Skip to content
Christian Reality

✠

Acta Sanctorum · Volume I · Volume I

Chapter three: the credibility of what is published

CAPUT TERTIUM

Contents (8)
  1. Editorum hoc opere probabilitas.
  2. § 1. Legitimi Historicorum gradus.
  3. § II. Sequioris notæ scripta.
  4. § III. Quo in ordine hæc ponenda.
  5. § iv. An Posterioris generis scripta omnia respuenda.
  6. § v. An Acta SS. apocrypha.
  7. § VI. An Sancti omnes aut Beati, quorum hic vitæ editæ?
  8. § VII. protestatio auctoris.

Editorum hoc opere probabilitas.

§ 1. Legitimi Historicorum gradus.

Hoc opus, hic labor est, quæ de Sanctorum rebus gestis narrantur, quæque ab aliis consignata litteris proferuntur in lucem, efficere ut sint ejusmodi nihil ut contineant non probatum ac certum. Id quidem indubitanter assequeremur, si ad beatorum cæli civium gesta scribenda dictandave, ex ipsorum cœtu quispiam aggrederetur: at quamdiu in eis humana industria, errori obnoxia, desudabit, quis securitatem præstabit, nihil ut esse suspicemur, quod aberret a vero? Potest quidem, qui primum sancti hominis cujuspiam, quocum vixit, cujus actiones, adversus vitia susceptas dimicationes præclarum e vita exitum spectavit, historiam scribit, ita stylo moderari suo, nihil ut exaret, quod non ipse suis oculis viderit, vel ab oculatis, iisque gravibus et idoneis testibus hauserit; at si quid non ita probatum illi sit, hoc silentioimpune prætereat. Non eadem mea nunc ratio est, qui ab aliis tradita litteris edo solum in lucem, quæ neque spectavi ipse, nec semper aliorum firmare certis testimoniis possum. Adhæc stylus quandoque est ejusmodi, ut licet vera sint quæ narrantur, falsi tamen certe habeant primam speciem, propterearum rerum, quarum in historia ad fidem faciendam maximum est pondus, neglectionem perturbationemve. Meliori conditione sunt, qui vel Annalès Ecclesiasticos conficiunt, vel propria dictione ac stylo Vitas Sanctorum describunt. Neutri enim se in præcipitem locum inviti coguntur committere. Hi enim præcipua et maxime probata seligunt, transiliunt cetera: illi multa taciti prætereunt, vel sat habent dixisse, sibi ea non omnino probari, examinari accuratius debere, esse loci alterius, aut simili alio uti effugio.

Mihi hæc non licent. Profiteor me quæ de Sanctis tradita litteris repererim dare, nihil assuere, nihil mutare, nihil meopte ingenio emendare, nihil præcidere, integra omnia et inviolata afferre, quoad possum. At si quid est vel a primævo auctore scriptum ptum falso ac perperam, vel levi et temeraria interpolatione corruptum ac turbatum; non est perinde mihi expeditum, verum a falso secernere, nisi aliunde lux certior historiæ affulgeat. Quid mihi de singulorum Actis videatur, sive certos habeant auctores, seu secus, expono; et quatenus iis habeam fidem. Nec mihi id sumo, ut passim libere pronuntiem, falsa esse, ridicula, indigna, quæ de Sancto quopiam hactenus tradita, eoque a me omitti. Esset qui occieneret fortasse: Majores nostri non temere Sanctum illum venerati sunt: si ea quæ de illo ad nos pervenerunt, falsa judicas planeque repudianda, profer melius quidpiam; aut sine nos iis quæ extant, qualiacumque ea sint, uti. Nam si displicent universa, fieri non potest quin habeas quod substituas: qui enim possent alioquin omnia displicere, si nihil de eo traditum esset alibi contrarium? si traditum est, ede illud. Si quia quædam non probantur, respuis cetera: cur non potius, quia aliqua non potes improbare, sinis Lectorem frui omnibus, monitum tamen quid aut quamobrem improbes, ne temere cuncta amplectatur? Et ipse forte ubi suum judicium adhibuerit, etiam quæ spreveris quædam rata esse volet, et reperiet quo ea stabiliat, ac de ceteris quid sentire fas sit expediet.

Si quid est tamen quod universim gravium testium refelli queat auctoritate, totaque narrationis forma ac modo conflictum esse possim pronuntiare; id ita omitto, ut moneam tamen Lectorem. Ejus rationis est quæ in multis mss. extat S. Antonii translationis historia, qua asseritur a Constantii aut Constantini satellitibus ejus repertum esse corpus, et Constantinopolim deportatum; cum sit sub Justiniano primum inventum vectumque Alexandriam; multo post Constantinopolim: qua de re fusius xvi Januarii actum. Ejusmodi quoque est quæ anno 1511 Parisii edita est S. Honorati Episcopi Arelatensis vita tribus libris distincta, fabulis conferta, quæ aperte pugnant cum iis quæ de eo scripsit S. Hilarius ejus discipulus, cumque omni illius temporis historia, ut xvi Januarii dixi. At si alia de S. Antonii translatione, sanctique Honorati vita nulla habuissemus monumenta, licuisset tamen multa ut minime verisimilia refellere, non omnia. In multis id Vitis accidit, ut licet quædam paradoxa videantur, ea tamen quando neque Christianæ religionis mysteriis neque aliis probatæ fidei historiis adversantur, clare refutari non possint. Eas igitur sic edo, ut quoad licet quam fidem mereantur expendam.

Sed quia permagni interest, ut fidem historiæ cuipiam habeamus, nosse quis eam scripserit; hic cujusmodi fuisse optem eos qui gesta Sanctorum conscripsere, exponam; qualesque extiterint multi, procliviore ad errandum methodo usi. Tum utro e genere mea sint, quæram: rectene quidam quidquid illis non arridet explodant et in fabulis numerent? An S. Gelasii Papæ constitutioni de libris apocryphis, et recentioribus URBANI VIII Decretis accommodaverim stylum. Postremo quantam hæc obtinere auctoritatem ac momentum velim, quam patiens, sicubi errarim, monitionis futurus.

Primum ac summum gradum historiæ scribendæ (de iis mihi sermo non est, qui quæ scribunt cælitus hauserunt, Deo vel mentes eorum collustrante, vel per Angelum aliumve cælestem administrum dictante vel edocente quæ scribant: de iis loquor, qui communi mortalium more quidpiam commentantur) eum igitur principem historiæ gradum statuunt viri eruditi, cum quis ea quibus interfuit, quæque geri vidit, tradit litteris, qua fere ratione Possidius Episcopus S. Augustini facta didicit et scripsit.

Alterum gradum ii tenent, qui non spectarunt ipsi quidem quæ narrant; ab iis tamen accepere, qui suis ea oculis sunt contemplati. Ea fere ratione S. Francisci vitam composuit S. Bonaventura,

S. Hilarionis S. Hieronymus, S. Claræ auctor anonymus, ut ipse in Præfatione ad Alexandrum IV testatur: Sane placuit, inquit, Dominationi Vestræ, meæ parvitati injungere, ut recentibus actibus S. Claræ Legendam ejus formarem: opus certe quod mea ruditas multum formidabat, nisi pontificalis auctoritas verbum coram posito iterum atque iterum repetisset. Igitur me colligens ad mandatum, nec tutum ratus per ea procedere quæ defectiva legebam, ad socios B. Francisci, atque ad ipsum collegium Virginum Christi perrexi, frequenter illud corde revolvens, non licuisse antiquitus historiam texere, nisi iis qui vidissent aut a videntibus accepissent: Iis, inquam, veritate prævia, cum timore Dei, me plenius instruentibus, aliqua colligens, et plura dimittens, plano stylo transcurri; ut quia magnalia Virginis virgines legere delectabit, rudis intelligentia non inveniat, ubi pro verborum ambitu tenebrescat.

Tertius gradus est eorum, qui ea commemorant, quæ non a spectatoribus ipsis accepere, sed ab iis quibus spectatores narraverant. Ad hoc genus multa pertinent ex iis quæ refert Joannes Moschus in Prato spirituali, S. Gregorius in Dialogis, S. Beda in historia Anglicana.

Quarto in gradu ii locandi, qui quæ stylo prosequuntur, ex historicis qui in gradibus jam enumeratis consistent, collegere, aut ex certis monumentis donationum, testamentorum, transactionum, aut commentariis, sed eorum dumtaxat qui aliquem ex antedictis obtinuerunt gradum.

Et hi quidem omnes fidem merentur, si sunt viri boni, si prudentes, si pura eorum minimeque adulterata scripta sunt. Nam si eum qui se rei cuipiam gerendæ scribit adfuisse, suspiceris haud satis a mentiendi libidine alienum, quia hæreticus fuit, aut partes quas laudat pertinaciter secutus; inconsideratæ temeritatis fuerit ei firmam fidem habere. Ea res, ut Eusebio, Socrati, Zozomeno, Palladio sæpenumero non credatur facit, quod ab hæreticorum aut schismaticorum, vel certe factiosorum partibus steterint, eorumque caussam stylo quandoque propugnent. Eapropter Eusebium in apocryphis haberi Gelasius sanxit, ut inferius dicemus. Plures nimia bonitas credendique facilitas fefellit, ut res neque veritate firmatas, neque satis graviter testatas scriberent, quæ deinde manifesto falsæ deprehensæ sunt. Quoties nostra ætate simplici plebi imposuerunt hac ratione homines quidam nefarii, pietatis honestissima specie, voluntate et caussa impudentissima! Quoties etiam viri eruditi larva virtutis decepti, sanctissimos existimarunt et appellarunt eos, qui hæretici erant, aut scelerati impostores! Beatus Rhenanus, homo Catholicus, semperque profanas hæreticorum novitates, et insanam sacrorum mutandorum libidinem aversatus, (licet quia suo judicio maluit quædam quam Ecclesiæ statera expendere, varios in ejus scriptis errores, merito sacri censores postea coarguerint) Conradum Pellicanum, monasticæ professionis desertorem, et hæresis Zwinglianæ præconem, in Notis suis ad librum Tertulliani de corona militis, virum sanctissimum appellavit, fallaci quapiam specie virtutis, et fortassis sermonibus (ut sunt istorum hominum) super oleum mollitis, deceptus.

Neque illud raro accidit ut quæ probe scripta ab iis qui spectarant, ea postmodum alii interpolando limandove adulterent. Multorum id evenit Actis Sanctorum. Observare id passim licet, ut in S. Mauri Abbatis Vita xv Januarii, quæ ab Odone Abbate recognita et expolita, Fausti tamen retinuit nomen, nec quam Faustus vir sanctus et omnium quæ scripsit spectator meruit, fidem impetrat. Acta SS. Placidi et sociorum an non eadem farina respersa sint, v Octobris disquiremus. Dicitur quidem certe ea litteris tradidisse Gordianus Placidi famulus, qui narrat Mamucham Agarenum piratam ab Abdala paganorum, qui in Hispania dominabantur, Rege missum cum cum centum navium classe, ut Romanos infestaret, et Christianos ad Molochi, Remphæ, Luciferi sacra vi adigeret, idque Italiam tenente Theodorico Gotho, imperium Orientis Justiniano seniore. Cui non ista, gnaro temporum illorum, risum aut bilem moveant? Neque illa autoptes Gordianus scripsit, neque qui Saracenis Hispaniam tenentibus adjecit eorum superstitiones calluit. Sed de his alias.

§ II. Sequioris notæ scripta.

Si quæcumque de Sanctis scripta extant, omnia forent ejusmodi ut ad horum quatuor graduum aliquem possent revocari, non esset mihi magnopere in eorum astruenda probabilitate laborandum. At sunt nonnulla notæ sequioris, ut quam illis adjungi fidem æquum sit, merito ambigas. Nam neque omnium scripta olim acta Sanctorum sunt; et quæ scripta, eorum quædam abolita, deperdita quædam, alia jam olim corrupta et vitiata. Ipsi nonnumquam tyranni in tabulas referri acta Martyrum non sunt passi, ut antea de S. Vincentii certaminibus dictum. Quandoque nemo adfuit eo vel religionis ardore, ut ea excipere auderet, vel doctrinæ præsidio, ut posset. Testatus id olim lib. 1, adversus gentes Arnobius: Sed neque hæc omnia conscribi, inquit, aut in aures omnium pervenire potuerunt, gesta gentibus in ignotis et usum nescientibus litterarum.

Neque id solum in actis Martyrum, sed in ceterorum rebus gestis Sanctorum locum habet. Nam plurimorum non sunt statim atque e vita excesserunt mandata litteris gesta, vel invidia obstrepente, vel quia non continuo vocari cœpti in vota et miraculis clarescere, vel quia hæc Ecclesiæ Præsides scribi ac præpropere vulgari vetuerunt, vel quia idoneus scriptor defuit.

At quæ olim fideliter conscripta, præsertim Martyrum acta (cum integra et genuina ad nos pervenerint perpauca, velut residuæ aliquot post vindemiam olivæ aut botri, ut Isaiæ phrasi loquitur Baronius) verisimile est Diocletiani feralibus edictis dissipata absumptaque esse. Memorat Eusebius lib. 3, c. 2, τὰς ἐνθέους καὶ ἱερὰς γραφὰς κατὰ μέσας ἀγορὰς πυρὶ παραδιδομένας. Divinas et sacras Scripturas mediis in foris igni traditas; et cap. 3, τὰς γραφὰς ἀφανείς πυρὶ γενέσθαι προσταττομένας; Scripturas igni absumi jussas; at non est existimandum sola Divina volumina tunc incendio addicta, sed quæcumque omnino scripta ad Christianorum propugnandam firmandamque religionem, pietatem inflammandam, fovendam constantiam pertinerent. Imo quia Divini libri in plurium manibus erant; eorum facile servari exemplaria potuerunt, non item ceterorum, quæ apud solos Antistites aut sacræ supellectilis custodes asservabantur. Nam simul atque edicta illa improviso ac repente prodierunt, Episcopis primum et sacris hominibus injectas manus Eusebius narrat: ceteri occulere quæ vellent ac furori impiorum subducere potuerunt. Quæ tamen superfuere, eorum multa tum Romae tum alibi vel barbarorum incursione ac populatione, vel fortuito ædium oppidorumque incendio, periere: qua ratione multæ aliorum quoque Sanctorum Vitæ, quas olim accurate conscriptas esse constat, interierunt.

Hæc igitur est caussa, quare multarum Vitarum nunc incerta sit fides. Primo namque, cum ita primigenia illa Divorum acta essent dissipata, superesset tamen nomen Sanctorum, et miraculis coruscaret, oportuit acta eorum, aliquot, postquam e vita migrarant, seculis, vel ex veteribus historiis, vel, cum eæ ut plurimum non exstarent, ex sola populi, sed accepta a majoribus, fama describere. Verum, ut recte S. Augustin; tract. 90, in Joan. Nonnumquam et historia, et multo magis fama mentitur. Necessario tamen illud occupandum præsidium est, cum aliud suppetit nihil. Sed judicio est opus. Quod ubi sincerum limatumque interponitur, res existit et ipsis honorifica Cælitibus, et mortalibus fructuosa. Non enim potest non ad illorum amplificandam gloriam conducere, ut quæ vel solis sermonibus hominum de iis præclara jactantur, ea graviter et accurate perscribantur; neque non ad plurium id spectare utilitatem, ut qui alibi etiam remotissimis in locis Sancti colantur, qui de iis sensus hominum sit, quæ rerum ab iis gestarum recordatio, legere valeant. Hæc si cum probatis historicorum monumentis consentiunt, illud consequitur, ut optemus quidemantiquas Sanctorum Vitas extare, quasi tamen partem earum aliquam delibemus, veluti a fonte rivove longe interclusam, sed in cisterna quapiam exceptam, aut etiam patente et aeris injuriis ceterisque sordibus exposita lacuna, aquam.

Sed quia fere quæ inusitata maxime admiramur et memoria retinemus; ideo quandoque sola colligi miracula potuerunt (virtutum aliorumque cælestium ornamentorum omni oblitterata memoria) miracula, inquam, sed frequenter ita vel exaggerata, vel, ut est hominum captus, variis adjunctis et circumstantiis deformata, ut apud quosdam in anilium fabularum numero habeantur. Sæpe miracula eadem variis adscribuntur. Potest quidem immensa Numinis bonitas et potentia, quod uni Sanctorum tribuit, necessitatis præsidium, levamen doloris, mœroris solatium, testimonium innocentiæ, sanctitatis argumentum, non ideo quia jam collatum alteri sit, alteri negare; cum iisdem sæpius flagellis ac pœnis variorum delicta castiget. Sed tamen evenit sæpe, ut quod unius erat Sancti proprium, id hominum sermone ac dein scripto communicaretur cum multis, propterea quod perquam imbecillis in plurimis vis est reminiscendi, facillimeque perturbatur: quamobrem cum de Sancto quopiam quæri audiunt, et narrari nonnulla ab aliis, quæ se de Sancto aliquo audisse aliquando meminerunt, huic tribuunt; præsertim cum nominum sit, quam rerum, incertior et magis fluxa recordatio, quod illorum species in animo impressæ levissimo casu perturbentur et confundantur. Ea igitur ratione uno eodemque tempore pluribus Scriptoribus, ita popularem, quia aliud non suppetit, consulentibus famam, idem obtrudi variis locis de variis Sanctis potest, quod uni dumtaxat accidit, et ne eodem quidem, quo commemoratur, modo.

Quid quod sæpe, etsi non possimus diffiteri, quin evenire potuerit, tamen patrati miraculi talis proditur caussa ac modus, ut etiam addubites decueritne majestatem æterni Numinis, ita humanæ vel necessitati subvenire, vel voluntati obsecundare? Sed quia admirabilis ejus bonitas est, neque ea capere intelligentia possumus, vel quæ castis sibique dilectis animabus paravit in cælis bona, vel quantum iis velit gratificari in terris, non sunt temere damnanda quæ ejusmodi narrantur, etsi nobis paradoxa videantur; sed potius reverenter accipienda, quatenus ex eo manasse fonte Divinæ bonitatis dicuntur, unde omnis nostra petenda est felicitas. Esto, ea facta non sint fortassis: at fieri majora potuere a Deo, et facta alias. Cave igitur ideo neges facta, quia fieri non potuerint aut debuerint.

Quia vero in ejusmodi patrandis prodigiis sese fere simplicitati ac fidei hominum Deus attemperat; ideo Hibernorum, Scotorum, Britannorum tam qui Albionem, quam qui Armoricam Galliæ oram incolunt, plane portentosæ sunt Sanctorum Vitæ, atque ex miraculis, fere incredibilibus, contextæ; quia apud eas gentes et constantia fidei egregia, et vitæ simplicitas ac candor olim rarus extitit; vel certe quia simpliciores Scriptores. Neque facta isthic plurima olim fuisse miracula, poterit quisquam, quantumvis malitiosus, pernegare, cum etiamnum hodie, post abrogatas ab hæreticis majorum cæremonias cultumque Cælitum, ipsa tamen loca eorum honori olim dicata, sacrosancta adhuc esse videantur, et plurimis splendescant miraculis. S. Wenefridæ Virginis fons fons est apud Britannos in extremo Walliæ ad Boream tractu, ad quem maximi fiunt concursus, pententium inde suis suorumque morbis et incommodis remedium. Retulit mihi vir illustris, vidisse se etiam hæreticos eo confluentes implorandæ opis gratia; cumque ex iis quæsisset cur, cum novam induissent formam religionis, quæ Sanctos invocari vetaret, aut ab iis vel longa quiete ad ultimum usque judicium sopitis, vel si in cælis ævum agant, ignaris certe rerum mortalium, auxilium sperare, ad illa Pontificiorum, ut assidue ipsis quinti Evangelii præcones inculcant, deliramenta recurrerent? respondisse eos, quid in pulpitis illi ganniant sibi curæ non esse, meminisse illius fontis aquam sibi suisque gregibus ac parentum suorum esse salutarem consuevisse; idque vel Divæ Wenefridæ, vel Deo boni omnis auctori acceptum scribi.

Sunt vero, ut ad propositum redeamus, ea ratione ex populi fama, plurimorum antiquorum Martyrum quæ interciderant acta conscripta, multorum Galliæ Apostolorum, plerorumque ex jam memoratis gentibus Sanctorum Vitæ, quorumdam etiam (quod mirere) Italorum. Neque præter famam, quæ dicebatur manasse a majoribus, habuerunt qui ea colligebant viri sapientes quod sequerentur. Si quod erant, quantumvis tenue, nacti antiquum monumentum, veluti in densa caligine insperato objectum lumen, ejus ductu omnem direxerunt suæ cursum scriptionis. Sed sunt nonnulli, qui hanc populi diditam ex antiquo famam, tanti faciunt, ut prope Apostolicis traditionibus eam æquiparent, ita inveteratam vulgi persuasionem Traditionem appellantes: cum sit earum diversissima ratio. Nam Apostolicæ Traditiones, non vulgi fama constant, sed solidis probationibus, licet verbo traditæ ab iis, non scripto, ut alia, sint. At populares illæ traditiones sæpe nec pueris satis credibiles, sæpe levi aut etiam fallaci ortæ principio, magnis deinceps incrementis dilatatæ, parum tamen ipso auctu roboris acceperunt. S. Servatium Episcopum venerantur Trajectenses. His Græculus quidam jam ante annos 600 persuasit Esmeria S. Annae sorore filiam S. Elisabetham natam, Joannis Baptistæ matrem, filiumque Eliud, cujus filio Emeu B. Memelia Servatium pepererit. Ergo Antistitem se gloriantur habuisse Christi cognatum, cur dubitent, cum ita gravis auctor, ex gente longe ab omni fraudis suspicione remota id testetur? Alia superstruunt, ut facile trecentos annos vixisse eum prædicent, quem constet Eusebio et Hypatio Coss. Synodo Ariminensi interfuisse anno Christi 359. Quædam et vera et a gravi viro narrata, nonnulli perperam intelligunt, pejus etiam aliis narrant, ut semper cum novis erroribus serpant longius. Proprium id habet fama, ut vires eundo acquirat, magis etiam ficti ac pravi, quam recti tenax. Sæpe quod alteri narraveram, id ad me, eodem etiam die, sed multis partibus ampliatum, itaque immutatum rediit, ut ipse quod a me manarat non agnoscerem, donec sciscitando auctorem ejus quod mihi referebatur, quid, a quibus, quo errore esset adjectum, comperi. Si id in viris eruditis, quibus fides optima ac sinceritas morum, vel cogitationum evagatio aliqua, vel intempestiva interpretatio efficit, quid rudi et imperitæ plebi fiet?

Acta sunt alia, non ita quidem ex incertis populi narrationibus conserta, sed docte ac graviter olim conscripta; verum deinde adulterata. Malitiæ dæmonum id Arnobius imputat, qui vel honorem debitum Sanctis detrahere, vel proventurum mortalibus emolumentum intercludere hoc pacto conati sunt. Si qua sunt litteris, inquit lib. 1, adversus gentes, conscriptionibusque mandata, malevolentia dæmonum, quorum cura et studium est hanc intercipere veritatem et consimilium his hominum, interpolata quædam et addita, partim mutata atque detracta, verbis, syllabis, litteris, ut credentium tardarent fidem, et gestorum corrumperent auctoritatem. Fecerunt ergo id homines nefarii, dæmonum instinctu, ut vel erroribus suis atque improbitati patrocinium quærerent, si dicerentur Sancti paria sensisse de Deo rebusque divinis, aut simili modo vitam instituisse; vel ut eorum obscurarent laudem, a quibus sectam esse suam impugnatam constaret. Faciunt id etiamnum hæretici: nam illustres Sanctos, quos omnis retro venerata est antiquitas, ne novitatis ipsi arguantur si ab iis dissentire se fateantur, suos fuisse clamitant; eduntque in vulgus acta eorum, sed detractis iis quæ illorum possent prodere puram ac Catholicam religionem. Si quos eorum dogmatum, quæ præcipue aversantur, fuisse defensores constet, eorum ita decolorant gesta, ut vel improbi homines fuisse, vel stolidi videantur. Ea res facit ut vetera mss. sedulo conquiramus, quo ex plurium collatione facilius, si qua fraus est facta, queat deprehendi. Quæres, si consentiant exemplaria, an securi sumus ab omni fraude futuri? Non continuo. Sed exploranda ea ad Lydium lapidem, Ecclesiæ nimirum doctrinam; quicum quod pugnat, spurium est. Quid dolo adjectum sit, facile erit ex aliis Scriptoribus demonstrare, qui vel de præstantibus illis viris contraria tradunt, vel semper Catholicos habitos fuisse ostendunt, et quæ affinguntur iis scita, fuisse tunc ab universa Ecclesia repudiata. Sin obscuris de hominibus nec alibi notis narratur quidpiam cum orthodoxa fide haud satis apte congruens; omitto ego quidem, dum certiora eruam. Quid si fraus facta, quam assequi non possis, quia neque hæresi affine, neque Sanctis quibus tribuitur, ignominiosum, ut si E. G. conflictum miraculum aliquod? Si nulla fraudis extant vestigia ac signa, unde vel suspicio mihi incidet? Quid esse certum ac securum ei homini potest, qui absque caussa ulla ubique fraudem suspicetur? Imo malitiosum esse et improbum eum necesse sit.

Alii neque dolo malo, neque fama decepti, tradiderunt tamen gesta Sanctorum, quæ non facile probentur. Nam germanas tabulas nacti, breviare quam integra dare acta maluerunt, quod longiuscula vidbantur. Præcipua igitur capita virtutum paucis verbis perstrinxerunt: at miracula, et quæ reliquis minime communia erant, quandoque amplificarunt: explanationes rerum, temporum notas, locorum descriptiones intexuerunt. Quæ cum quandoque non satis apte respondeant, in dubium universa revocatur historia. Est id tamen maxime intolerabile, si librarii ea fuerint impudentia, ut licet vix tincti litteris, attexant ipsi ejusmodi lacinias, aut subinde demant quæ vulgaria et trita judicarint.

Denique Vitæ sunt quædam omnino conflictæ, aliæ ab hæreticis hominum improborum, a Catholicis aliæ styli exercendi gratia. De his infra. Hæretici non solum acta subinde corruperunt, exotica assuentes segmenta præclaris illustrium Sanctorum actis, quibus eos veluti insignitis notis vindicarent sibi; sed et suæ factionis homines flagitiosissimos veluti Sanctos, et justas eorum cædes martyria prædicarunt. Omitto Tanchelinum, Joannem Hus, et alios ejusdem farinæ, quos nuper stolidi quidam ac dementes homines e Calvini grege, æque ac veteres Ecclesiæ Martyres et Pontifices, velut Ecclesiæ suæ ornamenta ostentare non erubuerunt. Usitata fraus est sectariorum.

Specimen proferam perantiquum. Extat in quibusdam mss. inter reliquorum acta Sanctorum, historia quædam aut fabula titulo Passionis Donati Martyris, qui ad conflandam Cæciliano Carthaginensi Episcopo invidiam conscriptus videtur libellus. Alibi integrum dabo, hic ne quis decipiatur, et vere Martyrem credat (ut olim Rosweydus, re non discussa) partem illius exhibebo. Ita ergo habet: Si manifesta persecutionum gesta non otiose conscripta sunt, nec inconsulte in honorem Martyrum et ædificationem credentium credentium anniversaria solennitate leguntur, cur non magis subdolæ fraudis et blandæ deceptionis insidiæ conscribantur pariter et legantur, quæ sub obtentu religionis animas fraudulent a circumventione subvertunt? magis enim instructio necessaria illis est, ubi professa hostilitas non est: quia hostilis omnimodis societas ad decipiendum facilis et prompta est; et inimici hominis domestici ejus. Ideo alienum ab officio pietatis et religionis erit non solum Martyrum glorias invida quodammodo taciturnitate comprimere, sed etiam patrocinante silentio deceptorias subtilitates celare. Enimvero, quod salutare, tam periculose tacetur a prudentibus, quam inutiliter a simplicibus ignoratur. Quoniam quidem, ut facile est incautos appellatione nominis Christi a fallacibus decipi, ita necesse est fingere nomen ministros Antichristi. Proditione ergo luporum latentium sub vestium ovium insidiis aut liberabuntur instructi qui imperitia fallebantur, aut contumaces suo vitio peribunt, sine culpa et periculo prædicantium Christianorum. Caussæ ergo repetendæ quæ gestæ sunt, et utilitatis et justitiæ plenæ sunt: quia et fideles commemorando corroborantur, et rudes quosque ad tolerantiam tentationis instigant, et inimicos detegendo condemnant. Prædicet ergo patientissimam filiorum suorum fidem pia mater Ecclesia: recognoscat et fructum operis sui latronum crudelissimorum spelunca. Ergo jam veniamus ad caussas. Res apud Carthaginem gesta est, Cæciliano Pseudoepiscopo tunc instante, assentiente Comite Leontio, Duce Ursatio, Marcellino tunc Tribuno famulante, diabolo tamen omnium istorum consiliario existente. Primo etenim, ut inveterato draconi mos est, quasi jam non ipse persecutione manifesta Christiani nominis impugnator extiterit, eos quos aperta persecutione superare non potuit, callida fraude circumvenire molitus est, ut eo facilius deceptio proderet, quo deceptionis auctor latuisset. Plura deinceps in Cæcilianum Episcopum, et viros illos principes a Constantino Magno in Africam missos, jacit maledicta et calumnias. Late controversiam hanc omnem ortumque schismatis Donatistarum prosequitur Baronius tom. 3 Annal.

Aliæ a Catholicis confictæ Sanctorum historiæ, non ut cuiquam Sancti gloriosam appellationem tribuant, cui eam Ecclesia non decreverit, sed ut ea de illis scribant, quæ gesta numquam sint, geri solum potuerint. Viguit olim vigetque etiamnum ille mos, ut quo magis Lectores captentur legendi aviditate, historias Regum ac Heroum, quorum ficta et nomina sunt et regna et facta, ac mirabiles eventus, componant viri etiam non indocti, qui utilius aliis in rebus collocare operam potuissent. Tolerari id potest tamen, si penitus etiam conficta nomina sint: at nonne sapientibus lectoribus illudunt, cum noti nominis Regi cuipiam facta affingunt, quæ ille ne cogitarit quidem? Nonne iis ipsis, quorum sic celebrant nomen, ut quæ vere digna laude gesserunt penitus obterant, et quod nemo, nisi stultus, aequo animo patiatur, multa tribuant aliena, falsa, ridicula, non tam adulatione aliqua, quia jam ad illos Heroas rei hujus sensus non perveniat, quam insania quadam scribendi? Estque in lectoribus ipsis furor quidam, ut cum veras utilesque historias ne inspicere quidem dignentur, confictas illas mentiendi artificio allecti dies totos ac noctes volvant. Ast illud mihi petulantissimæ audaciæ videtur, quod etiam in sanctorum hominum rebus gestis ita ludere audent homines importune ludicri, ne dicam impii. Ita Caroli Magni historiam ineptus quidam tenebrio Turpini gravissimi Antistitis ementito nomine scripsit: ita Reinoldi Martyris, aliorumque acta violata scurrili styli licentia.

At sunt nonnulli tam acri fortassis haud digni reprehensione, qui præceptiones aliquas suas ad conformandos mores, excitandamque pietatem accommodatas, ut vim habeant tanto majorem, sub Sancti alicujus nomine proponunt, et ut suavius influant melle jucundissimæ fictionis illinunt. Non reprentionis: hendo apologos, etiam Sanctis usurpatos. Ea tamen mihi scribendi ratio non probatur: nam vel falsam opinionem de Sanctis concipiunt Lectores, vel, si confictam esse narrationem indicatur, reliqua Sanctorum gesta eo modo ficta esse suspicantur, et nonnumquam an qui celebrantur Sancti, unquam extiterint dubitant. Quæ etsi non evenirent, non tamen mendacium esse pietatis incitamentum debet. Deus veritas est. Exosa illi falsitas omnis, verborum, morum, scriptionis. Quem stylum exercere delectat, habet luculentam in sacris ac profanis historiis materiam. Sperat nominis celebritatem mirandorum eventuum casuumque inventione? Quis est adeo stupidus, qui non longe plura, quam scripta unquam sint, possit excogitare, licet desit apte ea scribendi facultas? Veritati, qua licet, consecremus stylum, studia, actiones universas.

§ III. Quo in ordine hæc ponenda.

His ita constitutis, erit fortasse qui ad quam historicorum classem mea hæc pertineant, quærat. Dixi de Vitis singulis suo loco. Sed multorum animis ea insita est opinio, plerasque vitas Sanctorum inerti seculo a monachis, piis ut plurimum et bonis, ac simplicibus hominibus, sed ignaris fere litterarum, esse conscriptas, non ex certorum monumentorum fide, sed vel ex futilibus narratiunculis, vel ex propria quadam phantasia, ac fabrica hebetis ingenii inscite illa nostrorum Heroum decora speculantis. Ita loquuntur, nec sine supercilio, Critici quidam, qui ultra apices tamen et Grammaticales lites parum norunt, licet ipsi se intelligere et sapere plusquam ceteros arbitrentur. Et sunt nonnumquam, quod omnium colere amicitias se velle profiteantur, ex nimium familiari convictu eorum qui non recte de religione sentiunt, aliqua afflati insalubri aura. Alii dum nimis cauti esse volunt, neque uspiam secure audent insistere, ne labantur; nihil satis firmum putant, ac temere multa respuunt, dum ne explorare quidem cujusmodi ea sint, volunt. Utrorumque inimica veritati ratio est. Utrisque occurrendum non tam verbis quam rebus ipsis.

Dico igitur, Primum nullasesse hoc in opere vitas, quas omnino commentitias possit quis vel levissime suspicari, aliquo semper attestante Martyrologio certave auctoritate. Dein nullas esse, quas probabile sit ulla ex parte ab hæreticis aliisque maleferiatis hominibus vitiatas. Ceteris ex generibus sunt complures. Aliquot recensebo; nec, ut omnes, quidquam atinet.

Ab oculatis testibus conscriptæ sunt 1. Januar. Vitæ SS. Fulgentii Episcopi Ruspensis et Eugendi Abbatis a discipulis; S. Gregorii Ep. Nazianzeni a S. Gregorio Theologo filio; S. Guilielmi Abb. Divienensis a Rodulpho Glabro; S. Odilonis a Lethaldo. II. S. Macarii Alexandrini a Palladio; S. Adelardi Abb. Vita a S. Paschasio Ratberto, miracula a S. Geraldo, vel Gerardo Abb. Silvæ-majoris. III. S. Genovefæ, quæ tamen fortassis interpolata. IV. B. Angelæ Fulginatis ab Arnaldo. V. S. Syncleticæ a S. Athanasio; S. Simeonis Stylitæ ab Antonio, aut saltem a Theodoreto; S. Æmilianæ a S. Gregorio. VII. S. Severini Apostoli Noricorum ab Eugippio; ejusdem Translatio a Joanne Diacono. X. S. Guilielmi Ep. Bituricensis. XI. S. Benedicti Abbatis a S. Beda. XIII. B. Juettæ, sive Juttæ, ab Hugone Floreffiensi. XIV. SS. PP. in Sina monte a S. Nilo; S. Eugelmari Eremitæ Martyris. XV. S. Alexandri Acæmetorum conditoris. XVI. S. Honorati Ep. Arelaten. a S. Hilario; S. Marcelli Papæ miracula ab Ursione Abbate. XVII. S. Antonii Abb. a S. Athanasio; SS. Antonii, Joannis, Meruli a S. Gregorio. XIX. S. Marii, Marthæ, et sociorum; S. Wolstani Episcopi Wigorniensis a Florentio. XX. S. Sebastiani bastiani M. Translationis historia. xxi. SS. Fructuosi Episcopi et sociorum MM. S. Epiphanii a B. Ennodio. xxii. S. Anastasii Persæ M. miracula. xxii. S. Asclæ M. Acta; S. Victoris et socii Translatio a Joanne Buzelino. xxiv. S. Macedonii anachoretæ a Theodoreto. xxv. S. Popponis ab Everhelmo. xxvi. S. Polycarpi martyrium ab Ecclesia Smyrnensi; S. Paulæ Romanæ a S. Hieronymo. xxvii. B. Joannis Episcopi Morinensis a Joanne de Collemedio. xxviii. Martyrum Alexandrinorum cædes; S. Caroli Magni Imp. Vita ab Eginardo. xxxix. S. Petri Thomasii a Philippo Mazzerio. xxxi. S. Marcellæ a S. Hieronymo; S. Martini Sauriensis a Salvato; et aliæ complures: nec enim omnes hic enumeravi, sed præcipuas, aut quarum hæc commentans in memoriam primum rediit. Non sunt hæc otiose multis post seculis conflicta, sed a viris sapientibus qui ea spectarant litterarum monumentis signata, ac fidelissime ad nostram ætatem conservata. Neque est quod fastidiosi homines monachos hebetes et inertes criminentur, quorum industria, si verum fateri volumus, non modo sacra hæc antiquæ pietatis, sed omnia omnino vetustæ eruditionis ad nos pervenere monumenta: quod etiam Hæreticorum multi non diffitentur.

Jam qui non ipsi spectarunt quidem quæ tradiderunt litteris, aut non omnia (quamquam neque quos αυτόπτας et inspectores dicimus, ita speculati sunt omnia diligenter, ut non etiam quædam ab aliis acciperint) sed tamen qui pleraque iis qui geri ea viderant narrantibus didicerunt, sunt plurimi hoc in opere. Ea ratione i Januarii B. Petrus Damiani S. Odilonis Vitam scripsit. iv. S. Gregorius Turonensis S. Gregorii Lingonensis Episcopi. viii. Bernardus Justinianus S. Laurentii Justiniani. ix. S. Beda S. Adriani Abb. xi. S. Gregorius Papa S. Anastasii Abb. xiii. Joannes Presbyter S. Glaphyræ; Isidorus de Isolanis B. Veronicæ. xv. Ruffinus et Palladius S. Macarii Ægyptii. xix. Walafridus S. Blaitmaci. xx. S. Euthymii Magni Abb. Cyrillus monachus. xxiii. Leontius Episcopus S. Joannis Eleemonis; S. Beda S. Boisili. xxv. S. Chrysostomus SS. Juventini et Maximi. xvi. Hermanus B. Hasecæ. Atque alii, quorum expressa non sunt nomina, v. S. Gerlaci Eremitæ; vii. Venerabilis Ludovici Blosii Abb. xi. S. Theodosii Cœnobiarchæ. xiii. B. Godefridi Capenbergensis, xv. S. Idæ Virg. et S. Boniti Episc. xvii. S. Sulpitii Pii Episc. S. Ricmiri Abb. xxv. S. Præjecti Episc. Mart. xxvi. S. Bathildis Reginæ.

Jam vero plures etiam extitere, qui ea scriberent quæ neque spectassent, neque ab oculatis testibus audissent; sed, quod vel ætate aliquanto juniores, vel longo spatio terrarum dissiti essent, ab iis solum didicissent, quibus ipsi spectatores narraverant. Ad hanc classem ea fere pertinent omnia, quæ a coætaneis aut coævis scripta passim annotavi, ac nominatim Acta S. Gordii M. per S. Basilium III Januar. S. Eduardi Regis v. S. Pauli primi Eremitæ per S. Hieronymum x. S. Felicis per S. Paulinum xiv. S. Bassiani Episc. Laudis-Pompeiæ xix. S. Launomari Abb. S. Sebastiani M. si quidem per S. Ambrosium hujusve æqualem, xx. S. Agnetis per eumdem Ambrosium xxi. SS. Vincentii et Anastasii MM. xxii. et aliorum plurimorum.

Denique qui partim a Scriptoribus notæ jam dictæ composita recuderunt novo ordine, ac stylo, partim ex veteribus et certis monumentis, vel ex probatis historicis composuerunt ipsi Sanctorum historias, multi fuere, quos et ego imitor, quoties acta alicujus non reperio, sed solum consignatam eorum in SS. PP. vel historicis, aut Martyrologiis memoriam. Ita scriptæ sunt Vitæ, II Januar. S. Adelardi per S. Geraldum, sive Gerardum. vi. S. Erminoldi Abb. M. vii. S. Raimundi Pennafortii a Clemente VIII Papa. VIII. S. Frodoberti ab Adzone, S. Gudilæ Virg. ab Huberto. xiii. S. Hilarii Episc. a Fortunato. xxii. B. Walteri de Birbeke. xxviii. B. Margaritæ Hungaricæ a Garino. xxix. Venerabilis Caroli Abb. Villariensis; S. Petri Nolasci a Francisco Zumel. xxx. S. Aldegundis Virginis ab Hucbaldo et aliis. Plura sunt ejusmodi a nobis ita collecta et conserta: S. Attici Episc. S. Cyri Episc. S. Pegæ Virg. VIII Janu. S. Petri Episc. Sebasteni ix. S. Paulini Patriarchæ Aquileiensis ix. S. Cæsariæ Virg. xii. S. Bernonis Abb. xiii. S. Datii Episc. Mediolanen. xiv. S. Emeberti, sive Ableberti Episc. et S. Ceolulphi Regis. xv. S. Fabiani Papæ xx. S. Cyrilli Patriarch. Alexandrini xxviii. et aliorum plurimorum.

Neque harum vitarum arbitror facile convelli a quoquam fidem posse; nisi quod quæ a me sunt elucubratæ, iis alia quæ addi potuissent venient fortassis Lectori in mentem non pauca. Nunc quæ ex fama aliquæ ex fama; conscriptæ, longo postquam Sancti decesserant tempore, aut ex monumentis non ita vel authenticis vel illustribus. Hoc ex genere sunt i. S. Martinæ V. M. S. Mochuæ utriusque, III. S. Bertiliæ Virg. iv. S. Neophytæ V. M. et S. Pharaildis Virg. VIII. S. Luciani Bellovacorum Apostoli; S. Patientis Episc. Meten. S. Balduini Diaconi M. S. Erardi sive per Paulum, sive per Conradum. x. S. Gonzalvi Amaranthi per Didacum de Rosario. xi. S. Leucii Episc. xiii. S. Potiti M. S. Agricii Episc. Trevir. S. Viventii Presbyteri; S. Kentigerni Episc. xvi. S. Jacobi Episc. Tarentas. xvii. SS. Tergeminorum, sive per Warnaharium sive per anonymum; S. Genulphi Episc. xviii. S. Priscæ V. M. S. Deicoli Abb. xx. S. Fechini Abb. xxiv. S. Sophiæ, sive Cadoci Episc. xxvi. S. Notburgæ. xxvii. S. Juliani Cenomanorum Apostoli per Lethaldum. xxix. S. Valerii Episc. Trevir. SS. Saviniani M. et Sabinæ V. S. Gildæ Abb. xxxi. S. Geminiani Ep. Mutinen. SS. Julii et Juliani; S. Aidani sive Medoci Episc.

Postremum genus est Vitarum, quæ ex genuinis contractæ, vel certe variis locis interpolatæ. Atque hoc quidem apte factum est nonnumquam a viris eruditis: malem tamen annotassent potius seorsim observationem, appendicem, emendationem suam, quam intexuissent pristinæ narrationi. Hoc genus latissime patet, atque cum præcedente, accurate ut examinentur quæ ejusmodi sunt, postulat. Talia sunt quæcumque fere a Metaphraste, Surio, Haræo, Grasio, Lippeloo, Wicelio, Ribadeneira, et aliis plurimis, doctis et piis hominibus scripta: talia quæ in Menæis Græcorum, Petro de Natalib. Vincentio Bellovac. S. Antonino extant: talia Acta S. Maximi M. II Janu. S. Severini Episc. Septempedani VIII. S. Egwini xi. S. Mauri Abb. xv interpolato ab Odone S. Fausti opere. S. Marcelli Papæ xvi, quæ tamen alii genuina censent.

§ iv. An Posterioris generis scripta omnia respuenda.

Alii non universim Vitas respuunt omnes: duo illa postrema genera impugnant. Diligere se aiunt vitas Sanctorum, eas volutant, et multa ex iis hauriunt, quibus suos aliorumque ad virtutem animos exsuscitent. Sed nullas edi volunt, nisi limatas judicio, atque undequaque veritate firmatas, quæ non modo non convelli, sed ne oppugnari quidem possint. Esset sane optandum, ut Sancti omnes, qualem hi postulant, nacti essent suarum virtutum præconem; aut si forte nacti sunt, quæ olim scripta, ipsi proveherent in lucem: aut profecto qui ita sentiunt, appellerent ipsimet ad dilucidanda vel ex integro componenda Divorum Acta operam ac studium; suive similes excitarent acri ac certo judicio homines, simulque litteris expolitos, qui ad ea Acta suo nitori restituenda incumberent.

At si id sperare vix licet, et Sanctorum quorum dam legitimis actis abolitis ac consumptis, solæ eæ extant ex fama non omnino certa descriptæ, vel imperite interpolatæ Legendæ, uti eas superioris temporis consuetudo appellabat; quos tamen Sanctos constat plurium seculorum consensu eo gradu ac loco habitos a majoribus, atque anathematis votivisque tabulis ac sacris cultos, ipsa Romana Ecclesia, arbitra sacrorum ac magistra sanctitatis, vel jubente, vel annuente, vel saltem connivente; quid hujusmodi eorum Actis faciemus? Omitti vis, in tenebras adjici aut ignem potius, planeque absumi. Merito quidem si quid inest, quod fidei orthodoxæ, aut rectæ morum disciplinæ adversetur. Id enim ferendum non est: tollendum est protinus e medio, ne quid damni cuiquam consciscat. Atque utinam qui tam severi sunt in Vitas Sanctorum; eadem censura perstringerent, imo exterminarent libros plurimos, qui non levem invehunt morum corruptelam.

Si quid vero inest in Actis quibusdam, quod neque traditæ divinitus doctrinæ adversetur, neque depravare vitiorum illecebris lectorum animos videatur; repugnet tamen omnibus earum ætatum, quibus extitisse Sancti illi dicuntur, historicis, aut plerisque ac maxime probatis; id quidem quodcumque est vel paterer expungi, vel ipse certe notarem. At si est quidpiam, quod uni solum antiquæ historiæ non congruat, non ideo id poscribi æquum est, cum inter sese frequenter Scriptores dissentiant et veteres et moderni, etiam qui res suæ ætatis scribunt, et quibus gerendis ipsi interfuerunt. Nec video cur Ammiano Marcellino, hosti Christianorum, aut alteri ejusdem farinæ, plus haberi fidei debeat, quam Christiano cuipiam, rudi liget et imperito scriptori. Nam etsi fuerit hic fortassis, ut dictitant, nimis credulus; ast ille invidia callide reticet, vel maligne deterit nostrorum decora.

Quid si, quarum maxime falsitatem suspectas, eas Sanctorum vitas constaret esse scriptas ab ipsorum æquali, et gestorum omnium teste oculato, viro bono, sive Christiano, sive etiam Ethnico, sed eo prorsus modo quo nunc exstant, an etiam tunc eas respueres ac damnares? Minime, inquis. Verum inornate sunt scriptæ. Sed vere. Simpliciter et imperite, imo sincere. Incerta sunt quæ memorant. Imo visa, inquis, testata. Ordinatius digeri ea oportuit, noluit auctor, vel non potuit. Quid ergo censes? edendæ? an tradendæ Vulcano? Edendæ. Audio. Dandum scilicet antiquitati aliquid. Nec fuco eget aut ornatu veritas. Satis ipsa est sibi, ut placeat bonis, etiam nuda, omnique vacua exotico pigmento. At loca non congruunt, aut tempora; nec quidquam simile memorant scriptores illius temporis. Explicationem censebis adhiberi oportere vel excusationem quasique effugium, potius quam omnino repudies, quod ab hujusmodi auctore compositum manifeste constet. Adhibe easdem nunc excusationes, explicationes, effugia, et sua Vitis ejusmodi auctoritas probabilitasque constabit. Non mirum etiam spectatores loci notam aut temporis præterire, rei soli intentos.

Silentium Scriptorum Ethnicorum perinde interpretor, ut si rure gestum quidquam a dissoluto Principe ejusve comitatu, singulari insolentia, furore, obscænitate; ipsi reticeant aulici, at narrent qui perpessi, quique spectarunt rustici, sed inornate ac insulse, neque vel pagum suum nominent, vel in qua is provincia situs, nec quoto id factum sit Pontificis, vel Imperatoris, vel sui Regis anno, exponant, quæ nimirum accurati scriptores non præterirent; non credemus scilicet: certiora requiremus testimonia. Consulto illi Principum suorum furorem, dedecus, ultionem divinitus inflictam, ac nostrorum virtutes, miracula, victorias omittunt. Sit igitur aliquis in loco, tempore, similive circumstantia error, ideone tota supprimenda est historia? Etiamne si oculati testes sunt qui ista narrantes hallucinantur? O severum judicem! nulla deinceps cudatur historia, nulla olim scripta (præter eas quæ a Deo sunt dictatæ) toleretur, si ea lex posita sit, ut nihil inesse falsum aut minus probabile fas sit.

Ridebunt, inquis, ista hæretici. Quid deinde? Sacratissima nostræ fidei mysteria rident, rident etiam libros nonnullos, quos a Divino Spiritu manasse certo scimus, rident multas piorum laudabiles actiones, rident vitas a spectatoribus iisque sapientissimis et sanctissimis conscriptas. Illis non scribimus. Non esset difficile eorum retundere impudentiam, sed non sunt tanti. Suum illum insulsissimum salem, quacumque in re voluerint, consumant. Nihil eos moramur. Piis et probis hominibus scribimus, quibus hæc stimulum ad virtutes capessendas admonebunt. Nec ridebunt tamen heterodoxi omnes laborem hunc meum. Sunt inter eos quidam amatores antiquitatis, eoque propius distantes a regno Dei, qui gaudebunt in lucem proferri multa quocumque etiam squallore obsita, quibus ipsi ad eas quas moliuntur humanæ litteraturæ lucubrationes utantur. Usus est sane in Italia illustranda Philippus Cluverius, in Britannia Guilielmus Cambdemus: neque istiusmodi scripta omnia respuent Jacobus Usserius, Gerardus Joannes Vossius, Joannes Meursius, aliique. Utinam eorum aliquando ista lectione commeveantur mentes, ut tandem Catholicæ caritati et concordiæ manus, animos, calamos dedant.

Ipsi Catholici hæc fastidient. Nempe ut favum quoque immodice saturati. At plures avide complectentur. Præclare enim Lindanus doctissimus Ruræmundensium Episcopus in elogio Martyrologii a Baronio recogniti et annotationibus illustrati scribit, si quæ paradoxa quibusdam forte videbuntur, illa equidem eo esse loco habenda ut avidius expetantur. Si qui tamen ita tenero stomacho sunt, ut hæc iis nauseam provocent, eorum lectione abstineant; habent alia quæ legant. Non semper singulis convivis omnes conveniunt appositi cibi: satis est si aliqui conveniant, aut plerique. Nec quia sit aliquis qui caso, oleo, crudis vesci nolit; abesse omnino oleum, caseum, poma, lactucas a mensis, quibus eos adhibes, necesse est. Habet Lector meum de singulis Vitis judicium. Prætereat si quid suo non viderit palato aptum. At sæpe initio multi ea fastidiunt, quæ iis postea mirifice placent ac prosunt. Fatetur quandoque Baronius Acta quædam ut primum venerunt in manus, inepta sibi visa et insipida, quæ accuratius expensa vehementer probarit, omnique acceptione digna judicarit. Mihi quoque id usuvenit, licet ut plurimum cohibere assensum soleam, donec rem omnem examinarim. Si quorum nimis delicatum est fastidium, corrigendum id, ne etiam salubrem, imo necessariam medicinam, si inveteraverit, respuat. Et sane si illud argumentum quidquam valeat, quam multi sermonem de religione ceterisque virtutibus, usum divinorum Sacramentorum, librorum piorum lectionem, precationes denique fastidiunt? Eone illa mala, summovenda, abdicanda? Excitandus impellendusque in contrarium animus, ut saltem ad æquilibritatem quamdam pertingat. Neque qui probet omnia, neque qui nihil, ab errore esse securus potest. Fastidiebat olim societatis nostræ parens Ignatius libros qui sacra tractarent; vanos poscebat, qui bella, etiam ficta, aliave ludicro mundi genio accommodata, ut eorum lectione oblectaret animum, morbi tædium levaret. Ubi tandem fastidium superavit, vix satiari eorumdem sacrorum librorum lectione poterat. Denique fructum tulit, quem universa sentit Ecclesia. Eveniet id hic quoque fortassis, vel ex eo nata salutis occasione, a quo maxime animus abhorrebat.

Inficiari saltem non possumus, ais, quin multa in his ridicula narrentur. Ego ita severus non sum, ut risu mihi, omnibusque hilaritatis indiciis interdicam: numquam tamen, licet verser in hisce Actis quotidie, quotidie, memini mihi risum ab iis moveri. Ridicula sunt fateor quæ stolidissimi dæmones ad Sanctorum labefactandam in precandi studio aliisque virtutibus constantiam machinati sunt, dubites majori furore an vafritie: nego tamen ridiculum esse ea narrari. At si cui ita splen salit, prorumpat in sane in risum et cachinnos, ut volet. Ne existimet tamen, a petulantia illa solidum duci argumentum, quo hæc valeant Acta convelli, quæ pluribus salubrem potius fletum elicient, cogitantibus quæ et quanta egerint Sancti, quæ sint divinitus consecuti, ea ætate, ordine, loco, quo nunc stamus ignavi et degeneres, tam longinquo ab iis spatio semoti. Si quos ita pupugerint, iis deinde risum ciebunt exultationemque sempiternam.

Esto: ridicula hæc non videantur, incredibilia certe sunt quam plurima. Quid ita? Quia consuetum rerum humanarum modum excedunt. An asseruntur viribus facta humanis? an non a Deo, ejusve auxilio? quid huic impossibile? Si Livius aut Salustius hæc narraret accidisse, crederes, opinor, sed dæmonum præstigiis facta diceres. An ergo plus hæ, quam supremæ mentis immensum numen potest; ut si ab hoc factum esse quodpiam portentum narretur, incredibile pronunties; si ab illis, continuo habeas fidem? Potuit, inquis, ea Deus; fecisse unde constat? unde constaret tibi Livio narrante? fide humana, opinor, quæ et hic habet locum. Quæris unde mihi constet, fecisse Deum quidquam quod memoratur: unde tibi constat non fecisse? Auctorem profero qui asserat: habes qui neget? si habes, utrius potior fides? si non habes, et fieri fateris posse; vide ne temerarium sit absque ulla ratione negare esse factum. Nulla fuit, inquis, patrandi miraculi caussa. Unde id nosti? non scribitur. An ergo omnes rerum omnium conscriptæ caussæ? Proditur forte aliqua, sed quæ tibi non probetur. Scrutatus es nempe omnia Dei consilia. Nescis, ah nescis, quæ ejus bonitas sit et munificentia, cui terminos ponis, quos ultra non deceat gratificari eum mortalibus. Loqui bruta animantia, suscitari ac denuo vivescere comesa, sparso pulvere nasci segetem et momento maturescere; quid hic non Deo facile? An denuo vivere vorata incredibilius, quam de lapidibus suscitari filios Abrahæ? an difficilius est efficere ut loquatur columba aut camelus, ad solatium vel præsidium vel institutionem Sanctorum, quam ut asina olim ad Balaami, paullo tamen post perituri, coarguendam pervicacem temeritatem?

Vereris ne hæc opiniones falsas erroresque turbulentos, et superstitiones pæne aniles procreent; quæ cum penitus insederint atque inveteraverint, etiam comperta, et gravissimo judicio promulgata veritate, evelli non possint. Mitte eum timorem. Nosti quæ vis et efficacitas sit veritatis, quanta neque vino inest, licet etiam sapientes dementet; neque Regi, cujus tamen nutu vita morsque subjecti populi constat; neque mulieri, cujus solet esse amor ad insaniam vehemens. Correcta sunt nuper quædam in Martyrologio: quis non prompte et libenter veritatem amplexus? Neque hic periculosus est error, ut nesciam ortum Sancti alicujus, aut quodpiam ejus factum, quorum quædam etiam sacra Scriptura occuluit. Occiderit S. Georgius draconem verum, an metaphoricum, quid interest? Vulgus verum existimat occidisse, aliter docti sentiunt: errat pars alterutra, sine piaculo. Quales apud Gallos disputationes, non de miraculo uno alterove, sed de Sanctis ipsis qui sacrorum solenni apparatu coluntur. S. Dionysium Parisiorum Apostolum sub annum a Christi ortu cccl missum in Gallias viri eruditi existimant, eumque se publice venerari profitentur. Volunt alii ne extitisse quidem eum unquam, proque eo Areopagitam Dionysium sacris solennibus colendum. An ea levis est controversia? Errare alterutram partem necesse est. Non commoventur tamen propterea Ecclesiarum Antistites, nec ipse Præses et Rector ac Pater omnium Romanus Pontifex. Non est enim is error ejusmodi, qui pietatem aliamve virtutem labefactet. Nec indignatur sanctus ille Antistes, sibi debitos honores Areopagitæ impendi, neque Areopagita eos illi it præreptum, cum suum honorem uterque sentiat ad Dei gloriam spectare. Et si qua dies lumen afferat, ut constet non ab Areopagita, sed altero juniore conversos esse Parisios, non difficulter assentientur e diuturnis tenebris emersæ veritati.

Quid est hoc, inquies, aliud, quam gravissimo sanctissimoque Ecclesiæ judicio repugnare? Jubet ea quasdam Sanctorum historias corrigi: tu etiam in lucem profers, et iis concilias auctoritatem. Quid enim est corrigere quidpiam? in tenebras abdere, luto immergere, flammis abolere? an non, quod curvum erat aut videbatur, curare ut rectum sit et sentiatur esse? Hoc enimvero ego facio. Neque enim arbitror Ecclesiam suo decreto velle omnibus potestatem fieri, ut quæ singuli improbarint fastidioso aut aliisopinionibus præoccupato judicio, ea ceu figmenta repudiare et abjicere valeant; imo et suas conjecturas veluti a majoribus traditam narrationem obtrudere, vetustis temere interpolatis monumentis. Ego contra laborem meum universæ Ecclesiæ, ac præsertim moderatrici ceterarum Romanæ Sedi, probaturum me confido. Vitas quas, legitimas censeam significo, quas et quatenus tolerabiles, quas, quaque ratione emendandas; ea tamen modestia, ut sæpe me confitear non videre quo pacto quæ suspicor inesse menda corrigam; obtesterque alios ut suggerant, si quid iis aptius occurrerit.

Ergo neque quia periculum sit ne risum moveant hæreticis, aut potius insulsis quibusdam scurris, qui ad hæreticorum fornices confugerunt; neque quia fastidio futura palato quorumdam Catholicorum timeantur; neque quia ridicula sint, quæ contra seria sunt et gravia; neque quia incredibilia, cum et sæpe facta alias sint, et Deo usitata; neque quia perniciosos gignant errores, cum potius auctoritatem sanctissima Ecclesiæ assidue inculcent, quod unicum est contra omne virus errorum antidotum; neque quia corrigi quædam ex his Ecclesia velit; ideo supprimenda, penitusque abolenda. Imo potius quia a bonis, simplicibus, sinceris hominibus, etsi non summa arte scripta sunt; quia procul absunt ab omni adulationis suspicione, cum nullam sibi Auctores mercedem propositam habuerint, nisi Sanctorum patriocinium, ac munifici favorem Numinis; quia multorum etiam eruditorum tot jam seculis trita manibus, et numquam penitus rejecta etiam a gravissimis Theologis; ea fateamur verisimilia censeri debere, ac suscipi pleraque, legique utiliter posse: dummodo quæ subinde admonui observentur, quæque alii eruditiores monebunt.

✠

Volume I Calendar of the year