Skip to content
Christian Reality

✠

Acta Sanctorum · Volume II · January 13

On St Athanasius, martyr

DE S. ATHANASIO MARTYRE

Plures memorantur in sacris Fastis Athanasii Martyres. Hunc Græcorum referunt Menæa virgis exanimatum; eoque laudant disticho:

Virgis Athanasi teipsum offers,

Festinans quidem mori, vivere vero meliori bono. Alludit ad Athanasii nomen, quod immortalem significat. Nullus ex ceteris Athanasiis Martyribus hoc necatus supplicio legitur in Januar. S. Athanasius Commentariensis cum Zosimo, post fidei confessionem, tolerataque tormenta, in specu obdormivit XIII April.

S. Athanasius, antea magus, sed a S. Georgio conversus, gladio cæsus XXIII Jan. S. Athanasius Lector, quo interemptus supplicio sit non proditur, sed junguntur illi necis socii Aristocles Presbyter, et Demetrius Diaconus. v Julii S. Athanasius Diaconus Hierosolymis flagris quidem concisus est, sed ad extremum ferro necatus. XIII Augusti S. Athanasius Episcopus ense percussus est Tarsi. Ex quibus concludimus nullum eorum esse Athanasium quem hoc die Græci venerantur.

✠

Source: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Paris: Victor Palmé, 1863. English translation published November 22, 2026. Translation and editing: Christian Reality Team.

January 13 Calendar of the year