum conatus, fracti impetus tyrannorum, cupiditatum ardor restinctus, adversa fortiter tolerata, amplissima relata sunt præmia. Huic sempiternæ agentur grates, huic indefessis choris plaudetur, huic suavissimæ eæque innumerabiles accinentur laudes.
Neque tamen hisce præconiis ita illum ornabimus nostræ felicitatis auctorem, ut non et ipsis Sanctis gratulemur, quod ea dignati sint propitii Numinis gratia, qua instructi tot res tam præclaras egerint, quibus immortalem promeriti laudem sint. Quæ tamen laus omnis in Dei redundabit gloriam et laudem. Nam si id illis pulcherrimum fuit, cæleste hoc a Deo donum accepisse, Deo sane multo gloriosius est, id illis esse largitum, atque ut recte uterentur providisse. Quæ res tamen etiam ipsis perquam honorifica est. Nam cum ii qui gratiam respuerunt oblatam, aut etiam adeptam postea abjecerunt, suppliciis crucientur æternis; merito quoque illis, qui sponte sua, nulla vi coacti, eam receperunt et summo studio retinuerunt, merces ac laus æterna tribuetur. Est porro plausus illius ac triumphi cælestis præludium quoddam, dum eorum hic benefacta traduntur litteris, leguntur, prædicantur; quæ res et nobis salutaris, et ipsis grata est et gloriosa; non quo illi nostro egeant præconio, sed tamen id non abnuunt, a benevolo pioque animo profectum; ac nimirum prædicari a nobis Deum lætantur. Ideo nos ad eorum laudem ipse provocat Sapientis ore Spiritus sanctus, Ecclesiastici 44, 1: Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua.
Maxime tamen ipsis grata ea est et decora laudatio, quæ moribus animique virtute exprimitur, ut non tam verbis quam intimo animi sensu laudentur. Usuvenit illud quidem plerumque, ut licet absque partium studiis conscripta sit historia quæpiam, etiam profana, qui tamen eam legunt in alteram partem inclinatione quadam voluntatis sensim propendeant, unde tamen norunt nihil sibi emolumenti esse proventurum. Res hic aliter se habet. Quos Deo fidelem servivisse servitutem, eoque a sceleratis omni injuriarum genere vexatos fuisse, ac tandem illustri potitos victoria legimus, iis non possumus, nisi improbi simus, non impense favere. Id cum ipsi et Angelorum, qui assidue humanis actionibus intersunt, ministerio discant, et in Deo, in quo rerum omnium quæ fiunt quæque factæ sunt, aut olim futuræ, clarissimæ insunt species, intueantur qui ejus aspectu intime perfruuntur Sancti; redamant illi nos vicissim, suoque favore prosequuntur, patrocinio adjuvant, ut uberiorem a Deo gratiam consequamur. Huc illa spectant S. Leonis I Papæ, sermone 1, in natali Apostolor. Petri et Pauli: De quorum præsidio, dilectissimi, divinitus nobis ad exemplum patientiæ et confirmationem fidei præparato universaliter quidem in omnium Sanctorum commemoratione lætandum est, etc; ac deinde: Sicut autem et nos experti sumus, et nostri probavere majores, credimus atque confidimus, inter omnes labores istius vitæ, ad obtinendam misericordiam Dei, semper nos specialium patronorum orationibus adjuvandos; ut quantum propriis peccatis deprimimur, tantum Apostolicis meritis erigamur.
Verum ut id quoque abesset, quod tamen certissimum est, favoris præsidium; etiamsi, quod homines quidam fatui et amentes existimant, nescirent Sancti quid in terris de ipsis sentiant loquanturve mortales; quantum tamen ad permovendos animos nostros valent illustria eorum facinora? Nemo nescit quanta vis sit exemplorum in utramque partem. Cantatissimum illud de Julio Cæsare, qui, Gadibus animadversa apud Herculis templum Magni Alexandri imagine, ingemuit, quasi pertæsus ignaviam suam, quod nihildum a se memorabile actum esset in xtate qua jam Alexander orbem terrarum subegisset. Pervulgatum et illud Themistoclis noctu ambulantis in publico, quod somnum capere non posset, dicentisque Miltiadis tropæis se a somno suscitari. Hoc spectasse Romanos illos antiquos existimo, dum etiam in conviviis canerent ad tibiam clarorum virorum laudes atque virtutes, ut ex Catonis Originibus refert Cicero. Verum hæc apud Christianos multo et frequentiora sunt et clariora. Quotusquisque magnum aliquid suscipit, qui non alicujus sibi e Cælitum numero proponat exemplum? Quis cum eorum audit commemorari facinora, non inflammatur æmulandi cupiditate? Quid hic duos illos memorem Agentes in rebus, qui Treviris vix inspecta S. Antonii Abbatis vita, illico ipso die secuti sunt exemplum? quid amborum sponsas, quæ posteaquam hoc audierunt, dicaverunt etiam ipsæ virginitatem Deo? Quid illos S. Augustini æstus animi isthæc narrante Potitiano, quod ipse lib. 8. Confession. cap. 7, indicat? Volumen ingens conficiam, si quæ hoc in genere omni ævo accidere, velim percensere. Illud non possum non grata prosequi memoria, quod S. IGNATIO, Societatis JESU parenti, contigisse nostri referunt Annales; cum plagæ, quam in tibia acceperat, persanandæ causa in lecto esse diutius quam militaris ejus indoles ferret, cogeretur, poposcisse profanum quempiam scriptorem, cujus lectione molestiam temporis levaret: sed nullo ejusmodi tunc domi reperto, duos ei oblatos, quorum alter Christi, alter Sanctorum gesta contineret: horum lectione præparatum, eos accepisse Divinæ gratiæ satus, quorum fructu orbis perfruitur universus. Mihi ipsi, fateri enim necesse est, cum admodum adolescens quæ S. Franciscus Xaverius ejusque socii in Oriente ad Christi amplificandum imperium præclare gessissent, insito quodam a natura sciendi desiderio, studiose pervolverem, mens primum injecta idem complectendi institutum.
Eas habet historiæ sacræ lectio utilitates. Plane ut mirandum videatur, præsertim hoc tempore, quo tot prodeunt eruditorum hominum lucubrationes, quibus vel imperii Romani, vel Græcarum Rerump. vel aliorum regnorum antiquitates illustrentur, (ut omittam qui ad Theologiam, jurisprudentiam, philosophiam, mathesin, oratoriam poeticamque facultatem spectantes a plurimis eduntur commentarii) non plures reperiri, qui Sanctorum Actis eruendis ac dilucidandis operam impendant: cum hisce studiis Dei gloriam amplificare, Sanctorum et honorem augere et patrocinium sibi conciliare, multis pulcherrimarum virtutum proponere exempla, atque ad ea consectanda subdere stimulos possint. Quid quod ipsæ provinciarum urbiumque historiæ ex sacris illis lucem præcipue mutuentur? Testor Andreæ Duchesnii præclara rerum Francicarum volumina, in quibus plurima sunt ex Vitis Sanctorum, et monumentis monasteriorum excerpta. Guilielmum Cambdenum in Britannia illustrata, Philippum Cluverium in Italia ac Germania, atque alios heterodoxos non piget ab his et firmissima et permulta sumere testimonia.
Quamobrem confido fore, ut apud antiquitatis amatores, pios præsertim et moderatos homines, meus hic labor minime in reprehensionem incurrat. Speciem quamdam esse regni cælestis pronuntiavit olim Christus Salvator noster, si de thesauro suo scriba doctus vetera proferat ac nova. Theseauros hic, et veteres diu abditos, et novos, profero, etsi nec docte nec eleganter, diligenter tamen certe ac fideliter; quos et doctis non improbatum iri sperem, et piis, in quorum potissimum gratiam hoc omne susceptum studium est, velim esse fructuosos.
§ II. Acta Sanctorum olim diligenter conscripta.
Ecclesia Romana, præses ac custos Christianæ religionis, fidei basis, arbitra veritatis, dux sanctitatis, magistra morum ac disciplinæ, honestarum actionum et artium parens, ne qua suis pateretur vel instrumenta deesse vel ornamenta virtutis. constituit ut sanctorum hominum, eorum præsertim qui pro sacrorum defensione vitam posuissent, res gestæ diligenter litteris mandarentur. Sic quippe futurum existimavit, ut et Deo, a cujus beneficentia omnis eorum beatitudo et decus promanavit, gratiæ agerentur, et Sanctis ipsis meritus honos redderetur, et eorum pararetur mortalibus patrocinium, et optimis ipsorum exemplis ceterorum conformarentur ad honestatem mores ac mentes. Et habuit sane Ecclesia hac ipsa in re veteris Synagogæ exemplum; quod tamen etiam superaret, nisi qua parte ipse Spiritus veritatis olim Divorum præconia, sed ad posterorum præcipue, nostram videlicet utilitatem dictavit.
Viguit autem hoc institutum in Ecclesia Romana ab ipsis prope religionis nostrae incunabulis. Nam in libro de Romanis Pontificibus, qui vulgo S. Damaso tribuitur, de S. Clemente isthaec habentur: Hic fecit septem regiones dividi Notariis fidelibus Ecclesiæ, qui gesta Martyrum sollicite et curiose unusquisque per regionem suam diligenter perquirerent. Erant quidem Urbis regiones xiv, sed binæ singulis assignatæ Notariis, de quibus infra ad xx diem Januarii in Fabiano. Quod in eodem libro de Pontificibus dicitur: Hic dum multos libros zelo fidei Christianæ religionis adscriberet, martyrio coronatur; suspicari quis possit, cum illis Notariorum commentariis recognoscendis incumberet, comprehensum esse S. Clementem ac relegatum, vel in ipsa Chersoneso interfectum, dum eadem Sanctorum Acta Roma ad se missa recenseret. Sed nihil in illius Actis istiusmodi memoratur.
Eam rem, præclare sancitam, annis post Clementem fere 130 Fabianus Papa vel restituit vel ordinavit, additis Subdiaconis, qui vel conquirerent Acta deferrentque ad Notarios describenda, vel descripta relegerent, ac Diaconis traderent, vel certe quoquo modo ut munus suum sedulo exequerentur Notarii, advigilarent. Ita enim idem ille de Pontificibus liber: Hic regiones divisit Diaconibus, et fecit septem Subdiaconos, qui septem Notariis imminerent, ut gesta Martyrum in integro colligerent.
Diaconi igitur, aut Subdiaconi, accurate recensita Acta offerebant Pontifici, qui prius a Notariis ea accipere, ipseque recognoscere consueverat, ut ex eodem libro patet, ubi de S. Antero S. Fabiani decessore hæc habentur: Hic gesta Martyrum diligenter a Notariis exquisivit et in Ecclesia recondidit, propter quod a Maximo Præfecto martyrio coronatus est. Hæc illi martyrii caussa, indignante diabolo se victum legi, atque eam ob rem suæ improbitatis administros incitante, ut eadem abolerent acta, aut omnino scribi vetarent, vel infamia Cæsarum Judicumque, vel, ut sæpe, superstitionis nomine obtento. Hinc illa in Actis S. Vincentii xxii Januarii: Probabile satis est ad gloriam Vincentii Martyris, quod descriptis passionis ipsius gestis titulum invidit inimicus. Unde reddimus fide plena relationem gestorum, quæ litterarum apicibus annotari judex non immerito noluit, quia victum se erubescebat audiri. Naturalis siquidem providentia est male errantium, auferre de medio testimonium probitatis.
Manavit præclarum hoc Romanæ Ecclesiæ institutum ad ceteras quoque provincias, vel lege Pontificia præscriptum, vel gentibus exteris sua sponte petentibus ab ea Ecclesia optimarum rerum exempla, unde regulam accepissent sanctitatis, ipsa nimirum religionis primordia. Nam ut de Actis sileam S. Andreæ Apostoli, alibi discutiendis, quorum hoc est exordium: Passionem sancti Apostoli Andreæ, quam oculis nostris vidimus, omnes Presbyteri et Diacones Ecclesiarum Achaiæ, scribimus universis Ecclesiis quæ sunt in Oriente et Occidente, etc. Martyrium S. Polycarpi, quod xxvi Januarii edimus, ipsa Smyrnensis Ecclesia litteris mandavit et ad varias Asiae Ecclesias, forsitan et Italiæ ac Galliarum, misit; cujus id exordium est: ή Έκλησια τοῦ Θεοῦ ἡ περιοικούσα Σμύρναν, τῇ ἐκλησια τοῦ Θεοῦ τῇ περιοικούση ἐν Φιλαδελφία, καὶ πάσαις ταίς κατὰ πάντα τόπον τῆς ἀγίας καὶ καθολικῆς Έκλησιας παροικίαις, ἔλεος, ειρήνη, καὶ ἀγάπη ἀπὸ Θεοῦ πατρὸς καὶ τοῦ κυρίου ἡμῶν ἴγσοῦ Χριστοῦ πληθηθείη. Έγράψαμεν ύμιν, ἀδελφοί, τὰ κατὰ τοῦς μαρτυρίσαντας καὶ τὸν μακάριον Πολύκαρπον, ὃς τις ὔσπερ ἐπισφραγίσας τῇ μαρτυρία αὐτοῦ κατέπανσε τὸν διωγμόν. Ecclesia Dei, quæ Smyrnam incolit, Ecclesiæ Dei, quæ est Philadelphiæ, et omnibus ubique locorum sanctæ et Catholicæ Ecclesiæ paræciis, misericordia, pax et caritas a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo multiplicetur. Scripsimus vobis, fratres, de iis qui martyrium subierunt, et de B. Polycarpo, qui velut sua confessione consignans, restinxit persecutionem. Idem exordium extat in mss. Latinis, et Eusebio lib. 4, cap. 14, ubi tamen non Philadelphiensi scripta Ecclesiæ dicitur illa epistola, sed Philomeliensi; quia pluribus missa et inscripta, unde et idem Eusebius: ἐστι δ' ἡ γραφῇ, ἐκ πρωσώπου ῇς αὐτὸς Έκλησιας ἡγείτο ταίς κατὰ Πύν-
τον παρονκίαις τὰ κατ' αὐτὸν ἀποσημαίνουσα. Est autem scriptum illud ex persona Ecclesiæ cui præxerat, ad paræcias (sive Ecclesias) Ponti missum, quæ ad eum spectant declarans.
De Viennensibus et Lugdunensibus Martyribus, de quibus ii Junii agemus, ita scribit lib. 5, cap. 1, idem Eusebius: Τήν οὐν περὶ τῶν μαρτύρων γραφήν αἱ τῇδε διαφανέστατοι ἐκχλησίαι ταῖς κατὰ τὴν 'Λσίαν καὶ Φρυγίαν διαπέμπονται τὰ παρὶ αὐταῖς πραχθέντα, τοῦτον ἀνιστοροῦσαι τὸν τρόπον' παραθήσομαι δὲ τὰς αὐτῶν φωνάς. Οἱ ἐν Βιέννη καὶ Λουγδούνω τῆς Γαλλίας παροικοῦντες δοῦλοι Χριστοῦ τοῖς κατὰ τὴν 'Λσίαν καὶ Φρυγίαν τὴν αὐτὴν τῆς ἀπολυτρώσεως ήμνιν πίστιν καὶ ἐλπιδὰ ἔχουσιν ἀδελφοῖς ειρήνη καὶ χάρις καὶ δόξα ἀπὸ Θεοῦ πατρὸς καὶ Χριστοῦ 'Ησοῦ τοῦ χυριου ήμῶν, etc. Epistolam de Martyribus, quæ ibi illustrissimæ sunt Ecclesiæ, Ecclesiis Asiæ et Phrygiæ miserunt, res apud se gestas ita commemorantes. Proferam ipsa earum verba. Qui Viennæ et Lugduni Galliæ habitant servi Christi, fratribus in Asia et Phrygia eamdem nobiscum habentibus redemptionis fidem ac spem, pax, gratia, et gloria a Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro. Recitat ex ea epistola gloriosum Martyrum certamen quatuor sequentibus capitibus Eusebius.
Quin et Alexandrinorum Acta S. Dionysius ipsorum Antistitem tradidisse litteris auctor est lib. 6, cap. 34. Ο δ'αὐτὸς ἐν ἐπιστολῇ τῇ πρός Φάξιον ἐπίσκοπον 'Αντιοχέων τῶν κατὰ Δέκιον μαρτυρησαντῶν ἐν 'Λεξανδρεία τοὺς ἀγώνας τοῦτον ίστορεῖ τὸν τρόπον. Idem ipse (Dionysius) in epistola ad Fabium Antiochenum Episcopum, eorum qui Alexandriæ sub Decio martyrium subierunt, certamina hunc in modum persequitur.
Africanæ quoque Ecclesiæ in eadem re curanda strenuam operam collocarunt, ut Pontius Diaconus in principio Actorum S. Cypriani Episcopi testatur: Cum majores nostri, inquit, plebleiis et catechumenis martyrium consecutis tantum honoris pro martyrii ipsius veneratione dederint, ut de passionibus eorum multa, ac, prope dixerim, paene cuncta conscripserint, ut ad nostram quoque notitiam, qui nondum nati fuimus, pervenirent, etc. Nisi forte majores ille suos non Afros intelligit, sed Romanum Clerum aliarumve præsides Ecclesiarum. Sed tamen Afer ipse ea sequitur præclara exempla; et aliorum ex eadem Africa Sanctorum passim Acta extant diligenter conscripta.
Hi porro Notarii in suos commentarios referebant etiam ea quæ privatim in prætorio gesta erant, vel ex tabulis Exceptorum descripta, vel etiam pretio redempta. Erant et ipsi Exceptores et Notarii quandoque Christiani, ut Genesius ille Arelatensis, qui xxv Augusti eam officii partem studio et arte amplexus dicitur, quæ patronorum verba vel nova signorum velocitate vel dexteræ, sonum vocis æquaret. Quamquam vero, cum ante tribunal Exceptoris fungeretur officio, et injusto atque sacrilego mandato persecutionis jussa ederentur, quæ devotus Deo repudiaret auditus, et imprimere ceris manus sancta respueret, abjectis tabulis ante pedes Judicis ministerium sacrilegum refugerit, ut et multi alias; non eadem tamen certaminum quæ edictorum describendorum erat ratio; cum in his administros se præbere deberent impietatis; illa vero ad decus ac splendorem veræ pietatis amplificandum spectarent. Sed cum res agebatur in propatulo, aderant sæpenumero e Christianis qui quæ dicerentur a Martyribus et Judicibus fideliter referrent in tabulas. Utrorum e classe, illorum qui Officio seculari merebant, an horum qui sponte sua id clam suscipiebant munus, fuerint SS. Neon et Turbon, qui Acta Tergeminorum Martyrum xvii Januarii scripsisse dicuntur, in ambiguo est.
Quemadmodum autem Romae singulari studio ab ipsis supremis Pontificibus recognoscebantur ea Acta, ne quid Notarii adderent quod ipsis dedecori esse Sanctis vel offendiculo legentibus posset; idem in provinciis factum licet conjicere. Imo et Romam missa, ut in summa illa arce religionis extarent monumenta gentium omnium Christo subjugatarum; et gratiæ Deo pro victoria agerentur; et si quid in tota missa Rocertandi ratione, in Martyrum responsis, honore iis mox ab Ecclesia impenso, scriptis ipsis de eorum agone inesset, quod summo religionis nostræ Antistiti non probaretur, id mox illius corrigeretur admonitione: denique ut facilius cum ceteris orbis Christiani provinciis communicari illa possent, quæ uspiam essent ad Dei gloriam, solatium et eruditionem superstitum gesta fortiter a Martyribus. Probat hunc morem Andreas Saussaius v. cl. quod S. Dionysius Parisiorum Apostolus legatur præcepisse, ut quæ perpeteretur supplicia, quæque in iis loqueretur, diligenter consignata litteris, post suum decesum ad Pontificem Romanum mitterentur; quodque ipse Dionysius ad Clementem Papam S. Eutropii Sanctonum Apostoli gesta miserit, in quibus ista leguntur: Reverendissimo Papæ Clementi Dionysius Antistes, prosapia Græcus, salutem in Christo. Eutropium, quem mecum in has oras ad prædicandum Christi nomen misistis, martyrii coronam per manus Gentilium apud Xantonas urbem vobis notificamus pro Domini fide accepisse. Quapropter Paternitatem vestram humiliter exoro, ut hunc passionis codicem consanguineismeis, notis et amicis fidelibus in Græciæ oris, Athenis præcipue, quam citius poteritis, mittere non differatis, etc. Verum utriusque Acta suo loco expendemus. Non desunt alibi, quibus vetustus ille mos confirmetur, exempla. Ipsi Lugdunenses Martyres, apud Eusebium lib. 5, cap. 3 et 4, ad Eleutherum Papam litteras de suis certaminibus atque aliis Ecclesiasticis caussis dedisse leguntur, cum variis perfuncti tormentis extremam luctam opperirentur.
Id nunc multo etiam magis necessarium est, posteaquam gravissimis sanctissimisque legibus cautum, ne cui decus nomenque tribuatur martyrii, nisi Romanus Pontifex, causa ac modo necis rite discusso, id censuerit. Neque nunc etiam desunt, qui ab extremis Æthiopum, Indorum, et Japonum oris a Christi militibus isthic fortiter gesta ad Apostolicam Sedem transmittant. Utinam non in Europa nostra multorum hac in re caritas refrixisset! Viget quidem provida Romanæ Ecclesiæ cura ac studiom, sed in provinciis quibusdam, ubi in Christi membra hæresis sævit, vel orthodoxi desunt Antistites, vel aliis distenti curis id negligunt, quod tamen non inter postrema Ecclesiæ decora debebat censeri. Fuere alioquin fidei nostræ et Catholicæ Ecclesiæ multi ab annis 130 et illustres triumphi, quos æternis consignari tabulis oportebat.
At non Martyrum solum, sed aliorum quoque, qui vitam pie actam insigni opinione sanctitatis terminassent, præcipue si prodigiis essent a morte celebrati, scribi res præclare gestæ consueverunt. Quam ad rem cum alii viri probi et eruditi, tum ipsi etiam Antistites studiom contulerunt. Passim occurrent toto hoc opere exempla, essetque supervacaneum hic universos velle recensere. Habes in Januario Vitas non paucas a doctissimis monachis conscriptas, S. Hieronymo, Cyrillo, Eugippio, S. Fausto, S. Beda, Rodulpho Glabro, Hugone Floreffiensi, aliis; a religiosissimis Abbatibus, S. Paschasio Ratberto, S. Gerardo Silvæ-majoris, B. Ealredo, Everhelmo; a sanctissimis Episcopis, S. Gregorio Theologo, S. Gregorio Turonensi, S. Athanasio Magno, B. Petro Damiani, Theodoreto, Fortunato, S. Hilario Arelatensi, Leontio, Alberico Cardinale; viris aliis illustribus, Simeone Metaphraste, Dynamio Patricio, Eginardo, Philippo Mazzerio Cypri Cancellario.
§ III. Acta Sanctorum a variis collecta. De Eusebio, et Simeone Metaphraste.
Cum partim in Ecclesiarum archivis reposita, partim tim in scriniis condita privatorum delitescerent, vel publica cura descripta, vel speciali studio elucubrata singulorum gesta Sanctorum; visum est quibusdam viris eruditis, ut ad plures eorum manaret utilitas, quibus alioquin ad illa sacra tabularia non patebat accessus, præcipua quædam maximeque illustria in unum colligere volumen, et proferre in lucem. Princeps in hoc genere Eusebius Casariensis fuit, qui Martyrum acta non tantum historiæ Ecclesiasticæ intexuit, sed et separatim alio opere edidit. Testatur id ipse lib. 4, c. 14, sub finem, ubi de S. Pionio ita scribit: Cujus confessiones sigillatim habitas, libertatem sermonis, apologias pro fide coram populo ac Judicibus recitatas, conciones ad docendum accommodatas, susceptionem benignam eorum qui persecutionis acerbitate lapsi erant, solatia in carcere fratribus ad se confluentibus adhibita, quæ præterea sustinuerit tormenta, quos in iis perpessus sit dolores, ut confixus sit clavis, qua rogum pertulerit animi constantia, qualem post tot res admirandas habuerit vitæ exitum, cum plenissime contineat qui de ipso conscriptus est commentarius, ad hujus lectionem amandamus eos quibus studium erit illa cognoscere: est autem veterum martyriis a nobis collectis insertus: τοις τῶν ἀρχαίων συναχθείσιν κήμιν μαρτυρίοις ἐντεταγμένην. Id opus ipse τὴν τῶν Μαρτύρων συναγωγὴν, Martyrum collectionem vocat lib. 5, cap. 1, τὴς μὲν περὶ τούτων ἐντελεστάτης ύφηγγεως τὸ πᾶν σύγβραμμα τῇ τῶν Μαρτύρων κήμιν κατατέτακται συναγωγῇ, accuratissimam de his narrationem continens libellus, Martyrum collectioni insertus est a nobis. Eodem nomine utitur lib. 5, c. 4. Etc. 20 ejusdem libri ἀναγραφὴν appellat, τούτου μὲν οὐν, inquit, de S. Apollonio Senatore loquens, τὰς ἐπὶ τοῦ δικαστοῦ φωνὰς, καὶ τὰς ἀποκρίσεις, ἀς πρὸς πεὐσιν πεποίηται τοῦ Περενίου, πάσαν τε τὴν πρὸς τὸν σύγκλητον ἀπολογίαν, δτὸ διαγνώναι φίλον, ἐκ τὴς τῶν ἀρχαίων μαρτύρων συναχθείσης κήμιν ἀναγραφῆς είσεται. Illius coram Justice verba, responsa Perennii interrogationibus reddita, totamque coram senatu habitam apologiam, si cui lubitum sit cognoscere, ex veterum Martyrum collecta a nobis descriptione intelliget.
Hoc opus sane amplum, ut cui textæ essent integræ apologiæ, an Martyrologion vocari debeat, ut quidam volunt, superfluum est disputare. Brevis Sanctorum indiculus, quæ vulgata Martyrologii notio, non fuit. Idne, an ex eo decerptum Sanctorum catalogum, citaverit Beda, alibi disquiram. Nec omnium tamen, quotquot toto orbe interempti erant, Martyrum acta collegit Eusebius, ut ex supposititia quadam S. Hieronymi epistola astruere quidam moliuntur; sed maxime clarorum et illustrium, aut certe quorum nancisci res gestas potuit. Nam si ita prolixe, ut se in Pionio et Apollonio fecisse testatur, omnium totius Ecclesiæ scribere acta Martyrum voluisset, non unus liber, non centum (audacter dicam), inquit Baronius Apparatu ad Martyrologium cap. 6) non denique mille fuissent satis. Nusquam tamen id Eusebius, quod quidem meminerim, unicum fuisse volumen scribit. Id opus an usquam extet, divinare non possum. Præclare de Ecclesia mereretur, qui tantum assecutus publicaret thesaurum.
Laudabile Eusebii studium alii deinceps imitati. Celeberrimus eo in genere Simeon Metaphrastes, qui et Logotheta dictus, ab illustri, quam Constantinopolitano in palatio gessit, dignitate. De cujus viri ætate, vitæ instituto, lucubrationibus, quia multa perperpam scripta a viris etiam non indoctis, breviter dicere constitui. Ætatem ipse suam indicat in vita S. Theoctistes Lesbiæ, quam x Novembris dabimus. Illius Vitæ auctorem esse Metaphrasten, non alium quempiam anonymum scriptorem, probat Leo Allatius testimonio Michaelis Pselli, e cujus ode 5, in Metaphrasten ista recitat: τὸ πρῶτον σου σύγβραμμα ἐκ προνοίας θείκῆς καὶ δμιλίας γέγονε τοῦ ιεροῦ πρεσεύτου καὶ μοναστοῦ, Συμεών θεοπέσιε, δν ἐν Πάρφ τῇ νήσφ τεθεώρηκας. Prima tua commentatio ex Divina providentia et colloquio facta est sacri senis et solitarii, Simeon admirabilis, quem in Paro insula vidisti. Plenius id colloquium in Theoctistes Virginis Vita refertur. Addit Psellus: 'Λέξιως ἐξύμνησας τῆς Λεσβίας τὰ λαμπρὰ καὶ θεῖα ἀγωνίσματα Θεοκτίστης τῆς ὅντως, ἀγλεικὸν μιχροῦ καὶ ἀσώματον τελεσάσης πανσόφως τὸ πολίτευμα. Pro dignitate laudasti Lesbiæ illustria et divina certamina vere Theoctistæ, id est a Deo fabricatæ, quæ Angelicum prope et incorporeum vitæ modum sapienter tenuit. Qua vero occasione in Parum venerit, et sanctissimæ Virginis præclara facinora ex anachoreta didicerit, ipse indicat Metaphrastes: Τενομένω μοὶ ποτε κατὰ τὴν Πάρον γέγονα δὲ, καὶ γὰρ ἐπὶ Κρήτην διέπλεον ὑπὸ τοῦ μαχαρίτου Λέτοντος ἐκεῖσε πεμφθείς; Λέοντος, φημὶ, του εὐτυχοῦς ὅντως βασιλέως, καὶ τὴν εὐτυχίαν 'Ρωμαίων τῷ τάσφ ἀνατά-ψαντος' ἐπεμπόμην δὲ συστρατευόμενος 'Ημερίω τῷ πάνυ, τῷ στρατηγικωτάτω δηλαδῇ, ηαὶ ἄρφοντι τοῦτε δρόμου καὶ τοῦ στόλου παντός, ἡ τόγε ἀληθέστερον καὶ αὐτῶν είπειν τῶν παθῶν' καὶ ίνα μῇ τὸ πολλῶν ἐγκωμαίων ἀξιον τῆς στρατηγίας ἐκείνου πάρεργον ποιησάμενος, καὶ μιχρὰ τούτου μνηθείς ἀτιμάσω τὸν ἄνδρα, ἐπὶ τὴν παρούσαν τέως ὑπόθεσιν είμι, ἐκείνου κατὰ καιρὸν μνησθησόμενος; ἐστελλόμεν τοιγαροῦν τοῦτο μὲν ἐκείνω συστρατευόμενος, καὶ προβιβαξόμενος είς πείραν στρατηγικὴν, οἱα πώλος μητρι, πρὸς τὰ γενναιότατα τῶν στρατηγιμάτων συγχαίρων οὔτω γαρ ἡν ό τοῦ μαχαρίτου μου βασιλέως σκοπός' τοῦτο δὲ πρεσθεύομενος πρὸς τοὺς τὴν Κρήτην ἔχοντας 'Λραβας. Cum aliquando in Paro essem insula: fui autem, nam in Cretam navigabam a Leone beatæ memoriæ eo missus; Leone, inquam, illo vere fortunato Imperatore, qui ipsiam Romanorum felicitatem secum videtur in sepulchrum intulisse. Mittebar autem militaturus cum clarissimo illo Himerio, utpote ducendi exercitus peritissimo, Dromi Præfecto, sive Logotheta, qui universe classi imperabat, aut, ut verius dicam, ipsis animi perturbationibus: sed ne multis efferendam laudibus illius peritiam belli administrandi obiter attingens, levi ejus facta mentione, dedecus ei potius videar inussisse, ad propositam interea narrationem redeo, de eo opportunius dicturus alias. Mittebar igitur partim cum eo militaturus, et ad imperatoriæ artis documentum aliquod promovendus, ut equauleus matri solet, ad præclara ejus stratagemata assiliens; (id enim præcipue Augustus spectabat) partim ut ad Arabas Cretam obtinentes legatione fungerer. Varias Himerius Logotheta expeditiones navales Leone imperante suscepit, donec tandem ad Samum insulam mense Octobri, anno cmxi, adversus ccc Agarenorum naves infeliciter commisso prælio, propterea ab Alexandro Imperatore, Leonis fratre, in Calyporum monasterium relegatus, haud longo post tempore ærumnis confectus obiit. Quam hic Metaphrastes memorat expeditionem, cui et ipse interfuerit, ea videtur quam Curopalates et Cedrenus tradunt confectam decem ante Leonis obitum annis, cum Simeon Secretarius (qui idem ipse Metaphrastes videtur fuisse) centum auri libras a Rhodophyllo Cubiculario in itinere relictas Leoni Tripolitæ apostatæ dedit, ne Thessalonicam captam everteret: quod illius factum ita gratum fuit Imperatori, ut eum Patricium et primum Secretarium renuntiarit.
Non erat tunc admodum natu provectus Metaphrastes, ut qui imperatoriæ virtutis tirocinium ponere sub veterano Duce juberetur. Fuerit tunc xx aut xxii annorum: potuit igitur ad annum Christi cmlvii aut cmlx vitam deinde producere. Atque ita sub Constantino Phorphyrogenito Leonis filio tum Theoctistes eam vitam tum alia Divorum acta eum elucubrasse certum videtur; non, ut Allatius scribit, sub Leone et Constantino: nam in hac Vita Leonem diserte τὸν μαχαρίτην, felicis memoriæ, appellat, qua ratione loqui de mortuis solemus. Si ea prima ejus commentatio fuit, nihil igitur sub Leone scripsit, quod quidem ediderit in lucem. Neque Alexandro rerum rerum potiente ita laudare Himerium ausus esset. Præcipue publicas res tractare sub Leone cœpit. Nam cum, ut Psellus testatur, illustri natus familia, amplissimis opibus afflueret, excelleret eruditionis fama, atque egregium illic prudentiæ specimen dedisset, tanta deinceps in gratia Sapientis Imperatoris fuit, ut, quod Parius ille monachus prædixerat, summos deinceps honores sit consecutus; quos industria singulari, fide, gravitate, modestia, liberalitate gessit: quæ omnia prolixe prædicat Psellus.
His ille doctrinæ fortunæque præsidiis ornatus, cum cerneret et gloriosa Martyrum certamina, et monachorum præclaras exercitationes, ita imperite et inornate traditas esse litteris, ut multi ne legere quidem eas vellent, quidam etiam risu exciperent; meliora autem afferre, alios propter animi socordiam nolle, alios quod opus esset immensi studii, et cui ne tota quidem viri vita suffecerit, non posse; juvenile, ut idem Psellus scribit, aggreditur facinus, vel felicem potius actionem, quam nullus omnium gessit feliciter; per quam ille evasit clarior omnibus, qui sunt ubique, eruditis; et Deo consecravit ea quæ sunt omnium pulcherrima, Martyrumque certamina et cursus, et monachorum abstinentiam atque patientiam ornavit ac decoravit. Et multa quidem ille ac magna tantæ rei peragendæ adjumenta habebat ac præsidia. Auctor præclari consilii ipsemet fuerat Imperator, (Leo fortassis, etsi eo superstite rem serio aggredi non potuerit Simeon, aut ejus filius Constantinus, hujusve socer Romanus) aderant hortatores plurimi; librorum egregius apparatus, amanuensium scribarumque copia: una defuisse videtur, propter assidua, quibus præerat, Reip. negotia, quæ collegisset ac dictasset recognoscendi facultas. Tandem mortem vitæ consentaneam consecutus, ad Deum ascendit, inquit idem auctor, et apud illos ducit choros, quorum mores et vitam hic circumscripsit. Nam vel in fine ostendit, qualem vitam egisset. Non enim eum veluti abscissum aut divisum fuisse dicunt ii qui viderunt: sed videbatur veluti a quodam vinculo liberari et hilari nutu se extendere ad ducentes Angelos, et quodammodo seipsum tradere illorum manibus, ut cito emigraret e corpore.
Celebravit eum ornata et eleganti laudatione Psellus, non tamen in ejus funere habita, qui testetur illius corpus in sepulchro conditum suavem expirasse odorem, donec multo post in eodem tumulo aliud depositum est corpus. Hunc Psellum multi Michaelem illum Psellum esse arbitrantur, qui in Antro insula Leonem Philosophum optimarum artium disciplinis instituit. Et Baronius quidem to. 10. Annal. ad an. 859. nu. 53. non Leonis Sapientis ætate vixisse Metaphrasten putat, sed multo ante. Nam quod Curopalates scribat Bardam Cæsarem externæ sapientiæ rationem habuisse, definitis unicuique doctrinæ scholis, philosophiæ duce et magistro constituto Leone Philosopho Pselli discipulo, infert Baronius: Ex his pariter habes Lector, quo tempore vixerit Psellus, qui fuit Magister Leonis Philosophi. Ex quo pariter addisces, quo tempore vixerit Metaphrastes, in cujus laudem Psellus ipse orationem habuit. Quibus ex verbis concludit Belarminus lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis, Simeonem Metaphrasten floruisse paullo ante annum Domini 839. Siquidem Psellus, inquit, qui hoc anno vivebat, orationem habuisse dicitur in funere Simeonis Metaphrastæ. Vide Annales Card. Baronii ad hunc annum. At non dicit Baronius eo tempore vixisse Psellum, sed Pselli discipulum Leonem jam senem; atque inde colligi posse, quando vixerit Psellus, quem ille adolescens audierat; quando item Metaphrastes, quem vita functum Psellus laudarat: ut videatur Baronius Metaphrastæ ætatem revocare ad superiora tempora Michaelis Curopalatæ aut Nicephori. Hunc autem Psellum Leonis magistrum fuisse Metaphrastæ laudatorem conficit eo argumento Baronius, quod etsi plures Pselli fuerint, isto nullum celebriorem nec antiquiorem invenimus. Antiquitas quidem certe ad rem non facit: celebrius vero Pselli alterius, qui Ducarum Cæsarum ævo floruit, nomen est. Leo Allatius, vir doctissimus, in Diatriba de Psellis, censet panegyrim illam in Metaphrasten juniori Psello adjudicari nullo prorsus argumento. Auctorem illius orationis Psellum alterum esse, non Leonis Philosophi magistrum, numquam evicturos qui contra sentiunt.
Non est mihi hic propositum, tantorum virorum, et plurium aliorum qui iis astipulantur, sententiam acrius confutare. Illud solum obtestor, ut velint quam obrem secus ego sentiam attendere. Leo Philosophus, postquam Psello illi seniori in Antro insula dederat operam, cum non quantum voluisset ab eo hausisset eruditionis, monasteria varia obivit, repositosque in iis libros investigans studiose legit, atque excellentem est eruditionem adeptus, ut Curopalates tradit. Dein Constantinopolim reversus privatim quosdam docuit: horum quidam in prælio captus a Saracenis, ac viro illustri traditus in servitutem, cum postmodum geometriæ peritiam professus, a quo eam didicerat Leonem privatum et inopem degere significasset; litteris eum adse, amplissima proposita mercede, invitavit Barbarorum Dux. Has litteras Leo Theoctisto Logothetæ, hic Theophilo Imperatori obtulit; qui eum summo favore complexus, amplis opibus ditavit, jussitque publice docere, ac postea Thessalonicensi Ecclesiæ præficiendum curavit: verum mortuo sub annum 841 Theophilo redactus quoque in ordinem est Leo, quod hæresim sectatus esset Iconomachorum. Quæ si quis recte omnia expendat, fatebitur sub Michaele Balbo, qui anno 820 invasit imperium, aut sub illius decessore Leone Armeno, videri Leonem Psello dedisse operam, maturæ jam ætatis viro. Qui potuit igitur a Psello laudari Metaphrastes, vita functus, qui centum post Psellum annis vixit? Neque de Psello Metaphrastæ laudatore repugnasset Baronius, si aliunde asseri Metaphrastæ ætatem posse existimasset. Ast hunc alii cum sub Constantino Porphyrogenito, qui septennis Alexandro patruo anno 912 extincto imperare cœpit, vixisse fateantur, miror non perspicere a Psello, qui centum, ut minimum, annis eum antecessit, laudari et quidem mortuum non potuisse.
At scripsit Psellus Metaphrastæ encomium, non diu post illius mortem, cum ii adhuc viverent qui morienti adfuerant. “Εδειξε γαρ κλν τῷ τέλει, inquit, όποιος αὐτῷ ό διεσπουδασμενος βίος ἐτυγχανεν ὼν. οὐ γαρ ώσπερ τετμῆσθαι αὐτόν οἱ συνεωρακότες φασίν οὐ δὲ διηρῆσθαι, ἀλλὰ ἐδοκει ώσπερ τινὸς δέσμης ἐλενθερούμενος καὶ εὐμαρῶς πρὸς τοὺς ἀγοντας ἀγγέλους ἀνατεινομενος νεύματι. Nam vel fine ostendit qualem egisset vitam. Non enim veluti succisum aut sublatum fuisse dicunt qui adfuerunt; sed veluti vinculis quibusdam solvi videbatur, et ad deducentes Angelos ultro sese ac facile extendere. Demus anno 960 obiisse Simeonem; at junior Psellus anno 1067 vivebat: an tunc poterant superstites esse, qui Metaphrastæ spectarant funus? Quærendus igitur alius erit Psellus, qui ante annum Christi 1000 illam Metaphrastæ laudationem scripserit. Quæratur sane, nec ego inventum eliminabo: sed quærere tamen haud est opus. Anno 1037 missus est Psellus junior a Michaele Stratiotico Imperatore ad Isacium Comnenum Legatus, insigni jam tum rerum usu præditus. Ita Cedrenus: “Εκεί δὲ αὐτῷ γενομένω φθάνουσι καὶ πρεσβύται βασιλέως ό πρόεδρος Κωνσταντίνος ό Λειχούδης, ό πρόεδρος Θεόδωρος ό 'Αλωπὸς, Κωνσταντίνος ό Ψελλός τῶν φιλοσόφων ὑπατος' οὐτοι γαρ οἱ τρεῖς ἀνθρες ἐπὶ σόφια καὶ λόγου δυν άμει τῶν κατὰ τὴν ήμεραν ἀνθρώπων διαφέρειν δοκούντες, καὶ ἀσυγχρίτως ό Ψελλός, ἐξελέγησαν εἰς τὸ πρεσβευσαι. Ad eum isthuc veniunt Imperatoris Legati Præses Constantinus Lichudes, Præses Theodorus Alopus, Constantinus Psellus Philosophorum princeps. Nam hi tres viri, quod sapientia et eloquentia omnibus qui tuncviverent antecellere hominibus crederentur, ac præsertim Psellus, ad hanc erant legationem assumpti. Eadem omnino scribit Curopalates, et Psellum quoque Constantinum vocat. At Joannes Zonaras to. 3 Annal. Στέλλονπαι τοίνυν πρός τὸν Κομνηνὸν πρεσβεύοντες, ἀνδρες τῶν ἐκχρίτων τῆς συγχλήτου βουλῆς, οῖ δ' ήσαν ό πρόεδρος Κωνσταντίνος ὁ Λειχούδης, ό πρόεδρος Λέων ὁ 'Λλωπός, ὁ Μιχαήλ ὁ σοφώτατος Ψελλός, τῶν φιλοσόφων ων ὑπατος. Mittuntur ad Comnenum Legati de primariis Senatoribus, Præses Constantinus Lichudes, Præses Leo Alopus, sapientissimus ille Michael Psellus princeps philosophorum. Alii quoque Michaelem appellant. Cur non potuit decem aut viginti annis antequam ad tantum fastigium ascenderet Psellus, illam laudationem scripsisse, septuaginta post Metaphrastæ mortem annis? Et quis est nostrum, qui non audiverit commemorari aliqua a senibus, quæ geri ipsi viderant, 100 annis ante quam ea ipse jam senior, quisquis is est, tradat litteris, aut aliis narret? Viderint decennes morientem Metaphrasten anno 960, narraverint visa Psello scriptori anno 1030, ipsi jam octogenarii: quid hic impossibile? quid non usitatum? Narraverint etiam multo ante adolescenti adhuc tum Psello; non enim affirmat eos tum vixisse cum scriberet. Quid si ne narrarunt quidem, sed scriptum reliquerunt? Nam ita loquimur, dicere aliquid Ciceronem, Livium, Tacitum, non quasi ii nunc vivant, sed quia omnis ætatis hominibus illorum scripta loquantur.
Sed de Metaphrastæ ætate ad hoc propositum nostrum jam satis, ac fortasse nimium. Illius operi additas esse a posterioribus vitas recentiorum Sanctorum monet Baronius. At quod in antiquiorum apud eum vitis sæpenumero declaret scriptor se eadem, qua illi, vixisse ætate, caussam idem sapientissimus Cardinalis tradit, quod vitæ Sanctorum non fuerint ut plurimum a Metaphraste conscriptæ, sed collectæ tantum, ordineque per stngulos menses dispositæ. Digessisse eum vitas ad ordinem mensium scribit etiam Autbertus Miræus. Mihi non liquet. Potuit id alius quispiam postea. Antiquiores vitas, quas eleganter compositas reperit, transscripsit, servata etiam pristina auctorum phrasi, aut modice interpolata. Perspicere id licet ex Vita S. Simeonis Stylitæ v Januarii, cujus magnam partem e Theodoreti Philotheo accepit, pauculis ad attentionem conciliandam, aptiusve connectendas periodos interjectis. Alias ex integro composuit. At non quæcumque in Græcis codicibus reperiuntur vitæ, eæ continuo Metaphrastæ fætus esse censendæ sunt; nisi velimus eum et priores vitas, ut erant olim scriptæ, retulisse in suum opus, et novas eorumdem Sanctorum a se elucubratas addidisse. Nam quorumdam Sanctorum, ut Joannis Calybitæ xv Januarii, Joannis Eleemosynarii xxiii, Xenes sive Eusesebiæ xxiv, plures reperiuntur Græcæ vitæ, quarum unam esse a Metaphraste elaboratam verisimile est.
Magno Ecclesiæ Catholicæ emolumento opera Metaphrastæ, aut certe quas sub ejus nomine reperit Græcas Sanctorum historias, Latine a Petro Francisco Zino, Gentiano Herveto, Guilielmo Sirleto verti curavit Aloysius Lipomanus Episcopus Veronensis: quarum multas in suum opus Surfius transtulit, ut sequenti paragrapho dicam. Atqui neque omnes Metaphrastæ vitæ editæ adhuc sunt; (nam citatam S. Simeonis Stylitæ vitam, quam constat a Metaphraste scriptam, primum nunc edo) et aliæ Latine ab aliis, iisque præclaris, editæ auctoribus, vel apud Græcos vel in Latinis etiam bibliothecis Græcæ Sanctorum historiæ latent. Has ego, si Deus vitam et vires dederit, hoc opere absoluto, quia in quibusdam interpretibus perpetuus quidam hellenismus et obscuritas fastidium lectori affert, cogito Græcolatine edere, cum nova a me elucubranda interpretatione, nisi quis me, nec repugnantem, antevertat, aut certe laboris parte sublevet nonnullas accurate interpretatus. Et multas tum olim Rosweydus collegerat, tum ego ab amicis postea accepi, quarum quædam Latine adhuc non extant. Video tamen plurimas adhuc mihi deesse, quas Latine citati ante auctores verterunt; easque spero me interea esse consecuturum.
Quod Miræus ex Molani ms. Bibliotheca tradit, Metaphrasten vitas Sanctorum Orientalis Ecclesiæ collegisse, easque solas in Græcorum Ecclesiis legi; utrumque falsum est. Promiscue, qui ubique terrarum vixere, Sanctorum acta collegit Metaphrastes, licet præcipue Orientalium assecutus sit: nec solæ eæ in Græcorum Ecclesiis leguntur, quas ille composuit, imo paucæ omnino, ut ex Menæis Græcorum, de quibus postea, fit manifestum. Si id vult Molanus, quorum Sanctorum acta collegerit Metaphrastes, eorum vel recitari elogium aliquod vel memoriam saltem celebrari in divino officio a Græcis, non id inficior: at plurimorum agitur memoria, quorum acta non videatur ille descripsisse; aut sane immensum plane illius opus fuit, cujus minima adhuc sit pars edita.
Neque illud cuiquam erudito facile probaverit ex eadem Molani Bibliotheca Miræus, Simeonem ideo quandoque Magistri nomine citari, quod ludum litterarium Constantinopoli aperuerit. Nam quis id veterum tradit? Heterodoxos quosdam id inter alias nugas comminiscentes nihil moror. Illustri ortus familia Simeon, juvenis in Secretariorum adscitus classem, arduas obiit legationes, bellicis expeditionibus interfuit, aut etiam præfuit, princeps Secretariorum et Patricius renuntiatus, dein et Logothetes, (qui nobis Cancellarius est, ut ex Joanne Cinnamo probat Allatius) quando tandem ludum aperuit? An Constantino Porphyrogenito a patre; an (quod minus probable mihi videtur) a Romano Lecapeno filiis magister est datus? At qui magister sit Cæsarum isne continuo dicendus est ludum litterarium aperire? Meminisse poterat Miræus alios in rep. Constantinopolitana Magistros fuisse, quos Cedrenus et Curopalates binos gessisse id munus tradunt, et τῆς πολιτείας μαγίστρους reip. Magistros vocant. Imo plures postea hac ornatos dignitate fuisse ex iisdem patet auctoribus. Nam Cedrenus in Leone Sapiente ita scribit: Και ταχέως ἐκπέμψας τὸν μάγιστρον 'Ανδρέαν τὸν στρατηλάτην, ἄμα τῦ μαγίστρω 'Ιοάννη, καὶ γεγονότι Λογοθέτη τοῦ Δρόμου τῦ 'Αγιοπολίτη. Et continuo accersens Magistrum Andream Ducem exercitus, cum Magistro Joanne, et Hagiopolite, qui fuerat Logotheta Dromi; ac paullo post: αὐτός τε ὁ στρατηλάτης ἐπέμφθη 'Ανδρέας, καὶ ὁ μαγιστρος Στέφανος, καὶ ὁ μάγιστρος ὁ 'Αγιοπολίτης, καὶ Κρατερός καὶ Γοῦβερ οἱ πατρίχιοι. Missus est idem Dux exercitus Andreas, et Magister Stephanus, et Magister Hagiopolites, et Craterus ac Guber. Patricii. Iisdem titulis eos Curopalates quoque insignit. Et Zonaras de eodem agens Leone: Τὸν πατέρα ταύτης μάγιστρον ἐτίμησε, καὶ Λογοθέτην του Δρόμοῦ. Patrem ejus Magistrum creavit et Dromi Logothetam. Simeonem nostrum, qui Logotheta fuit, Magistri quoque ornatum fuisse dignitate existimamus, cum se Molanus dicat eum uspiam Magistrum appellatum legisse.
De Metaphrastæ porro operibus ita scribit Bellarminus: Illud autem est observandum a Metaphraste scriptas fuisse historias de vitis Sanctorum multis additis ex proprio ingenio, non ut res gestæ fuerunt, sed ut geri potuerunt: addit Metaphrastes multa colloquia sive dialogos Martyrum cum persecutoribus, aliquas etiam conversiones astantium Paganorum in tanto numero, ut incredibiles videantur: denique miracula plurima et maxima in eversione templorum et idolorum, et in occisione persecutorum, quorum nulla est mentio apud veteres historicos. Vellem mitius de viro magno vir maximus pronuntiasset. Unde constat eum non vetera secutum esse monumenta? Omisisse potius multa, quæ non omnino probaret, existimo, quam aliquid addidisse ex proprio ingenio. Retulerit tamen in suos commentarios aliquid, quod cum probatis veterum Patrum scriptis minus congruere videatur; homo erat, falli poterat. Colloquia Martyrum cum persecutoribus unde constat habita non esse? Amplificarit ea sane ad legentium utilitatem ac voluptatem: quis jure id reprehendat? an est quisquam qui id non permittat historico? Livio ceterisque licet Ducum orationes suos ad prælium adhortantium concinnare, sacro scriptori non licebit mysteria nostrae religionis Gentilibus tradita, ipsorumque confutatas superstitiones, explicatius proponere? Nam magno numero conversos ad fidem nostram, visis quæ Sancti patrarent miraculis, numquam equidem sum admiratus: qui enim alioqui tot ac tantæ provinciæ tantillo tempore subjici Christo potuissent? Miracula omnia, etiam quæ nunc fiunt, si suis commentariis insererent qui modo Ecclesiasticas historias scribunt, quanta singularum moles existeret! quantum offensionis haberet atque fastidii! Neque nulla, neque omnia narrant, sed quædam maxime illustria vel testium celebritate, vel consecuti fructus amplitudine. Idem veterum studiom fuit: qui propterea frequenter tradunt multa et magna, ad Sanctorum vel testandam ac munerandam sanctitatem, vel dicta confirmanda, edita esse divina virtute miracula, neque ullum tamen commemorant. At si quis ex professo Sancti cujuspiam historiam scribat, nihil eum præterire consulto fas est, quod sit ab eo dictum aut factum præclare, aut ejus caussa susceptum a mortalibus, aut denique patratum a Deo.
§ IV. Acta vetera Sanctorum a Latinis collecta. Legenda Aurea defensa.
Latinorum plures similia moliti sunt opera; alii succincte pulcherrima Sanctorum gesta complexi, alii ornare ea stylo aggressi; alii sat habuerunt, undecumque exscripta in unum apte congerere. S. Cerannium Parisiorum Antistitem prædicat Warnaharius Tergeminorum Martyrum certamina, ac Desiderii Lingonum Episcopi, exarari a se jussisse, cum Sanctorum Martyrum gesta ad laudis suæ cumulum pro amore religionis congregare in urbe Parisiaca devotus intenderet. Vitas Patrum, quarum aliquas ipse composuit, alias in unum volumen fortassis redegit S. Hieronymus, ut 17 Januarii ad vitam S. Antonii § 9 disseruimus, quia id opus ab aliis deinde auctum, adjectis etiam libris aliquot qui solum exempla quædam illustriora aut apophthegmata anachoretarum continerent, hic prætermitto.
Qui sanctorum Antistitum Severini Septempedani et Victorini Amiternini, quæ ex vetustissimis codicibus descripta VIII Januarii habentur, acta composuit, is plurium se Sanctorum res gestas coacervasse significat, non indiligens auctor, etsi nobis ignotus: Hucusque, inquit, nos Patris Hieronymi dicta referentes per interpretem locutos lector advertat: reliquum opus ut sermo noster est, vestra caritas libenter audiat. Quæ enim singulis de Sanctis fideli auctore comperimus, in historiam misimus, ne laterent homines quorum Deum non latuere virtutes.
Singula fere monasteria istiusmodi volumina vel ab aliis descripsiere, vel consarcinavere paria sibi, ut suppeterent quæ et publice in conventibus ad virtutum institutionem legerentur, et privato cujusque studio volverentur. Duos memorat Georgeius Wicelius in præfat. ad Hagiologium Fuldenses Monachos, quorum alter Ruggerus pietate ac doctrina præstantissimus sex ingentia volumina composuerit circiter annum 1156. Est is fortassis Ruggerus, qui xxxix nobilissimi illius cænobii Abbas memoratur a Brawero nostro Fuldens. Antiquit. lib. 4, diciturque libris peregregiis bibliothecam instruxisse, obiisse 3 Junii 1177. Ante Ruggerum hunc diligentissimum scriptorem, inquit idem Wicelius, sudarat in eodem lucubrandi stadio Arnodulphus cænobita facundissimus. At neutrum existimo vitas ipsas suo stylo composuisse, saltem omnes, sed ab aliis antea editas coacervasse. Argumento mihi est codex Fuldensis olim Rosweydo nostro commodatus, perantiquus, planeque vel unus eorum quos Ruggerus collegit, vel ex iis descriptus; qui tamen Vitas continet quas alibi in melioris notæ mss. passim reperias. Ut autem Fuldæ, fuere in ceteris quoque asceteriis qui tum alia præstantia volumina tum præsertim Sanctorum historias vel scriberent, vel aliunde curarent, monachi et Abbates. Sed de iis præcipue quærimus, qui suas lucubrationes emisere inlucem, ut pluribus prodessent.
Vincentius Bellovacensis ex ordine Prædicatorum præter alia Speculum historiale scripsit, quod ab orbe condito ad sua perduxit tempora, ad annum videlicet 1244, quo scribebat, ut lib. 31, cap. 105, testatur. Ei operi pleraque ex actis Sanctorum infersit, multa ex Helinandi monachi Frigidimontis, viri religiosi et facundia diserti, chronicis mutuatus, ut lib. 29, cap. 108, fatetur: uti ex ipso Vincentio plurima in sua chronica transtulit S. Antoninus. Bellovacensem appellatum esse Vincentium arbitror a diutina apud Bellovacos commoratione, licet non desint qui ortum e Bellovacis velint, quem alioquin plerique gente Burgundum faciunt. Nam falli omnino videntur, qui Bellovacensem fuisse Episcopum existimant, Sixtus Senensis, Possevinus, Bellarminus, Vossius, Miræus: quibus refragantur qui illius urbis historiam accurate scripserunt, Lovetus et Loisselius, quique Gallicanorum Antistitum catalogos confecere Claudius Robertus et Joannes Chenu Biturix.
Diutissime in omnium manibus fuit Legenda Aurea Jacobi de Voragine ex eodem Ordine Prædicatorum. Est Vorago, unde vel ortus vel certe cognomen duxit Jacobus, in ora Ligustici maris Genuam inter ac Savonam oppidum, quod olim Vicus Virginis in tabulis itinerariis appellatum videtur, Itali Varaggio, alii Viragine, alii Verazeappellant; Leander Virgium, alii Voragium; Ubertus Folieta videtur Varaginem dici velle, cum Jacobum Varaginesem vocet, ut mox dicemus. Fuit Jacobus Theologiae professor, doctissimus vir ac sanctissimus, meritōque a Baptista Michaele Pio, Leandro Alberto, Fernando de Castillio, aliisque laudatus. Archiepiscopus Genuensis anno 1292 electus, probante Nicolao IV, Pontifice maximo, moribus, inquit Jacobus Philippus Bergomensis, et doctrina ac dignitate magno in pretio fuit, atque Genuensem suam Ecclesiam verbo et opere plurimum juvit. Subdit deinde, illius libris enumeratis: Hunc autem illum existimo Porchetum esse Genuensem Episcopum, de quo Blondus Foroliviensis in historiis suis dixit, quod cum ante pedes Bonifacii VIII, in die Cinerum se posuisset pro cineribus ex more suscipiendis; ubi cum ex more dici a Sacerdote consuetum est, Memento homo quia cinis es et in cinerem reverteris; Bonifacius Pontifex videns hominem, mutatis quibusdam verbis dixit: Memento, quia Gibellinus es, et cum Gibellinis tuis in nihilum reverteris: et sic cineres in oculos ejus injecit, non in caput, ut mos est, atque ita ipsum Archiepiscopatu privavit, licet postea illum restituerit. At cui id credibile videatur, cum etiam ante Bonifacii pontificatum pacem Guelfos inter ac Gibellinos conciliarit Jacobus? Testatur id Folieta lib. 6, histor. Genuen. Tantus novus hostis additus, inquit, intestinas discordias, quæ inter Guelfos et Gibellinos per 30 annos civitatem continenter vexarant, ad aliquantulum tempus consopivit. Qua in re opera et officium seduli Pastoris Jacobi Varaginensis Archiepiscopi, viri pii et sancti, constitit: qui hortando, monendo, rogando, divini Numinis discordias abominantis metum injiciendo, non prius abstitit incepto quam inchoata consilia ad effectum perduxit. Eo igitur auctore concordia et pax inita est anno ejus seculi nonagesimo quinto. Hæe Folieta. Qui consequens est, ut, licet eæ postea recruduerint simultates, alteri se parti fautorem adjutoremque junxerit junxerit Antistes? Quid quod alienum illud est quod narratur, Pontificis Maximi majestate? Non tamen de Jacobo ea primum conficta fabula est, sed de Joanne Porcheto Spinola, ejus successore: credo quod Spinolæ tunc omnes (si domum unam exceperis) Gibellini erant, illiusque adeo factionis principes. Et Flavium Blondum vel negligenter legit Bergomensis, vel in ipsius Chronico transscribendo incuriose et oscitanter segessit librarius. Verba Blondi historiar. ab inclinat. Rom. imperii Decad. 2, l. 9, sunt hæc: Jacobo de Voragine Genuensi Præsuli suffectus est Porchetus Spinola Minorum Ordinis qui pro confirmatione ad ipsum Bonifacium, etc. et eum archiepiscopatueadem die privavit quem et paullo post restituit. Designatus est Archiepiscopus Porchetus anno 1299, ut ex Bonifacii VIII bulla, in Non. Februarii, pontificatus ejus an. 5, data patet, apud Lucam Wadingum to. 2 Annalium Minorum, in qua eum appellat Ordinis Fratrum Minorum professorem, litterarum scientia, honestate morum, et aliis virtutum meritis redimitum. Paria de eo prædicat in duabus bullis xvi et xv Kal. Septembr. 1301 datis, quibus archiepiscopatum ei restituit.
Ea igitur explosa fabula, nunc de Jacobi Legenda dicamus. Præter Ecclesiæ regimen, inquit idem Bergomensis, et ante episcopatum et in ipso episcopatu multos commentariolos succo plenos composuit, et multas Sanctorum Vitas diffusas atque dispersas in unam volumen collegit. Hæc est Aurea illa Legenda, sive historia Longobardica, utroque enim nomine insignitur; quod Fernandum de Castillio fugit: is enim historiæ Prædicat. i par. lib. 3, cap. 49, inter Jacobi opera recenset magnum volumen de vitis Sanctorum, Chronica Genuensium, historiam Longobardicam. Sed unus idemque est liber de Vitis Sanctorum, et historia Longobardica: quæ quia plurimas celeberrimorum Sanctorum vitas, eorum fere qui in Ecclesiæ Romanæ Kalendariis inscripti, succincte complecteretur, avide descripta et omnium volutata manibus est, et postquam ars typographica inventa est, sæpius recusa.
Aucta est deinde quibusdam aliis adjectis ad calcem historiis Sanctorum. Sed addidit alius (ut puto) quispiam vitis nonnullis ineptam et ridiculam nominum interpretationem, indignam sane Jacobi eruditione; ut cum dicitur Aegidius formari ab e quod est sive, et geos quod est terra, et dyan quod est clarum, sive divinum; Timotheus, quasi timore tenens, vel a timore et theos; Symphorianus a symphonia; Hippolytus ab yper quod est super, et litos quod est lapis; Sixtus a sios quod est Deus, et status, quasi divinus status; Vedastus quasi vere dans æstus. Omitto cetera non minus absurda; quæ cum indocti homines pro pulpitis identidem declamarent, nauseam et risum movebant eruditis, seque ipsos et Sanctorum historias in summam adducebant contemptionem. Unde illa sunt Georgii Wicelii in præfat. ad Hagiologium: Post extitit Jacobus Voraginis Præsul Genuensis, qui vixit an. 1290. Verum quid is præstiterit vel cæco perspicuum sit. Longe melius Voragine de Ecclesia meritus Petrus Lombardus, qui post Voraginem scriptitavit, multa mutuatus ad verbum ex scriptis veterum; id quod conferenti inter se libros facile adparet. Mythologiæ ille impensius indulget: quamobrem in tantum contemptum abiit apud omnes cordatos. Hac profecto Lombardica hactenus nimium usæ, seu abusæ potius, cathedræ sunt, contemptis interim aut certe neglectis Sanctorum actis, quæ nobis Ecclesiastica historia Eusebio Pamphilo auctore offerebat in Christi gregem divulganda. Nec vulgares passim bibliothecæ in monasteriis continent historicum quid de Sanctis, præter hanc unam Lombardicam, quam cur Auream vocent demiror. Sub eosdem annos, ni fallor, consarcinavit Vincentius Belvacensis Speculum illud suum, qui ipse quoque compilator Voragini præferri meretur.
Hæc Wicelius, severius quam solidius. Quis enim ille est Petrus Lombardus, qui post Voraginem scriptitavit? An Magister sententiarum, Parisiorum Antistes? At qui post Voraginem scriptitavit, qui 140 annis eum antecessit? Et quam ille historiam scripsit? An Petrus Comestor Presbyter Trecensis auctor historiæ scholasticæ, quam solum usque ad cædem Apostolorum Petri et Pauli perduxit? Et hic Lombardo suppar, antequam natus esset Jacobus de Voragine, migravit e vita. Ubi vero mythologiæ studet Jacobus, bone Wiceli? Ego certe non omnia probo quæ ille scribit; quin tamen vetera secutus sit monumenta, non dubito, et plurimas ejus historias reperio cum veteribus et genuinis congruere: non omnes evolvi; nec necesse est, cum fontem reperi, rivos consectari: sed si prius in hos incidi, an etiam ex illo ducti sint, an non fluant lutulenti, an non pigro lapsu repant, an non aliunde palustrem undam trahant, juvat dispicere: quam, inquam, breviatoribus aut paraphrastis adjungere fidem par sit, ex veterum statuo cum ipsorum scriptis collatione. Censeo igitur, injuria, ut plurimum, neotericorum judiciis vapulare eam Legendam. An omnia quæ de Sanctis dicentur, nisi sint ex Eusebio sumpta, aspernabitur Wicelius? Unde ipse S. Bennonis, S. Claræ, S. Ægidii, S. Augustini, et aliorum plurimorum gesta accepit? ut omittam sane ridiculum illud, quod Caroli Magni vitam se ex Plutarcho dare, nimis oscitanter in margine adscribat. Deinde quam illud falsum, nullas in vulgaribus cœnobiorum bibliothecis præter hanc Legendam extare Sanctorum historias! Nullum contra reperire est antiquum monasterium, quod quidem hæreticorum ævi hujus effugerit rabiem, quin aliqui in eo præclari de Sanctorum rebus gestis codices extent, ac plerique antiqua manu exarati. Bellovacensem denique Voraginensi præfert Wicelius. Habebit me in eo suffragatorem, sed non etiam, ut sub eosdem annos, quod ipse ait, scripsisse utrumque confitear, cum hic anno 1298 ille 1256 dicatur decessisse: neque illum cum amplector, hunc repudiabo, et censoria severitate perstringam: non idem utriusque institutum est. Latius evagatur Vincentius, neque sola Divorum Acta complectitur, neque ea apte ad fastos Ecclesiasticos distribuit.
Wicelio severius aliquanto acerbiusque de Legenda Aurea pronuntiat Joannes Ludovicus Vives lib. 2 de caussis corruptarum artium in hæc verba: Quam indigna est Divis et hominibus Christianis illa Sanctorum historia quæ Legenda Aurea nominatur, quam nescio cur auream appellent, cum scripta sit ab homine ferrei oris, plumbei cordis. Quid fædius dici potest illo libro? O quam pudendum est nobis Christianis, non esse præstantissimos nostrorum Divorum actus verius et accuratius memoriæ mandatos, sive ad cognitionem sive ad imitationem tantæ virtutis! Ludovicum Vivem semper permaximi feci, singulari eruditione, gravitate, prudentia virum; planeque illi assentior, præstantissimos Divorum actus accuratius debuisse, quam vulgo factum sit, mandari litteris. Sed quod Legendæ illius auctori ita maledicit, ut virum sanctum et sapientem plumbei cordis, oris ferrei appellet, id sane miror, in homine præsertim gravi et moderato. Hauserat id fortassis a Desiderio Erasmo præceptore suo, severissimo Aristarcho, qui nullum prope scriptorem intactum et non censoria virga notatum præteriit, hoc etiam ridiculus quod ea arroserit sæpe quæ nec intelligebat nec didicerat. Fuerit Jacobus styleo minus compto, ut illa erant tempora, at erat non modo doctus et pius, sed prudentia judicioque singulari, ut quam probabilia essent quæ scriberet, Vive Erasmoque melius potuerit judicare.
Ejus porro opus ad vetustorum exemplarium fidem castigavit, additisque aliquot Sanctorum historiis auctius reddidit, Claudius Rota ex eodem Ordine Prædicatorum, sacræ Theologiæ professor, ediditque Lugduni, anno 1549, ut Possevinus testatur: ego solam iam anni 1531 editionem vidi. Citat Molanus in Annotat. ad Usuardum 25 Julii, cum de S. Magnerico agit, Legendæ tomum 2. Is est tomus, qui Historiæ Sanctorum novae inscribitur. Tomum 2 Legendæ appellat Molanus, quasi primus sit historia Longobardica. Eum ita citat Georgius Colvenerius Scholiis in Flodoardum l. 1, c. 6. Plenius, inquit, et perfectius inter Vitas Sanctorum Coloniæ excusas in folio, in ipsa adhuc quasi typographiæ infantia anno 1483. Habeo Lovanii editas a Joanne de Westphalia an. 1485. Auctorem aut collectorem earum Vitarum aliquando citavi Antonium Liberum Susatensem, itaque mihi vir quidam doctus persuaserat. Extat illius ad calcem ejusdem tomi in Coloniæ Agrippinæ laudem carmen: quod tamen et in aliis libris excusum audio; neque quis hoc opus coagmentarit, sat scio.
21 Petrum ex oppido Clodiensi aliorum Sanctorum ab Jacobo præteritorum historiam scripsisse. Non tam præteritorum a Jacobo historiam collegit Petrus, quam aliud opus ipse confecit, alia methodo, ac mole majore. De eo Petrus de Natalib. in Prologo Catalogi SS.: Novissimus omnium F. Petrus Calo Venetus, ejusdem Ordinis (Prædicatorum nimirum, non Minorum, ut scripsit Possevinus) Sanctorum multorum, quorum Vitas, passiones, et nomina undecumque sumere valuit, grandi volumine, et diffuso opere dilatavit; quod ejus prolixitate nedum commendare memoriæ, sed nec intente legere quis poterit, nisi longævitate temporis et assiduitate lectionis. Vixisse eum anno 1300 scribit Leander Albertus de viris illustr. Ord. Prædic. Nec longe abest, inquit, Petrus Calo Clugiensis cum Vitis Sanctorum fuse a se editis mccc. Idem in Descriptione Insularum quæ circum Venetias jacent, cum de Fossa Clodia oppido, quod Chioggia vel Chioza nunc Italis dicitur, agit, ita scribit: Urbem hanc ortu nobilitavit Petrus Calotius Ordinis Prædicatorum monachus, qui admodum exacte ingentia duo volumina de vitis Divorum scripsit, quæ in Bibliotheca Dominicana Bononiæ servantur.
Eadem prope ætate vixit Bernardus Guido ex eodem Ordine, qui an. 1324 Lodevensis in Gallia Narbonensi Episcopus factus, anno 1331 decessit. Is insigni præditus eruditione, et ad Albigensium extirpandos errores laboris multum suscepit, et complura scripsit volumina, quæ Tolosæ in monasterio Prædicatorum feruntur asservari, necdum typis excusa. Sunt in his tomi aliquot de Vitis Sanctorum, insigni studio collecti, et fere ex antiquis eorum actis, quamquam hæc, ut ex titulis datur intelligi, plerumque contraxerit, iis quæ minus probaret recisis. Nondum eos tomos ut viderem contigit, quorum tamen plura etiam alibi esse exemplaria dicuntur: at quasdam ex iis sum transscriptas Vitas amicorum opera nactus.
S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus, et ipse ex Ordine Prædicatorum (quasi hæc familia præ reliquis ad Sanctorum illustrandum honorem jam olim peculiariter incubuisse videatur) præter alia plurima quæ erudite composuit, Chronicon conflavit in tres partes distinctum, ab orbe condito ad Pii II pontificatum, sive Christi annum 1459, quo et ipse decessit sanctissimus Antistes. In eo opere pleraque de Sanctorum rebus gestis ex aliis accepta scriptoribus intexuit.
Suppar prope S. Antonino fuit Petrus de Natalibus, Episcopus Equilinus, (in Equilia, sive Æquilia insula Anassi Fluminis ostio objecta, ea sita olim sedes, Gradensi Patriarchæ subjecta) qui ingentem collegit Sanctorum Catalogum, addita singulorum Vitæ epitome, ubi eam reperit. Ipse de suo opere ita loquitur in prologo: Hæc igitur attendens ego Petrus de Venetiis, Equilinus Episcopus, inter Sacerdotes minimus, et Ecclesiæ Prælatos indignus, Sanctorum exiguitatem Ecclesiæ notam, ex prænominatis omnibus codicibus et voluminibus, nec non ex aliis pluribus diversarum Ecclesiarum antiquis libris et passionariis, quos cumque invenire potui, non sine multis laboribus crebrisque vigiliis studiosius recollectam, et per consequens ceterorum Beatorum nobis ignotam infinitam multitudinem, brevi opusculo cupiens, ut Deus annuerit, honorare; quatenus eorum meritis post agonem coronam excipiam; et ne talentum mihi qualiscumque gratiæ creditum terræ suffodiam; quinimo Domino etsi non quincuplatum, vel saltem restituam duplicatum, ad utilitatem filiorum militantis Ecclesiæ, Sanctorum omnium novi et veteris testamenti nomina, gesta, vitas, passiones, et triumphos compendioso stylo substantialiter recollecta, illustrium virorum fretus auctoritate, Sanctorumque omnium capitis JESU Christi, et beatæ ipsius genitricis Mariæ, xii Apostolorum, atque cunctorum supernorum civium confisus patrocinio, præsenti catalogo curavi retexere et brevissima oratione narrare. Editus est Petri Catalogus Vicentiæ opera Henrici de S. Ursio an. 1493 ac sæpius postea.
De hoc auctore ita censet Wicelius: His omnium novissimus accessit inter recentiores diligentior hagiologus Petrus de Natalibus Præsul Equilinus, et Petrus Calo Venetus. Pergratæ brevitati studuit Equilinus, et quam minimum intexuit mythologiæ, quo commendatior ejus apud nos fama est. Alii quoque eum longe Jacobo de Voragine præferunt. Si de numero agatur Sanctorum, quorum ille nomina collegit, lubens assentior; sin diligenter veteris historiæ statera examinata, certisque testimoniis ceu momentis librata quis requirat, næ ille in multis etiam Voraginensi cedit: ut merito Joannes Vasæus in Hispaniæ Chronico cap. 3, in aliquibus cum judicio legendum censuerit.
Suppar Equilino fuit Joannes Gilemannus monasterii Canonicorum regularium in Rubea-valle juxta Bruxellam in Brabantia Supprior, qui summo labore atque industria Vitas Sanctorum plurimas collegit et manu sua descripsit: quo in studio præclaram operam una posuit Antonius Gentius ejusdem cœnobii Prior. Multum sane Gentio et Joan. Gilemanno, inquit Valerius Andreas in Biblioth. Belgica, universa debet Ecclesia, ob vitas Sanctorum plurimas ab interitu vindicatas. Decessit Gilemannus an. 1487, Gentius 1543. Præclaris Rubea-vallis mss. voluminibus et Surius olim, procurante Joanne Molano, et nos usi sumus.
✠
Source: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Paris: Victor Palmé, 1863. English translation published November 22, 2026. Translation and editing: Christian Reality Team.