Skip to content
Christian Reality

✠

Acta Sanctorum · Volume I · Volume I

Chapter four: helpers and other aids

CAPUT QUARTUM

Contents (13)
  1. Adjutores operis, alia adminicula.
  2. § II. Alii adjutores ex omni ordine.
  3. § III. Martyrologiorum origo. Polemei Silvii laterculus.
  4. Januarius dies xxxi.
  5. § IV. Martyrologia Eusebii et S. Hieronymi. hujus specimen.
  6. § v. Romanum Martyrologium modernum et vetus.
  7. § VI. Martyrologia Bedæ et Flori.
  8. § vii. Martyrologium Usuardi.
  9. Domino Otrico Wandalbertus salutem dicit.
  10. § IX. Martyrologia recentiorum.
  11. § x. Varia Breviaria, quibus Auctor usus.
  12. § xi. Menæa et Menologia Græcorum. Rutenorum Kalendarium.
  13. § XII. Syrorum Coptorumque Kalendaria.

Adjutores operis, alia adminicula.

§ 1. Auctoris hoc in opere elucubrando Socius.

Qui propositi operis magnitudinem, speciemque multimoda disceptatione implexam, informaverit animo, is facile perspiciet, pro dignitate pertractari illud ab homine uno non posse, nisi (quod Cardinalis Bellarminus censebat) immenso fere spatio temporis; aut nisi plures accedant adjutores, qui singuli partem aliquam laboris exantlent. Nam quis unus omnia adire loca potest, ita remota ac dissita? Quis archiva, sæpe adamantinis obserata claustris, ut sibi hospiti pateant impetrare? Quis describere, conferre, examinare, relegere, ordinare omnia?

Neque defuerunt hactenus mihi hujus sancti operis adjutores: et in dies multi opem operamque addicunt, sive propria adversus Sanctos pietate, ac studio propagandæ ad plures utilitatis; sive Sanctis ipsis eorum ad id instigantibus mentes; præsertim, ut ego quidem existimo, sancto illo Abbate Lætiensi ANTONIO WINGHIO, quem inter Sanctos beatum nunc degere ævum plane confido. Fuit is magnus omnino vir, et cujus Vita, non minus quam quæ ipso curante edita est Ludovici Blosii, lucem meretur: eamque, nisi existimassem suscepturos esse alios, pridem ego scribere fuissem aggressus. At difficile hic esset, quantus ille vir fuerit, paucis explicare, qua animi submissione, qua comitate, qua morum suavitate ac simplicitate, qua prudentia et subtilitate judicii. Quas illius virtutes et ipsi Belgarum magni Principes ALBERTUS et ISABELLA laudarunt, et patria suspexit universa. Qua ille nobilium familiarum controversias dexteritate ac felicitate componebat! Qua lenitate afflictos solabatur et recreabat! Quid de liberalitate ejus dicam? Quid de caritate erga omnes, præsertim religiosos homines? Quid de pauperum cura? Quid de libertate reprehendendi vitia, suadendi virtutem? Quid de vitæ austeritate? Quid de ceteris naturæ gratiæque dotibus? Audeo dicere, si Heroicis illis vixisset Benedicti et Fulgentii, aut etiam Antonii et Hilarionis temporibus, quibus nondum vilitas virtutis irrepserat, fuisse plane admirandam, quam unice tamen fugiebat, nominis celebritatem consecuturum. Sed ad propositum redeo.

Cum accepisset ille Heribertum Rosweydum, cujus jam antea erat ei eruditio cognita probeque perspecta, ad illustrandas Sanctorum Vitas, omninoque in pristinum restituendas nitorem ac dignitatem adjecisse animum; et unice carum eum habuit, et qua potuit, juvit, consilio, et sumptu suppeditando in amanuenses et vecturam librorum, qui peregre peti, quique emi in eum finem debebant. Quo rem Rosweydus perduxerit, antea exposui. Eo vita functo, metuere cœpit Winghius, ne esset nemo, qui humeros auderet oneri, quod tantum ac talem delassasset Heroa, supponere. Ita tunc, ut ad ipsum magnus ille S. Vedasti apud Atrebates Abbas Caverellius, sic ipse ad Præsides nostros Winghius scribebat: Eritne qui Rosweydo succedat? Eritne adeo capacis animi quisquam, qui quod ille conceperat diuque foverat, tandem excludat atque edat opus? Ubi ad id ego accessi, longe minori quam Rosweydus, rerum cognitione, judicio, auctoritate, styli vivacitate, paratus tamen certe laborem tam sancto dicare negotio; tum ille me intime complexus, omni deinceps favore erexit, consilio instruxit, sumptu (ut antea) in libros et amanuenses sublevavit: neque conquievit umquam, quin assidue hortaretur ac stimularet, ut quamprimum ederem partem operis aliquam. Haud facile verbis assequar, quanto ille studio, quem indefesso animi ardore, eam rem procuraret, quasi ea monasterii ipsius, imo et patriæ universæ salus ageretur.

Cum vero intelligeret, ut neque aptus existere concentus potest, nisi sit qui sonos, fides, modos unus temperet; neque navis cursum tenere, quantumvis valide compacta et præstantibus instructa armamentis, nisi unus clavum regat gubernator; neque victoriam reportare exercitus, cui non Dux unus summo cum imperio præsit; sic ab uno ordinari ac dirigi rem omnem oportere; ita tamen sentiebat, nisi is aliorum fulciretur auxilio, fore ut et succumberet oneri, et nemo fortassis deinde consilii ejus gnarus reperiretur, qui inchoatum ab eo opus vellet perficiendum capessere. Urgere igitur Societatis Præpositos cœpit, ut quia etiam mihi id gratum sciret futurum, ipseque necessarium judicaret, socium mihi et vasti hujus molestique operis administrum darent. Evicit tandem qua apud ipsos, pro singulari sua in Ordinem nostrum benevolentia, valebat gratia et auctoritate, ut adjutor mihi adhiberetur P. Godefridus Hensschenius, egregie tum Latinis Græcisque Litteris, ac Theologicis quoque disciplinis, eruditus, tum capaci cumprimis memoria, firmisque viribus corporis, et valde studiosus, de quo mox.

Quia vero evenire plerumque solet, ut ad Præfectorum exempla, qui iis subjecti sunt, facile studia ac mores componant; ceteri Lætienses monachi tum Societatem nostram, quam inde a Blosii temporibus singulari semper caritate dilexerant, arctius etiam complexi sunt, WINGHI imitatione; tum studia mea favore, consilio, opera, assidue juverunt: præsertim qui tunc tirones asceticæ vitæ rudimentis instituebat, eratque cænobii Supprior, nunc Abbas, WINGHI dignissimus successor THOMAS LUYTENS: et qui tunc adolescentiores collegas suos Theologiam docebat, egregie cordatus vir, Christianus Le Roy; qui deinde tumultibus belli Gallici cum ceteris sanctis sadolibus suis monasterio exactus, WINGHIUM optimum Patrem, XXXI Augusti MDCXXXVII senio, mærore, ac demum dysenteria extinctum, ipse decimo post die secutus est, atque ad illius pedes tumulatus in templo Societatis nostrae Montibus. Nolo reliquas nominatim recensere, ne sim eorum pudori molestus, cum sit nemo, cujus non sim benevolentiam et auxilium quoque expertus; ut facile BLOSU WINGHIUQUE discipulos possis agnoscere.

Cum igitur mensis Januarius paratus esset prælo, et legitime approbatus, cœptusque adeo jam cudi; datus est mihi, WINGHIO adnitente, adjutor, quem dixi, dixi, Godefridus Hensschenius sub annum MDCXXV. Hic cum aliis in rebus strenuam mihi hactenus operam navavit, tum etiam, quod ad ipsum Januarium spectat, fideli consilio juvit. Nam cum videret Vitarum, quæ jam impressæ erant, quasdam in capita distributas, at non omnes; auctor fuit ut et reliquas ita partiret. Annotationes etiam (quæ aliorum quoque, ut antea dixi, virorum gravium erat sententia) ut singulis capitulis adderem persuasit. Cumque ea caussa universum mensem recognoscere cœpissem, operam quoque tam seriam et constantem contulit, ut Vitas etiam bene multas ipse et recenseret, et divideret in capita, et variarum rerum explicatione ornaret; quas habebam ego quidem antea, sed raptim quandoque congestas, saltem non ita perspicue distinctas et explanatas. Ea ratione illustratæ ab eo Vitæ S. Antonii Magni xvii Januarii, S. Cyrilli xxviii. S. Attici et S. Laurentii Justiniani viii. S. Juliani Mart. ix. S. Theodosii Cœnobiarchæ, xi. S. Viventii xiii. S. Euthymii Magni xx et aliæ.

Quod ego illius studium cum mirifice probarem, omnino speravi fore, ut si me Deus, antequam universam hanc molem suscepti operis consummarem, evocaret e vita, ipse oneri succederet, et reliquum pari methodo absolveret. Eamobrem quæ singulari numero accepisse, legisse, contulisse, exarasse me antea scripteram, cum illo participavi, et pluraliter extuli; quia vel suggesserat ille quæ scriberem, dividerem, adderem; vel quæ a me antea scripta, probarat. Eadem caussa faciendum duxi ut illius quoque exprimerem in fronte operis nomen. Nam etsi antea sui fieri mentionem nolebat, satis sibi esse dictitans si Sanctis probaret quem iis consecraverat laborem suum, tamen persuasi, ut ne prohiberet non modo in sequentibus tomis, sed in hoc quoque, quem paratum jam habebam, suum nomen inscribi; cum ita statuerem, si quis me casus ejecisset e vita, non fore tum necessariam deliberationem, cui id committendum videretur, cujus jam pars esset sub illius nomine publicata. Ejus quoque studio et industria omnes confecti Indices sunt, tum insigni judicio, tum multo sane labore plenoque fastidii. Non deerunt alii fortassis postea, qui in sequentibus tomis hac nos laboris parte sublevent: quod et antea Joannes Vienottus et Petrus Eulartius nostri facturos se receperant, nisi prius, quod contigit, migrarent e vita: moralem sibi poposcerat Vienottus; alter reliquos suscepisset. Hoc igitur Hercule fidos humeros una supponente, facilius cælum nunc, Divos, inquam, cæli incolas portabo.

§ II. Alii adjutores ex omni ordine.

Præter hunc domesticum et assiduum alii fuere adjutores quàmplurimi, qui vel mss. codices subministrarunt, vel Vitas sua manu descripserunt, vel quas ipsi edere parabant, eas operi inserendas meo obtulerunt, vel unde adipisci nonnullas possem monuerunt, vel quæ olim editis inessent menda suggesserunt. Nihil attinet omnes hic enumerare, cum suis locis fideliter, unde singula sim nactus indicarim. Videbatur hoc quidem magno illi Abbati WINGIO supervacaneum, cum illa qui suggerunt, mittunt, commodant, non tam id spectent ut suum legatur in scriptis meis nomen, quam ut scribatur in libro vitæ. Verum id ego tum ad fidem impetrandam necessariam esse duxi, ut quæ ipse non vidi, a quo didicerim significem; tum utile ad gratitudinem testandam, ut profitear quis quid ad hanc rem suppeditarit. Ita vero id præsto religiose, ut ne minimum quidem mihi hoc in genere beneficium detur, cujus non ire in posteros memoriam velim.

Non abs re futurum arbitror, hic aliquot recensere, quorum latissime industria ac benevolentia patuit. Facile omnium primas tulit Antonius Beatillus noster, qui ut erat gloriæ Sanctorum amplificandæ studiosus, tum ipse quorumdam historias accurate scriptas edidit in lucem, tum mihi de aliis, iis præsertim quorum in regno Neapolitano viget veneratio, plurima suppeditavit, et impressa typis et manu exarata. Is Neapoli VI Januarii MDCXLII grandis jam natu, et plurimorum benefactorum meritis cumulatus, ad Sanctorum contubernium emigravit.

Joannes Gamans, et ipse e Societate nostra, Nienariæ in Ubiis natus, origine Gelder, plurima in Germania, Bohemia, Belgio descripsit de Sanctis, planeque ingentem mihi suppeditavit thesaurum, ac quasdam Vitas ipsemet pro egregia sua eruditione examinavit illustravituque, ut B. Godefridi Capenbergensis, ac S. Thiaildidis. Plura ac majora, ut spero, utroque in genere præstabit, si valetudinem illius (cui parum ipse parcit, maximo hactenus labore instituendis ad Christianam disciplinam militum animis occupatus) Sancti sustentabunt.

Debeo quoque plurimam gratiam Andreæ du Chesne Regis Christianissimi Cosmographo; qui nuper magno litteratorum omnium luctu extinctus, sed (quæ rara doctorum virorum felicitas) filio relicto, studiorum, humanitatis, virtutum ceterarum hærede Francisco, qui paterna opera provehit in lucem. Parens multas mecum Sanctorum Vitas communicavit, alias ubi reperire possem edocuit.

Submisit quoque varia ex eadem Gallia Petrus Lovetus Bellovacus v. cl. qui olim Francorum Reginæ Margaritæ a libellis fuit, ejusque frater Joannes a S. Martino e sacra congregatione instituti Cisterciensis, quam Foliensem vocant; Jacobus Sirmondus, Petrus Possinus, Odo Gisseius, nostri; e Burgundia Petrus Franciscus Chiffletius noster, ex Italia Silvester Petrasancta collegii Lauretani Societatis nostræ Rector; ex Hispania Thomas Tamayus de Vargas Regis Catholici Historiographus, aliique aliis ex provinciis, Etiam Rossorum Sanctorum Vitas ultro et benevole communicavit Matthias Casimirus Sarbievius noster, legitime, ut publicari possent, approbatas. Multa Rosweydo olim Autbertus Miræus Ecclesiæ Antverpiensis Decanus, de Belgicarum Ecclesiarum antiquitate optime meritus, tradiderat. Plures denique simili me sibi beneficio obstrinxere. De singulis agam alibi, ac fortassis aliquando simul de omnibus, tum doctis hominibus particulatim, qui hoc in genere aliquod apud me beneficium posuerunt, tum de Ecclesiis et monasteriis, quæ suos codices commodarunt, generatim. Fateorenim, plurimum mihi subsidii attulisse Venerabiles Patres Benedictinos, Belgas, Anglos, Germanos, Carthusianos, Germanos ac Belgas; Cistercienses Belgas ac Gallos; Præmonstratenses Germanos ac Belgas; Canonicos Regularesinstituti Augustiniani Germanos ac Belgas; Carmelitas Belgas; Prædicatores Germanos ac Belgas; Franciscanos, præcipue Hibernos, atque alios quamplurimos. Sed quæ a singulis accepi, suis locis edico: quid adhuc ab aliis expetam, infra aperiam.

§ III. Martyrologiorum origo. Polemei Silvii laterculus.

Hæc auxilia amicorum sunt, hæc interiora operis fulcimenta, hæc suppetiæ privatorum. Alia sunt publica adminicula, Scriptorum monumenta edita in lucem. His ut libere utor, ita profiteor ingenue; nec ut meum vendito, quod aliunde sum mutuatus. Sed de Scriptoribus, eorumque monumentis, a me saltem citatis ac lectis, agam fortassis alias. Hausi præcipue notitiam Sanctorum plurimorum ex Kalendariis ac Factis variarum Ecclesiarum, quasque illæ usurpant solennium precum Breviariis, in quibus qui venerationem in variis urbibus, cœnobiis, conventibus sacrorum hominum obtineant, indicatur, præbeturque occasio in Acta inquirendi. Verum quæ mihi desunt istismodi Breviaria, utinam consequi omnia possim! Sed præ his his quoque, magno mihi subsidio Martyrologia fuere. Cogito quæ habeo non pauca, saltem quæ maxime probata erunt, illa olim edere accurate recensita, collataque cum iis quæ interea suggerent amici. Quia tamen hic nonnulla cito, quæ adhuc publici juris non sunt, ne quis eam ob caussam forte hæsitet, paucula hic de iis a me pertractari censui oportere.

Martyrum triumphos in Ecclesiæ conventibus celebrare publica laudatione, mos est antiquissimus ab Apostolicis inde temporibus; ideo institutus, ut gratiæ Deo agantur, qui robur iis virtutemque suffecit; ut animentur ceteri exemplo; ut laudentur vocenturque pie in vota, qui hic ingentibus meritis fidei et virtutis. Divina dignatione, cumulati, eorum nunc æternis præmiis perfruuntur. Eam ad rem descripti olim diligenter dies, quibus unusquisque hostem vicerat, ut anniversaria constare, et festiva hilaritate peragi, memoria posset. Huc illa spectant S. Cypriani epist. 37 ad Presbyteros et Diaconos: Denique et dies eorum, quibus excedunt, annotate, ut commemorationes eorum inter memorias Martyrum celebrare possimus. Quamquam Tertullus fidelissimus et devotissimus frater noster, pro cetera sollicitudine et cura sua, quam fratribus in omni obsequio operationis impertit, (qui nec illic circa curam corporum deest) scripserit et scribat, ac significet mihi dies, quibus in carcere beati fratres nostri ad immortalitatem gloriose mortis exitu transeunt, et celebrentur hic a nobis oblationes et sacrificia ob commemorationes eorum, quæ cito vobiscum Domino protegente celebrabimus.

Hinc Ecclesiæ fasti, quos Tertullianus lib. de corona militis cap. 13, solennitatibus Gentilium, quæ vel ob victoriam natalemve Principum, vel in quoque municipio, peculiari instituto, agebantur, opponit: Coronatur, inquit, et vulgus, nunc ex Principalium proprietatum exultatione, nunc ex municipalium solennitatum proprietate: et est omnis lætitæ publicæ luxuria captatrix. Sed tu peregrinus es mundi hujus, civis supernæ Hierusalem. Noster, inquit, mancipatus in cælis. Habes tuos census, tuos fastos. Porro hinc, ut ad illam Cypriani epistolam scribit Jacobus Pamelius, suam originem postea sumpserunt Martyrologia quæ vocantur. Celebrabat unaquæque Ecclesia suos Martyres. Quæ nullis erant nobilitatæ, aut paucis, aliunde petebant quos venerarentur, præsertim primos Christianæ religionis præcones, aut quorum fuerat maxime illustris constantia. Quin et Romana Ecclesia etiam alibi coronatos celebrat, cum habeat ipsa innumerabiles, ut extraneis non indigeat; si tamen matri omnium potest aliquis esse extraneus. Et hæc igitur et illæ suos sibi Fastos, suas festorum tabulas conficiebant.

Quid quod etiam privati sibi Fastos ejusmodi describebant, in quibus et publicas Reip. solennitates annotabant, et præcipua Ecclesiæ festa? Ejusmodi reperi in pervetusto codice laterculum Polemei Silvii, vel P. Anneii Silvii: nam primum scriptum erat Patmei Silvii; deim idem folium integre et accurate rescriptum habebat, Polemei Silvii. Pro illo Patmei conjiciebam legendum P. Anneii, uti in eodem illo codice habetur Pannii Flori, Virgilius orator an poeta? pro P. Anneii Flori. Complectitur vero Silvii ille laterculus nonnulla, quæ in eo desiderantur laterculo, quem olim a Furio Dionysio Philocalo prætitulatum, ex Rosweydi schedis a me acceptum, in commentariis ad Victorii canonem Bucherius noster vulgavit; sed et nonnulla, quæ fortassis jam exoleverant, prætermittit, in illo Furiano recensita: habet autem Gentilium festa plura, nonnulla Christianorum. Eum laterculum aliquando cum animadversionibus meis edere cogito, etsi mutilus est, quia quæ de ratione quærendæ lunæ, festique Paschalis, poeticis fabulis, ac sectis philosophicis pollicetur, desunt. Quo anno ea scripserit Silvius indicat, cum nomina Principum Romanorum, inter Januarium ac Februarium menses, enumerat; ita enim sub finem habet: D. N. Theodosius præsens Augustus, D. N. Placidus Valentinianus; sub quibus Joannes tyrannus extinctus est; et a quibus cum DD. matre Placidia, uxore Eudoxia, Augustis, nunc imperium possidetur. Quod Posthumiano et Zenone viris clarissimis Coss. adnotavi. Fuerunt Consules Fl. Zeno et Posthumianus an. Christi 448. Et in Breviario temporum post mensem Augustum: ab Urbis exordio mille et ducentis completis annis Posthumiano et Zenone Consulibus, Asterio Consule tamquam primus annus incipit. Fuit Asterius Consul anno sequenti, Christi nimirum 449. Hæc ergo scripsit Silvius anno 448, et initio sequentis, cum necdum Romæ sciretur quis Constantinopoli Consul esset, qui Protogenes fuit. Hic ex eo Laterculo mensem Januarium, ut specimen, quæque antea proponit, dabo: ex ceteris mensibus carptim quædam delibabo sacra et profana. Ita ergo incipit:

POLEMEI SILVII LATERCULUS. Domino beatissimo Eucherio Episcopo Silvius. Laterculum, quem priores fecerunt, cum difficilibus supputatioribus indiciis notatum legissem, ne minus doctis esset obscurior, absolutione positarum in eo rerum significationem mutavi: et ad te potissimum, a quo mea omnia, pro ejus qui inter nos est amoris studio, comprobantur, direxi. Lætificabor judicio tuo, si eum tibi placuisse cognovero.

QUÆ IN EO SUNT. Menses singuli cum vocabulis suis, quibus apud diversas gentes dicuntur: et in alternis inter eos foliis enumeratio Principum cum tyrannis: provinciarum etiam Romanarum spirantiumque quadrupedum, volatilium, natantium: ratio quærendæ Lunæ, festivique Paschatis: nec non urbis Romæ fabricarum enarratio: poeticæ fabulæ: Romanæ historiæ breviter conclusa series; cum triumphatoribus, animantium ponderibus sive mensuris, et metrorum omnium pedibus, ac sectis philosophicis contenentur.

DE DIEBUS. Dierum necessum non fuit formas depingi, quia sibi omnes qualitate consimiles sunt: neque ut stulte Gentiles loquuntur, nomina designari; quoniam nullius rei, nisi septenarii propter revolubiles hebdomadas numeri, sicut Scriptura cælestis edocuit, appellatione censentur. In quibus nec ita modus certus horarum est, ut valeat a quocumque monstrari; quia quod nequit dividi, nec possumus computare. Quarum, etiamsi oculis subjacerent, nulla mala erat æstimanda, quoniam Deus universa bona constituit: quod qui esse credit aliter, in eo a quo cuncta sunt non credit.

DE SIGNIS. De signis nihil est quod dicatur, quia non sunt, etiamsi dicantur. Quis enim facies terrestrium singulorum aliquando inter astra conspexit? Quorum, quoniam longe post mundi ortum vana veterum profanorum arte conficta sunt, mentio reliquenda est.

DE ANNO. Annus primum decem mensium fuit, qui trecentos et quatuor dies habebat: licet, ut auctores plurimi prodiderunt, apud Ægyptios quatuor, apud Arcades tribus, apud Acarnanes sex mensibus computatus fuisse referatur. Post annum a Rege Romanorum secundo inter Decembrem et Martium Januarius et Februarius fertur adjectus, ut trecentis quinquaginta et quatuor diebus, quos duodecies Luna renovat, atque vicenis novenis et semis vicibus cursum suum efficit, impleretur. Postremo additi sunt decem dies cum quadrante, quod per quadriennium dies unus junctus crescit, quarto anno, quem bissextum vocamus, inseritur. Cujus initium cum Ægyptiis, qui Nonas ideoque, non norunt, mense Septembri, cum Græcis Novembri, Martio cum Judæis habetur. Nos Kalendarum rationem secuti a Januario, cujus ante dies octo et sol ad celsiorem tramitem surgens recurrit, et quod est amplius, Dominus et Deus noster Dei filius Jesus Christus corporaliter natus est, ordiemur.

Januarius dies xxxi.

Vocatur apud Hebræos Sebit, apud Ægyptios Tibi, apud Athenienses Pusidion, apud Græcos alios Audinæus. Januarii festa, Kalendæ àpò toũ χαλεῖν, hoc est a vocando, quia cum in Rostris.... ad contentionem populus vocabatur. IV. Non. Circus privatus. Auster interdum cum pluvia. III. Dies Auspicalium. Natalis Ciceronis. Ludi. Prid. Ludi. Comitalis.

Nonæ, dictæ ideo quia nonus dies eas discernît ab Idibus. Tempestatem significat.

VIII. Id. Epiphania, quo die, interpositis temporibus, et stella Magis Dominum natum nuntiabat, et aqua vinum facta, vel in amne Jordanis Salvator baptizatus est. Auster interdum, vel Favonius.

VII. Prima Consulis mappa, quæ ideo sic vocatur, quia Rex Tarquinius Romæ dum die Circensium pranderet in Circo, de mensa sua mappam foras, ut aurigis post prandium currendi signum daret, abjecerat. Auster et imber.

VI. Auster interdum et imber.

V. Senatus Legitimus. Suffecti Consules designantur, sive Prætores.

III. Carmentalia, de nomine matris Evandri.

Idus dictæ àpò toũ.... videndo, quia priusquam annus hic, qui est, fuerat, mense medio Luna completa, quæ incipiebat Kalendas, de qua menses dictos accepimus, videbatur. Secunda mappa. Interdum ventus aut tempestas.

XVIII. Kalend. Februarias.

XVIII. Natalis Honorii. Circensis. Interdum Auster et pluvia.

XVI. Ludi Palatini.

XIII. Natalis Gordiani. Circensis.

XII. Ludi, ventus Africus tempestatem significat.

XI. Natalis S. Vincentii Martyris.

X. Senatus legitimus. Quæstores Romæ designantur.

IX. Natalis Adriani. Circensis.

VIII. Interdum tempestas.

VII. VI. Ludi Castorum Ostiis, quæ prima facta colonia est.

V. Ludi. Auster aut Africus. Interdum dies humidus.

III. Tempestatem significat.

Prid. Circensis, Adiabenis victis, interdum tempestas.

Hactenus Januarius. Nunc reliquis e mensibus paucula, ut proposuimus, decerpenda, sacra et gentilitia: cetera alias integra edam.

Idib. Febru. Parentatio tumulorum in p. Quo die Roma liberata est de obsidione Gallorum.

XV. Kal. Mart. Lupercalia.

XIV. Natalis Faustinæ uxoris Antonini.

XIII. Quirinalia, quo die Romulus occisus a suis (qui ab hasta, quia ex Sabinis Curis, vocatur) non apparuisse conflictus est.

VIII. Depositio S. Petri et Pauli. Cara cognatio, ideo dicta, quia tunc etsi fuerint vivorum parentum odia, tempore obitus deponuntur.

III. Natalis Constantini.

VIII. Kal. April. Æquinoctium. Principium veris. Cruci Missio Gentilium. Christus passus hodie.

VI. Lavationem veteres nominabant. Resurrectio.

Prid. Natalis Constantini. Circensis.

III. Id. April. Natalis. Veri. Circenses.

XIII. Kal. Majas, Circenses. Consulis tertiæ mappæ.

XI. Natalis urbis Romæ. Consules ordinarii fasces deponunt, Parilia, dicta de partu Iliæ. Interdum pluvia et grando.

VI. Id. Maji Natalis Claudii, tempus nitidum.

Kalendis Junii, Circensis Fabricii.

Idib. Natalis meus.

VI. Non. Julii Natalis genuinus Domini Valentiniani.

Nonis, Ancillarum Syriæ, quarum celebritas instituta est ideo, quia capta Urbe a Gallis, cum finitimi prius victi tradi sibi Romanorum Procerum conjuges postularent, et consilio Philotedis ancillæ famulæ dominarum vestibus adornatæ datae illis fuissent, his nuntiantibus prædictos somno sopitos et obrutos, facta victoria sit.

VIII. Id. Natalis Julii Cæsaris.

VIII. Kal. Aug. Natalis Constantini.

Kalendis Aug. Natalis Pertinacis, et Martyrum Machabæorum.

VII. Id. Natalis Constantini junioris.

IV. Id. Natalis S. Laurentii Martyris.

III. Hippolyti Martyris.

VI. Kal. Septemb. Post hunc diem apud Ægyptios quinque dierum epigomenos, tertiusdecimus mensis adjungitur.

Post Augustum subjicit Breviarium temporum, sub cujus finem ista habet: Primus Gaius Julius Cæsar victis per decennium Galliis et Britanniis, successorem dedignatus, Dominum ipse se fecit. Quo in curia Kal. Mart. per Brutum et Cassium auctores suæ mortis, viginti et tribus vulneribus interempto; Augusti ab Octaviano, qui... constitutus est, esse cæperunt: quorum usque nunc potestas, qua reguntur cuncta, perduravit. Ex quibus Domitianus primus chlamydem blatteam, Diocletianus gemmas vestibus habitus regalis inseruere. Constantinus senior, qui Christianæ religionis ministros privilegiis communivit, diadema capiti suo, propter refluentes de fronte propria capillos (pro qua re saponis ejusdem cognominis odorata confectio est) quo constringeretur, invenit: cujus more hodie custoditur. Cujus regni... ab Urbis exordio mille et ducentis completis annis Posthumiano et Zenone Consulibus, et Asterio Consule, tamquam primus annus incipit.

Idib. Septemb. Hoc die Romæ in æde Minervali per Magistratum annis singulis ex ære clypei figebantur.

Prid. Id. Octobr. Natalis Virgilii.

X. Kal. Novemb. Natalis Valentiniani purpuræ.

VIII. Id. Novemb. Natalis Juliani.

VI. Natalis Nervæ.

XVI. Kal. Dec. Natalis Vespasiani, qui locum... pluvia.

XVIII. Kal. Januar. Natalis Veri.

VIII. Natalis Domini Corporalis. Solstitium et initium hîberni.

VI. Natalis S. Stephani Martyris.

§ IV. Martyrologia Eusebii et S. Hieronymi. hujus specimen.

Alii fuere mere Ecclesiastici, et dicati sacris fasti: quorum usus is erat, qui est a S. Cypriano in ante citata epistola expositus, ut anniversaria triumphi, quem Martyres retulissent, coli memoria posset. Tale Kalendarium, aut Sanctorum indiculum fuisse olim in Ecclesia Cordubensi intelligi potest ex iis quæ Walafridus Strabus libro de rebus Ecclesiasticis cap. 28 scribit: Litania autem sanctorum nominum, inquit, postea creditur in usum assumpta, quam Hieronymus Martyrologium, secutus Eusebium Cæsariensem, per anni circulum conscripsit; ea occasione ab Episcopis Chromatio et Heliodoro illud opus rogatus componere, quia Theodosius religiosus Imperator in concilio Episcorum laudavit Gregorium Cordubensem Episcopum, quod omni die Missas explicans, eorum Martyrum, quorum natalitia essent, nomina plurima commemoraret.

Celeberrima igitur fuere Martyrologia Eusebii, S. Hieronymi, atque etiam Romanum. Eusebium collegisse Acta Martyrum, certum, et supra ipsiusmet est testimonio firmatum. Verum id opus qui MARTYROLOGION dicat, a vocis notatione neutiquam aberrabit, est enim sermo de Martyribus; a notione qua Martyrologii nomen nunc usurpatur, plurimum.

An illi Actorum collectioni, quam ab eo ostendimus συλλογήν, συναγωγήν, ἀναγραφήν appellari, adjecerit Sanctorum elenchum aliquem Eusebius, nescio. Quidam id nituntur ex S. Gregorio probare, quem aiunt epistola 29, lib. 7, Indict. 1 ad S. Eulogium Alexandrinum Patriarcham data de eo Martyrologio, quod ille ad se mitti postulabat, scripsisse. Verum ambiguum est, quid a Gregorio petierit Eulogius, similemne aliquem indiculum, an illam collectionem. Ita ei rescribit Gregorius: Utilis semper est docti viri allocutio: quia aut discit audiens, quod nescire se noverat; aut agnoscit, quod est amplius, id quod se et nescisse nesciebat. Qua in re ex audientium numero ego nunc factus sum, cui sanctissima vestra beatitudo scribere studuit, ut cunctorum Martyrum gesta, quæ pixæ memoriæ Constantini temporibus ab Eusebio Cæsariensi collecta sunt, transmittere debeamus. Sed hæc neque si collecta sunt, neque si sunt, ante vestræ beatitudinis scripta cognovi. Ago ergo gratias, quia sanctissimæ vestræ doctrinæ scriptis eruditus cæpi scire quod nesciebam. Præter illa enim quæ in ejusdem Eusebii libris de gestis sanctorum Martyrum continentur, nulla in archivo hujus nostræ Ecclesiæ, vel in Romanæ urbis bibliothecis esse cognovi, nisi pauca quædam in unius codicis volumine collecta. Qui illi sint Eusebii libri de gestis sanctorum Martyrum, quos extare Romae fatetur sanctissimus Pontifex, incertum est. An historiæ Ecclesiasticæ libri? Fuerunt certe viri eruditi, qui nihil aliud de Martyribus ab eo scriptum censerent. Vidi libellum de Martyribus Nicomediensibus, qui separatim scriptus ab eo dicitur, e Græco codice Bibliothecæ Regis Catholici, versum a Vincentio Marinerio, quem mihi exhibuit v. cl. Lucas Torres æarii regii in Flandria Præfectus: sed totus erat ex ejus historia Ecclesiastica transscriptus, et ab alio fortassis. Aliud eum coagmentasse ex variis Actis opus, supra ostendimus. Idne fortasse Romae fuisse indicet S. Gregorius? an potius illud erat quod petebat Eulogius? Hoc mihi verosimilius videtur: ait enim cunctorum Martyrum gesta, ab Eusebio collecta petiisse. Breve Martyrologium quis cunctorum Martyrum gesta dixerit?

Martyrologium Eusebii qui videntur astruere, iidem S. Hieronymum illius faciunt interpretem. Ita præter Walafridum jam citatum, Venerabilis Beda Retractatione in Actus Apost. cap. 1: Quibus astipulatur, inquit, et liber Martyrologii, qui B. Hieronymi nomine ac præfatione attitulatur: quamvis idem Hieronymus illius libri non auctor, sed interpres, Eusebius autem auctor extitisse narretur: Non asserit tamen Beda, vel Eusebium auctorem extitisse, vel Hieronymum interpretem; sed Hieronymi nomine et præfatione attitulari, Eusebium vero auctorem extitisse narrari. Et lib. 2, in Marcumc. 26, citat Martyrologium Eusebii et Hieronymi vocabulis insignitum. Præfiguntur Usuardi Martyrologio epistolæ duæ, una Chromatii et Heliodori Episcoporum ad Hieronymum, altera ad ipsos Hieronymi: sed utramque Baronius solidis argumentis demonstrat commentitiam esse.

At Cassiodorus libro de institutione divinarum lectionum cap. 32 scribit: Et ideo futuræ beatitudinis memores, Vitas Patrum, confessiones fidelium, passiones Martyrum legite constanter, quas inter alia in epistola S. Hieronymi ad Chromatium et Heliodorum destinata, procul dubio reperitis, qui per totum orbem terrarum floruere, ut sancta imitatio vos provocans ad cælestia regna perducat. An fortassis ante Cassiodori ætatem jam illa extabat, quæ nunc passim Martyrologio Usuardi præfixa legitur supposititia Hieronymi epistola? Erant certe jam tum multa parumperite et fideliter a multis scripta, ut patet ex concilio Romano sub Gelasio. Sed qui potuit vir doctissimus stylum ab Hieronymi elegantia remotissimum non agnoscere? An erat tunc in hominum manibus vera Hieronymi epistola, et deinde intercedit, ac post alia est a quopiam imperite et fraudulenter conficta? Walafridus legitimam videtur agnovisse. Mihi nemo persuaserit. Si vere Hieronymi erat ea epistola, quam citat Cassiodorus; fatendum erit, indiculum aliquem, seu Fastos ab eo concinnatos, descriptis fortasse nominibus eorum, quorum in Eusebii collectione Acta extabant, et aliis additis. Sin jam ante erat supposita; tamen ea inveteravit opinio, Martyrologium esse ab eo compositum aliquod: fuitque etiam post Cassiodori ætatem in manibus Martyrologium, S. Hieronymi nomine attitulatum, ut ex citatis Bedæ testimoniis manifestum est, atque ex Usuardi Præfat. in Martyrologium suum ad Carolum Regem. Verum periisse id multi viri eruditi existimarunt.

Reperit illud tandem in Carthusia Trevirensi Heribertus Rosweydus noster, vetustissimo charactere exaratum, statuitque in lucem emittere: et jam partem curaverat æneis laminis incidi. Balthasaris Moreti v. cl. expensis, editurus in adversa pagina descripta elegantius ea quæ contracte et exoletis litteris erant efformata. Folia aliquot excusa ut vidit, ad se a Moreto missa, Bartholomæus Gavantus Provincialis Præpositus congregationis Clericorum regularium S. Pauli, et sacræ Romanæ Rituum congregationis Consultor, mirifice probavit, scripsitque de illo ad eumdem Moretum plures epistolas, quas legi; alias opinari se, reliquis collegii illius, sive Congregationis, sapientissimis viris Martyrologium illud valde placiturum; alias, sentire peritiores, utile fore Christianæ Reip. Alii quoque viri eruditi vehementer id laudarunt, ut præclarum sacræ antiquitatis monumentum.

Ejus Martyrologii hic titulus est: Christe fave votis. Codex S. Willibrordi, continet Martyrologium Hieronymi. Descripsit illud Laurentius quidam, monachus (ut opinor) Epternacensis, sive S. Willebrordi, ita in fine habetur: O Lector, vive, lege, et pro me ora. Tuorum Domine, quorum nomina scripsi, Sanctorum; eorum, quæso, suffragiis miserum leva Laurentium: tuque idem Lector ora. Ast a quo is descripsit? Nisi vehementer fallor, ab ipso S. Willebrordo, qui Bedæ æqualis ex Anglia in Belgium venit, et Frisones aliosque populos vel fidei doctrina imbuit, vel pietate erudiit, ac nobile in Mosellana ditione cænobium Epternaci constituit, de quo vii Novembris pluribus agemus.

Cur illud existimem S. Willebrordi fuisse Martyrologium, hæ sunt rationes: Martyrologio subjungitur vetustissimum Kalendarium, cui hæc in margine adscripta: In nomine Domini, Clemens Willibrordus anno sexcentesimo nonagesimo ab Incarnatione Christi veniebat ultra mare in Francia; et in Dei nomine, anno sexcentesimo nonagesimo quinto ab Incarnatione Domini, quamvis indignus fuit ordinatus in Roma Episcopus ab Apostolico viro Domino Sergio Papa. Nunc vero in Dei nomine agens annum septingentesimum vigesimum octavum ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi in Dei nomine feliciter. Quis illud quamvis indignus de alio, etiam vulgaris notæ homine, dixerit, præterquam de se? Deinde nunc vero, indicat ipso vivente id scriptum: quis esset ita impudens et effrons, qui de viro tanto, et vivente, scribere illud auderet, quamvis indignus? Plane suspicor, ipsiusmet esse Willebrordi manum.

Additum est Kalendarium, quo ipsum usum esse omnino existimo. Dein adjecta est tabula annorum Christi, indictionum, epactarum, cycli Lunæ, Lunæ Paschalis, dierum Paschæ, Lunarum Paschalium ab anno 684 ad 797. At nemo fere ejusmodi tabulas sibi conficit, nisi in usum temporis consequentis: ut videatur ipsemet Sanctus vel concinnasse eas sibi, vel ab aliis factas descripsisse. Et vero in ipso Martyrologio, quod fuit tamen monasterii S. Willebrordi, ipsius non extat Willebrordi nomen: an id omissurus videtur fuisse, qui, præsertim in eodem monasterio, id id collegit, nisi ei propositum fuisset ipsum Willebrordi librum ex fide transscribere? Verum vii Novembris inscriptum marginini: ★ Hic Domnus Apostolicus vir Willibrordus Episcopus migravit ad Christum. Et decimo ejusdem mensis, itidem in margine hæc sunt exarata: † Hic translatio ejusdem S. Willibrordi. Quæ posterius ad ipsum vetus S. Willebrordi Martyrologium arbitror adjeeta: et licet antiqua, non tamen Laurentii scriptoris videtur manus esse.

Licet vero Martyrologium hoc S. Hieronymi dicatur, et ita illud citem passim toto opere; nullum tamen certum argumentum suppetit, quo id ab S. Hieronymo esse compositum confirmem, præter eam, quam ante retuli, libri inscriptionem, et quod in illud apte quadrare videantur, quæ sunt ab Usuardo in sui Martyrologii præfatione scripta: Præterea et venerabilium Hieronymi scilicet ac Bedæ Presbyterorum piis, quamvis succinctis, super hoc provocabar descriptis: quorum prior brevitati studens, alter vero quamplures dies intactos relinquens, multa inveniuntur hujus operis præterisse necessaria. Quos tamen secutus censui, etc. Si vere auctor est illius libelli Hieronymus, multa postea adjecta licebit passim observerare. Nam III Januarii S. Genovefæ Virginis nomen inscriptum, quæ centum fere post S. Hieronymum annis est mortua; v. S. Simeonis monachi Antiocheni, sive Stylitæ, qui sex et quadraginta; vi. S. Melanii Episcopi, qui centum; xvi. S. Honorati Episcopi Arelatensis, qui 15. i. Februarii S. Brigidæ Virginis, quæ supra 100.

Ceterum plurima suppeditavit mihi hoc Martyrologium, ignorata aliis, Sanctorum nomina: illudque observavi, ubi vulgata Martyrologia uno alterove commemorato Martyre, addunt cum sociis, socios sæpenumero hic recenseri. Exempli gratia: xxx Decembris ita habet Romanum: Alexandriæ SS. Mansueti, Severi, Appiani, Donati, Honorii, et sociorum Martyrum. At citatum S. Hieronymi: In Alexandria natalis Mansueti, Severi, et Appiani, Donati, Honorii, Polycliti, Sereni, Pauli, Papiani, Cleti. Ita III Julii, Romanum: Alexandriæ sanctorum Martyrum Tryphonis, et aliorum duodecim. Enumerantur ex his decem in Martyrologio S. Hieronymi: In Alexandria Tryphonis, Menelai, Cyrionis, Eulogii, Porphoris, Africis, Chusti, Juliani, Eradii, item Tryphonis, Orestis. Sed visum mihi operæ pretium est, dies aliquot, veluti specimen postea integre publicandi operis, dare. Ex Januario eos sumam, perspicuitatem vel sic allaturusiis, quæ in opere meo hinc citavi. Paucula hæc Januarium antecedunt.

III. Kal. Julii natalis Apostolorum S. Petri et Pauli Romæ.

II. Kal. Decemb. natalis S. Andreæ Apostoli, in civitate Patras, provinciæ Achiæ.

VI. Kal. Janu. natalis Apostoli S. Jacobi fratris Domini, et Johannis Evangel.

VIII. Kal. Jul. natalis Dormitionis S. Johannis Apostoli et Evangelistæ in Epheso.

XII. Kal. Janu. natalis S. Thomæ Apostoli in India; et translatio corporis ejus in Edessa v Kal. Jul.

VIII. Kal. Aug. natalis Jacobi Apostoli fratris Johannis Evang. in Hierosolymis.

Kal. Maii natalis S. Philippi Apostoli in civitate Hierapoli provinciæ Asiæ.

VIII. Kal. Septemb. nat. S. Bartholomæi Apostoli, qui decollatus est in India, jussu Regis Astiagis.

XI. Kal. Octobr. natalis S. Matthæi Apostoli, qui passus est in Persida. v. Kal. Novemb. natalis Apost. Simonis Cannanæi et Simonis Zelotis, qui a templorum Pontificibus occisi sunt, in Suanis civitate Persarum.

JANUARIUS. Dies XXXI. Kal. Janu. Circumcisio Domini. Natalis Coronæ, qui jubente Asclepio Urbis Præfecto, cum diceret, Hodie Octavæ Dei cæli sunt, cessate a superstitionibus idolorum et sacrificiis pollutis, a gladiatoribus hac de caussa occisus est. In Oriente Stephani. Nicomediæ Euphrosyni Episcopi, Priani, et aliorum VIII. In Rætia Evanti, Hermetis. In Bononia Caii, Iacti, Heracli. In Africa Victoris, Felicis, Narcissi, Argiri et aliorum III. Papæ, Primiani, Saturnini, item Saturnini, Victoris, Honorati, Leusi, Hermetis... et militum XXX. Ravennæ depositio S. Severi cum fratribus suis. Augustoduno depositio Agrippini Episcopi.

IV. Non. Isiridoni Episcopi Antiochiæ. Et in alio loco Stratonici, Macarii, Abbani, Saturi, Possessoris, Firmi, Maxímiani, Acutionis, Timothei, Herisi, Antaxi.... Acuti, Tobiæ, Eugendæ. Et in Æthiopia Rutilæ, Claudiæ, Aurigæ, Vitalis de Hierosolymis Stephani.

III. Non. In Hellesponto, civitate Parethia, Cirici, Primi, Theogenis. Et in civitate Tomis Claudonis, Eugenis, Rhodi. Trium fratrum Argæi, Narcissi, et Marcellini pueri Christiani, et Diogeni, Eugenti, Rhodonis, Primæ. Et in Africa Martialis, Statiliani, Constantii, Possessoris, Hilarini, Firmi, Candidi, Rogatiani, Eugeniæ, Lucidæ, Acutæ, Pænicæ. Parisiis Genesevæ Virginis. Viennæ depositio Florentii.

Pridie Non. In Africa Aquilini, Gemini, Eugenti, Marciani, Quinti, Theodoti, Tryphonis. In Oriente civitate Bonania Hermetis, Aggæi, Caii. Ædui Episcopi.

Nonis, in Africa Felicis, Secundi, Honorii, Luciani, Candidi, Januariæ, Cælifloriæ, Jocundi, Acuti, Petri, Marci, Severi, Anastasii. In Antiocchia Simeonis monachi.

VIII. Id. Epiphania Domini. In Africa Talesphori, Flori, Jocundi, Petri, Marci, Acuti, Januariæ. Et alibi Honorii, Julii, Antonini. Apud Sirmiam Anastasii. In Antio passio SS. Juliani et Basilissæ. In India Celsi, Juliani. In civitate Redon natalis S. Melanii Episcopi.

VI. Id. In Nicomedia Luciani Presbyteri. Et in Antiocchia Lucerii Diaconi. In Melitina civitate Polyeucti. In Heraclea Felicis et Januarii. Et in Græcia Spolicosti, Palladæ, Candidæ. Alio loco Polianthi, Philonis, Candidæ.

VI. Id. In Græcia Eucti, Rustici, Pissei, Timothei, Secundi, Lucii, Felicis, Januarii. Et in Brundisio Leucii. Et in Sirmis Anastasii, Jocundi, Ratitis, Petri, Flori, Tilis, Floriani, Tatiæ. Et alio loco Pathei. Augustoduno depositio Egemonii Episcopi. v. Id. In Africa Epicteti, Quinti, Secundi, Jocundi, Saturnini, Vitalis, Quinti, Vincentii et Felicitatis, item Quinti, Felicis, Artaxis, Fortunati, Rustici, Silli, Quieti, et aliorum sex. Martialis. In Smerna Revocati, Firmi, Possessoris, Januarii, Saturnini.

III. Id. In Africa Renocati, Firmi. In Irta Possessoris et aliorum duorum. Romæ in cimiterio Callisti via Appia, depositio Miltiadis Episcopi. In Africa Saturi, Vitaliani, Felicitatis, Quinti, Artatis.

III. Id. In Alexandria Petri, Leucii Confess. et Alolami. In Africa Philoromi, Eugenii, Quinti, Januarii, Saturnini, Vincentii. In Spaniis Agenti, Donati, Augustini, Salvii, Felicis, Donati Presbyteri, Flori, Zemini, Pati, Pausalini, Eugenii, Stephani, et aliorum XII. Et depositio Hortensii Episcopi.

Pridiæ Id. In Achaia Cyriaci, Muscenti, Saturi. In Africa Zotici, Castoli, Quinti, Rogati, Modesti, Bicciani, Carotici, Castolini. In Ægypto Philoromi, Zotici, Castoli, Petri, Aventinæ.

Idib. In Africa Ingenui, Vincentii, Satti, Felicitatis. In Campania Neapolim, Cyriaci, Cimini, Zotici, Herisi, Glycerii, Felicis, Januarii. Romæ Secundi. Via Lavicana coronæ militum XV. Et alibi Quosquonio, Enonis. Pictavis depositio S. Hilarii Episcopi.

Hæc in specimen modo sufficiant; quæ si ab S. Hieronymo scripta sunt, aliam dein manum accessisse oportet, quæ et posteriores Hieronymo Sanctos adjecerit, et locorum nomina in casum ablativum, addita plerumque præpositione, et in accusativum quoque transtulerit, neglectis (claritatis caussa) Grammaticæ legibus. Vehementer quoque dubito, num qui diversis diebus referuntur, semper diversi sint sint Sancti; an non qui cognomines videntur, præsertim simul plures, iïdem fortasse sint, vel oscitante Librario, vel variantibus in dierum serie codicibus, bis descripti; nisi quando aliis juncti sociis sunt.

Simile prope exemplar, et ipsum perantiquum, habet Joannes Colganus Ord. S. Francisci Lovanii in cœnobio S. Antonii de Padua Theologiæ Professor, ex Hibernia allatum: sed aliquanto confusius descriptum, omissis locorum nominibus, et subjunctis unicuique diei Sanctis Hibernicis. Hos ego consulto omisi, quia exploratum mihi haud erat, an olim venerationem habuissent, an solum, quia celebre sanctitatis apud eam gentem obtinuissent nomen, ideo essent adscripti: et non temere peregrinos Sanctos profero, nisi vel Acta sim nactus, vel de publica illis impensa legitime veneratione testimonia certa. Illud porro Hibernicum Martyrologium solum posterioribus Januarii diebus citavi, quia serius ejus mihi facta copia.

Aliud quoque Martyrologium perbreve et mutilum, sed cum illo Trevirensi, sive Epternacensi, consentiens, quod olim Rhinowiensis juxta Basiliam cœnobii fuit, reperi in Rosweydi schedis. Principium Januarii ita habet:

KAL. JANU. Circumcisio Domini nostri Jesu Christi secundum carnem. In Oriente Stephani. Nicomediæ Eophrosyni Episc. Priamiani. Eracl.....

III. Non. Antiochiæ Isidori Episcopi. Macarii Abbatis. Saturi, Possessoris, Firmi.

III. Non. Parisius Genofevæ Virginis. In Hellesponto Cyrici, Primi.

Pridie Non. In Africa Aquilini, Gemini, Martiani, Eugenti, Quinti, Theodati.

Nonis, in Africa Felicis, Secundi, Luciani, Jocundi, Petri, Marci, Alibi depositio.....

VIII. Id. Epiphania Domini nostri Jesu Christi. In Africa Telesphori, Acuti, Januariæ.

VII. Id. In Nicomedia Luciani Presbyteri, Liceri Diaconi, Polioti, Felis, Januarii.

VI. Id. In Græcia Cipisei, Secundi, Timothei, Lucii, Rustici. Augustodino..... v. Id. In Africa Epicteti, Jocundi, Saturnini, Vitalis, Felicis, Fortunati.

III. Id. Romæ depositio Melciadis Episcopi. In Sirmis Revocati. In Africa Firmi.

III. Id. In Alexandria Petri, Absalmi, Philoromi. In Africa Felicis et S. Gregorii Episcopi.

Pridie Id. In Achaia Cyriaci. In Africa Zotici, Castoli, Quinti, Rogati, Modesti.

Idib. Pictavis depositio S. Hilarii Episcopi. In Neapoli Vincentiæ. In Africa Ingenii.

Huic simile aliquo modo suspicor fuisse, quod sæpe citat Baronius e S. Cyriaci monasterio acceptum. Ejus ut mihi describendum exemplar curarent, nonnullos amicorum interpellavi: at ne vel ut illud viderent quidem, ipsis contigit. Citat et Petrus Galesinius sæpenumero vetusta MSS. Martyrologia: ea cujusmodi fuerint non possum divinare; video nonnumquam cum hisce nostris congruere.

§ v. Romanum Martyrologium modernum et vetus.

Venio nunc ad Romanum Martyrologium. Molanus cap. 4 de Martyrologiis, Usuardi esse ait, sed auctum: negat Baronius, asseritque quamplurima Romæ extare antiqua manu exarata Martyrologii Romani exemplaria, quæ illi qui Romæ agunt, vix magno labore, pervigili diligentia, et summa sint industria consecuti. At qui Romanum atque Usuardi Martyrologia conferre voluerit, facile vel ex unico die perspiciet unum ex altero descriptum. Aliud ante annos mille habebat Romana Ecclesia; quod quale fuerit licebit ex citata ante epistola S. Gregorii ad S. Eulogium Alexandrinum 29, libri 7, animadvertere: Nos autem, inquit, pæne omnium Martyrum distinctis per dies singulos passionibus collecta in uno codice nomina habemus, atque quotidianis diebus in eorum veneratione Missarum solennia agimus. Non tamen in eodem volumine quis qualiter sit passus indicatur, sed tantummodo nomen, locus, et dies passionis ponitur. Unde fit ut multi ex diversis terris atque provinciis per dies, ut prædixi, singulos cognoscantur martyrio coronati. Sed hæc habere vos beatissimos credimus. Hæc ille. Non fuit igitur, quale nunc est, Martyrologium; quia nunc de plerisque qualiter quis sit passus indicatur. Nec potuisset id ignotum esse Gallis, ut novum censerent ab Usuardo concinnari oportere. Neque dubium est, quin si exstitit, ex eo suum ille consarcinarit, nimium impudenti plagio, cum Bedam, Hieronymum, Florum citet, quos sit imitatus; unde omnia mutuatus sit, dissimulet. Quod nemini adhuc in mentem venit suspicari.

Neque vero illud erat S. Gregorii ætate Martyrologium, quod est a Rosweydo nostro editum, cum hoc subinde non nisi unicum Sanctum, semper paucissimos referat. Ex illo vero multi ex diversis terris atque provinciis per dies singulos cognoscebantur martyrio coronati. Sed quod (ut ego quidem existimo) molestum quibusdam esset, plurima nomina et fere ignotorum Sanctorum recitare, paucis illustriorum retentis, cetera expunxerunt. Postea, ut non nuda nomina Sanctorum, sed rerum ab iis gestarum aliqua audientibus offerretur notitia, quod erat ab Usuardo olim compositum, adscitum in Urbem est, usumque Ecclesiæ. Quando id factum sit, nusquam legi. Licebit igitur illud Rosweydi, minus Romanum appellare: passim tamen cum id cito, vetus Romanum nuncupo, quia nimirum eo titulo editum a viro doctissimo, eaque apud eruditos invaluit nomenclatio.

Verum aut mea me vehementer fallit opinio, aut illud ipsum, quod Hieronymi dicitur, vetus Romanum est, cujus S. Gregorius in citata epistola meminit; sive id S. Hieronymus ejusve partem scripserit, alius postea auxerit; seu potius e Romano Clero quispiam id collegit, at posteritas, cum auctor lateret, id Hieronymi viri scientissimi opus credidit. Hujus exemplar ipse fortassis in Belgium attulit S. Willebrordus, aut a S. Augustino ejusve discipulis, Scottisve aut Anglis monachis, qui sæpius Romam itabant, in Angliam allatum sibi descripsit. Utrum ex his S. Ado habuerit, minus illud Rosweydinum, an hoc majus, in ambiguo est. Scribit ipse Præfatione ad suum Martyrologium: Huic operi ut dies Martyrum verissime notarentur, qui confusi in Kalendis satis inveniri solent, adjuvit venerabile et perantiquum Martyrologium ab urbe Roma Aquileiam cuidam sancto Episcopo a Pontifice Romano directum, et mihi postmodum a quodam religioso Fratre aliquot diebus præstitum. Quod ego diligenti cura transscriptum, positus apud Ravennam in capite hujus operis ponendum putavi. Plures multo Sanctos habet Ado in suo Martyrologio, quam qui in minori Romano continentur: imo parum admodum ex illo haurire subsidii potuisset; cum præsertim Usuardi haberet Martyrologium, quod et natales indicabat singulorum, atque etiam plurium. Si majus habuit, quod S. Hieronymi vocamus, cur non omnes expressit? An erat illud minori quidem isto majus, sed tamen a fusiore hoc S. Hieronymi diversum et contractum? An hoc auctum ex aliis tabulis, et non purum illud vetus Romanum? Fateor mihi hic aquam hærere. Illud tamen liquido constare existimo, non esse quod describit S. Gregorius illud quod est a Rosweydo vulgatum. Neque tamen hoc cuicuimodi sit, respuimus. Utinam plures similia antiquitatis monumenta, quod possunt, eruerent. Merito ab Andrea Saussaio, laudato viro, summis laudibus, vel hoc ipso nomine quod hunc thesaurum primus refoderit, in publicumque produxerit, ornatur Rosweydus, appellaturque eximius Solis sapientiæ radius, vivi fidei fontis rivulus, rivulus, virentis justitiæ stipitis ramus, jamque cæli pulcrum ac æternum sidus.

✠

Volume I Calendar of the year