§ v. An Acta SS. apocrypha.
Sunt alii quidam Aristarchi, severi cumprimis et importuni, qui identidem illud occinunt, Apocrypha hæc esse, hausta ex Apocryphorum fabulis, somniis, deliramentis: eaque apocryphi appellatione veluti validissimo ariete dejicere se ac prosternere universum hoc nostrum opus arbitrantur; cum ipsismet suum illud telum, quo utuntur, apocryphum sit; vocis, inquam, ipsius ne notionem quidem assequantur. Nam quod instant et urgent, gravissima Gelasii Papæ sententia in apocryphorum classem esse relata hæc, ac vetita legi, id ita habet.
S. Gelasius Papa in concilio Romano LXX Episcoporum, Asterio et Præsidio Coss. anno Christi 494 habito, (quod et Gratianus in Decretum retulit par. 1, dist. 15, can. 3. Sancta Romana) varia recensens sanctorum Patrum opuscula, quæ post Scripturæ libros suscipi permittit, et in Ecclesia legi, ita inter alia alia loquitur: Item gesta sanctorum Martyrum, qui multiplicibus tormentorum cruciatibus, et mirabilibus confessionum triumphis irradiant. Quis ita esse Catholicorum dubitet, et majora eos in agonibus fuisse perpessos, nec suis viribus, sed gratia Dei et adjutorio universa tolerasse? Sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana Ecclesia non leguntur, quia et eorum, qui conscripsere, nomina penitus ignorantur; et ab infidelibus aut idiotis superflua, aut minus apta, quam rei ordo fuerit, scripta esse putantur; sicut cujusdam Quirici et Julitæ, sicut Georgii, aliorumque hujusmodi passiones, quæ ab hæreticis perhibentur compositæ. Propter quod, ut dictum est, ne vel levis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana Ecclesia non leguntur. Nos tamen cum prædicta Ecclesia omnes Martyres et eorum gloriosos agones, qui Deo magis quam hominibus noti sunt, omni devotione veneramur. Hæc ille. Neu dubitari possit, quin illa Sanctorum acta apocrypha judicet, postea in Notitia librorum apocryphorum, qui non recipiuntur, iterum recenset et apocrypha appellat, Passionem Quirici et Julitæ, et Passionem Georgii.
Ut scrupulus hic, qui quorumdam animos assidue stimulat ac pungit, penitus evellatur, primum explicandum, quid apocryphum sit, quotque modis dicatur: tum quatenus hæc apocrypha censeri debeant, uti et alia quædam veterum scripta. Apocryphum ab ἀποχρύπτειν, sive ἀποχρύπτεσθαι, celare, occulere, abscondere, deducitur; non, ut habet Glossa ad can. Sancta Romana, ab ἀπὸ de, et χρύσις secretum; neque omnino Græcum est χρύσις, sed a χρύπτω est χρύψις, id est latebra, occultatio. Significat ergo ἀπόχρυφον, occultum, arcanum, nec propalam enuntiatum.
Primo igitur apocryphum dicitur, ut habet Glossa in can. 1, dist. 16, quod certo auctore caret, uti liber Judicum, liber Tobiæ, Esther, Machabæorum, Job et alii, qui tamen inter Canonica Divinæ Scripturæ volumina habentur. Ea ratione inter sacros et Ecclesiasticos libros, quos Covarruvias lib. 4, Variar; cap. 16 et 17, Hagiographos appellat, retineri aliqui possunt, quorum ignorentur auctores. Sed de hoc apocryphorum genere non quæritur: certum est enim esse inter Acta Sanctorum multa, quæ a quo tradita sint litteris ignoretur; sed et ejusmodi plurima sunt legitima, et nemini omnino suspecta, ut Acta SS. Fructuosi Episcopi, Augurii et Eulogii MM. xxi Januarii, et aliorum plurimorum.
Alio modo apocryphum dicitur, quod inter Divinæ Scripturæ libros non numeratur. Ita S. Hieronymus Prolog. in libros Regum: Hic prologus Scripturarum, quasi galeatum principium, omnibus libris, quos ex Hebræo vertimus in Latinum, convenire potest, ut scire valeamus quidquid extra hos est, inter apocrypha esse ponendum. Sic oratio Manasse Regis, sic libri tertius et quartus Esdræ apocryphi sunt; licet enim antiquæ nec indignæ fide historiæ habeant pondus, non tamen habentur a Spiritu sancto dictati. Sed neque hac notione apocryphi vocem usurpant, qui nostra esse apocrypha criminantur: nam etiam probatissimæ Patrum lucubrationes ea ratione apocryphæ sunt, id est non eo numero ac loco quo divinitus inspiratæ Scripturæ.
Potissimum tamen apocryphi vocantur ii libri, quos aliqui ut Canonicos suscipiunt, Ecclesia refragante. De his pulcre S. Augustinus lib. 15 de civit. Dei cap. 23, Ommittamus igitur earum scripturarum fabulas, quæ apocryphæ nuncupantur, eo quod earum occulta origo non claruit Patribus, a quibus usque ad nos auctoritas veracium scripturarum certissima et notissima successione pervenit. In his autem apocryphis etsi invenitur aliqua veritas, tamen propter multa falsa nulla est canonica auctoritas. Scripsisse quidem nonnulla divina Enoch illum septimum ab Adam negare non possumus, cum hoc in epistola canonica Judas Apostolus dicat. Sed non frustra non sunt in eo canone Scripturarum, qui servabatur in templo Hebræi populi succedentium diligentia Sacerdotum. Cur autem hoc, nisi quia ut liber Enoch, ob antiquitatem suspectæ fidei judicata sunt, nec utrum hæc essent quæ ille scripsisset, poterat inveniri, non talibus proferentibus, qui ea per seriem successionis reperirentur rite servasse. Unde illa quæ sub ejus nomine proferuntur..... recte a prudentibus judicantur non ipsius esse credenda; sicut multa sub nominibus et aliorum Prophetarum, et recentiora sub nominibus Apostolorum ab hæreticis proferuntur, quæ omnia sub nomine apocryphorum ab auctoritate canonica diligenti examinatione remota sunt. De eadem Enochi prophetia, et aliorum scriptis idem sanctus Doctor lib. 18, cap. 38 ait, ut apud Judæos et apud nos in auctoritate non essent, nimiam fecisse antiquitatem, propter quam videbantur habenda esse suspecta, ne proferrentur falsa pro veris.
At quidam ex his apocryphis libris non modo incertæ erant auctoritatis, sed et omnino alienis tribuebantur auctoribus. Sic idem Augustinus contra Faustum Manichæum lib. 22, cap. 79: Legunt scripturas apocryphas Manichæi a nescio quibus sutoribus fabularum, sub Apostolorum nomine scriptas, quæ suorum Scriptorum temporibus in auctoritatem sanctæ Ecclesiæ recipi mererentur, si sancti et docti homines, qui tunc in hac vita erant et examinare talia poterant, eos vera locutos esse cognoscerent..... Utrum illa vera sit aut conficta narratio, nihil mea nunc interest. Certe enim Manichæi, a quibus illæ scripturæ, quas Canon Ecclesiasticus respuit, tamquam veræ atque sinceræ acceptantur, etc. Verum ista nunc missa facio: nam non sum ita stolidus, ut ulla Sanctorum Acta, nisi si quæ sunt ex sacris Scripturis sumpta, Canonica esse velim et scripturæ Divinæ obtinere auctoritatem: non poterunt igitur apocrypharum scripturarum nomine ab Ecclesia repudiari.
Tertio igitur, apocryphos libros, et proprie, appellat Gelasius, quos in Ecclesiam sancit publice legi non oportere, quasi ἀποχρύπτεσθαι eos deceat, abscondi, et removeri a luce Ecclesiæ, ubi nihil fas sit, nisi omnino probatum. legi. Quia tamen ea latius sumi significatio videtur, possunt libri quos perstringit Gelasius, ut loco citato observat Covarruvias in duas classes distribui, ut alii sint hæretici, neque palam neque privatim legendi, sed abominandi potius, planeque abolendi, ut qui pestem sint legentibus allaturi; alii simpliciter apocryphi, qui neque hæretici, neque semper ab incerto scripti auctore, neque sub ementito alicujus sacri scriptoris nomine; minorem tamen obtineant auctoritatem, neque ab Ecclesia et Patribus usquequaque probatam; propterea quod falsa quædam in eis, ut scribit Covarruvias lib. 4, Variarumc. 17, veris quandoque misceantur, peregrina quædam aut portentosa narrentur, quæ nec pie nec commode credi possunt; vel ex eo denique quod eorum auctores quædam veterum dogmata fuerint secuti, quæ postea testimonio sacrarum Scripturarum convicta sint. Atque ideo hi libri apocryphi dicuntur, quod non sint publice in templis legendi; licet privatim, caute tamen, legi possint. Ergo libri apocryphi, ut idem mox subdit, licet in ecclesiis legi non debeant publice, possunt tamen privatim legi, et caute, quia eorum auctoritas in obscuro et abscondito est. Et paullo post medium capitis de Eusebio loquens, Si apocrypha, inquit, interpretemur ea, quæ publice in Ecclesiis legi non debent, privatim tamen legi possunt: quemadmodum et quoad plures libros hoc in loco nominatim relatos hæc significatio est prorsus admittenda. Ita Covarruvias. Eadem alii scribunt.
Hac ergo posteriori notione apocrypha sunt ex iis quæ edo multa: nam et Eusebii historia apocrypha est, et opera Tertulliani, Lactantii, S. Clementis Alexandrini, Cassiani, Arnobii, aliaque. Imo cum non videatur nunc in cujusque Antistitis, præterquam Romani, situm potestate, ut decernat quid in Ecclesia publice legendum sit, posteaquam Breviarium precum, hymnorum, Lectionum, quas in Ecclesia clesia fas sit in dies recitare, sapientissime concinnatum est: ea ratione cetera quoque et a Gelasio et ab aliis Pontificibus probata veterum scripta legi modo non possunt, saltem absque Pontificis Maximi auctoritate. Sed tamen, quod pridem nonnulli præstantes Juris Canonici interpretes observarunt. Acta Martyrum, imo et aliorum Sanctorum, quæ in variis quidem Ecclesiis, ut ex S. Augustino patet, legebantur, at non in Romana; ea in hac quoque leguntur nunc, et sunt a pluribus seculis lecta, sed in brevem fere epitomen contracta. Et videntur quædam olim habita apocrypha, postea esse correcta: ea certe non continent nunc, quæ antiqui Patres ut fabulosa coarguere, ut ad acta S. Theclæ Virginis et alibi dicemus.
Igitur qui hæc apocrypha proclamant, norint pauca ex Divinis Scripturis accepta, neque omnia a certis auctoribus litteris consignata, neque omnia esse ejusmodi ut legi in Ecclesiis debeant aut possint. Si ea significatione apocrypha appellant, nihil ego in ea appellatione turpe, nihil indignum, nihil quod infamiam aut dedecus habeat, video. Sin ficta omnia et fabulosa volunt esse, quæ sic apocrypha censentur, videant ne sanctissimis et sapientissimis viris, Clementi Alexandrino, Joanni Cassiano, et aliis, quorum libri apocryphi declarati sunt, injuriam faciant, quasi confinxerint quæ scripserunt omnia. Aliud est, non omnia pervidisse, lapsos uspiam, ut erat quibusdam iis locis ac temporibus quibus scripserunt proclive; aliud mera malitia ea commentos, quibus alienæ illuderent simplicitati. Aliquo eos nævo erroris fateor fuisse quandoque aspersos: ultro ceteris imponere voluisse et fabulas obtrudere, pernego. Videant denique ne Gelasio ipsi, cujus contra nos auctoritatem usurpant, vehementer adversentur, qui Eusebii libros, quos diserte inter apocrypha relegat, pronuntiat tamen non usquequaque renuendos. Nihil tamen inesse, ut in illis Patrum scriptis, ita et in his Vitis, præsertim per anonymos exaratis, quod corrigi debeat, non sum ita demens ut existimem, qui aliud passim pronuntiem.
§ VI. An Sancti omnes aut Beati, quorum hic vitæ editæ?
Superfluum videatur, hanc nunc afferre quæstionem, quæ et ante generatim, et ad vitas singulas speciatim sit persoluta. Sed quia sunt nuper nonnulla, de Sanctorum veneratione et actis, Apostolicæ Sedis gravissima sanctissimaque auctoritate sancita, faciendum duxi, ut me his serio et diligenter obtemperasse ostenderem. Perspiciet id quidem facile, qui mea hæc evolvet: sed ne quid ipso in limine perterrere Lectorem, aut omnino retardare ullo modo possit, præmonere hic constitui.
Profiteor igitur me summa reverentia et attentione binas URBANI VIII, Pontif. Maximi Apostolicas constitutiones sæpius legisse; eam videlicet cujus initium est, Sanctissimus D. N. ejusque declarationem. Postmodum vero, et decimo post anno latam, Cælestis Hierusalem. Priore, in generali congregatione Sanctæ Romanæ et universalis Inquisitionis, habita in palatio Apostolico in Vaticano coram S. D. N. D. URBANO Divina providentia Papa VIII, ac Illustriss. et Reverendiss. DD. S. R. E. Cardinalibus, adversus hæreticam pravitatem Inquisitoribus generalibus a sancta Sede Apostolica specialiter deputatis, XIII Martii MDCXXV, feria v condita, tum alia sanciuntur de imaginibus eorum qui nondum in Sanctorum aut Beatorum numerum relati sunt, deque tabellis et luminaribus ad eorum sepulchra; tum, quod huc facit, inhibetur ne de cetero imprimantur libri eorumdem hominum, qui sanctitatis sive martyrii fama vel opinione (ut præfertur) celebres e vita migraverint, gesta, miracula, vel revelationes, seu quæcumque beneficia tamquam eorum intercessionibus a Deo accepta continentes, sine recognitione atque approbatione Ordinarii, qui in iis recognoscendis Theologos aliosque pios ac doctos viros in consilium adhibeat, et ne deinde fraus, aut error, aut aliquid novum vel inordinatum in re tam gravi committatur, negotium instructum ad Sedem Apostolicam transmittat, ejusque responsum expectet. Revelationes vero et miracula aliaque beneficia supradicta, quæ in libris horum hominum vitam et gesta continentibus, hactenus sine recognitione atque approbatione hujusmodi impressa sunt, nullo modo approbata censeri vult mandatque Sua Sanctitas.
Infra tamen declarat, quod per suprascripta, præjudicare in aliquo non vult neque intendit iis, qui per communem Ecclesiæ consensum, vel immemorabilem temporis cursum, aut per Patrum virorumque sanctorum scripta, vel longissimi temporis scientia, ac tolerantia Sedis Apostolicæ vel Ordinarii, coluntur.
Posteriore constitutione data Romæ apud S. Mariam Majorem diev Julii MDCXXXIV, tum prius illud decretum confirmat et declarat Pontifex, tum, quod ad rem hanc pertinet, longissimum tempus, illiusve immemorabilem cursum, de quo in prædicto decreto, intelligi declarat esse tempus centum annorum metam excedens.
Hisce Apostolicis decretis parvi cumprimis diligenter: qui ita affectus animo sim, ut malim omnes meas lucubrationes manu propria in ignem abjicere, quam ut in iis insit quidquam quod Apostolicæ Sedis vel honori repugnet, vel voluntati, pro cujus tuenda dignitate et gravissimos adire labores et vitam ipsam profundere paratus sim. Primum igitur paucissimos scriptis meis celebro, qui non sint vel ipsius sanctissimæ Sedis auctoritate solenniter Sanctis adscripti, vel communi Ecclesie consensu jam olim cultum venerationemque adepti. Imo unicus est fortassis Ludovicus Blosius venerabilis Abbas, de quo mihi constet, nullum ei decretum esse ejusmodi honorem: neque tamen ullum ejus miraculum, vaticinium, aliudve Apostolico decreto prohibitum narravi. De quibus dubitavi, eorumne esset sanctitas legitimo Ecclesiæ judicio confirmata; iis Sanctorum aut Beatorum títulum, cælestis indicem dignitatis, non tribui, ut Margaritæ et Gentili Ravennatibus, XXIII et XXVIII Januarii: etiamsi nonnullis non modo centum annorum, sed et seculorum aliquot celebritas suffragaretur, ut Gertrudi Beghinæ Delfensi VI Januarii. Henrico Susoni Ord. Prædicatorum XXV Jan. Carolo Abbati Villariensi XXIX Januarii.
Quibus eam nomenclationem tribuo, iis cultum aliquem vel Sedis Apostolicæ auctoritate constitutum, vel populorum pietate, eadem connivente Sede, olim prærogatum, idque ante centum annos aut longius etiam spatium, vel martyrologiorum veterum fide, vel gravium Scriptorum ideonis testimoniis confirmo, vel earum rerum certa et comperta narratione, quæ non solent nisi Sanctis vel Beatis impertiri ab Antistitibus, ut sunt reliquiæ religiose translatæ et in locum honorificum repositæ, dicata iis templa, imagines propalam in templis expositæ radiato splendore insignes, appensa publice anathemata et donaria, aliaque id genus: in quibus si quid me fallat, id non modo lubens, ubi intellexero, retractabo; sed et hic jam nunc in antecessum ipse damno et repudio.
Eadem decreti Apostolici observantia fecit, ut haud paucas piorum hominum Vitas, etiam typis antea editas, quod plurima continerent miracula aliaque inusitata portenta, plane omitterem, donec in Divos ab Ecclesia referantur. Insunt quidem in iis Vitis multa quæ Lectorem non mediocriter oblectarent, accenderentque ad virtutem: sed potiorem duxi victimis quibusve, et gratiorem Deo iisque qui cum illo æterna beatitudine perfruuntur, obedientiam.
§ VII. protestatio auctoris.
Etsi in hoc opere nulla cujusquam, qui non videatur per per communem Ecclesiæ consensum, vel immemorabilem temporis cursum, aut per Patrum virorumque sanctorum scripta, vel longissimi temporis scientia ac tolerantia Sedis Apostolicæ, vel Ordinarii, cultum venerationem que obtinuisse, miracula, vaticinia, arcanorum manifestationes, retulisse me existimem; quæ sunt iteratis S. D. N. URBANI VIII decretis prohibita; tamen ne quid me vel incautum fugerit, vel ne ceterorum actis Sanctorum ac Beatorum majorem, quam par est, videar auctoritatem arrogare;
Testificor, velle me universa quæ scripsi atque edidi humanæ dumtaxat historiæ pondus obtinere: cum neque Divina revelatione, neque Catholicæ Romanæ Ecclesiæ aut Sanctæ Sedis auctoritate nitantur; nisi quatenus ex Divinæ Scripturæ libris, aut litteris Pontificum, aut alioquin ab Ecclesia approbatis Patrum monumentis, aliqua desumpta sunt. Quæ vero ex aliorum accepi libris, iis tantum esse fidei volo, quantum illi merentur auctores. Quæ a me absque alio testimonio scripta, hæc spero eo habitum iri loco, quo quæ ab homine tradita erroribus pro ingenii judiciique imbecillitate obnoxio, sed qui tamen in iis examinandis non mediocrem posuerit operam, et mori malit quam ut sciens quemquam fallat.
✠
Source: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Paris: Victor Palmé, 1863. English translation published November 22, 2026. Translation and editing: Christian Reality Team.