De s. Anania Apost.
Pag. 227, col. 2, post num. 3, adde 6 S. Ananiæ caput in Bohemiam deinde translatum. Ita MS. Martyrologium Ecclesiæ Pragensis: VIII Kal. Febr. Conversio S. Pauli. Et eodem die S. Ananiæ apud Damascum, qui eumdem Apostolum baptizavit. Hujus B. Ananiæ caput invictissimus Princeps Carolus IV, Romanorum Imperator semper Augustus et Bohemiæ Rex, Romæ in ecclesia S. Pauli Apostoli magnis precibus obtentum, auro et argento decoravit et donavit Ecclesiæ Pragensi. Num in ecclesia S. Pauli pars aliqua capitis retenta sit, incertum. Octavius Pancirolus in Thesauris absconditis almæ Urbis regione 9, eccl. 14, simpliciter scribit asservari isthic caput S. Ananiæ qui S. Paulum baptizavit: in indice vero reliquiarum scribit in ea ecclesia esse de capite, partem scilicet ejus aliquam; alias ejusdem reliquias in æde S. Praædis.
De s. Linentio.
Pag. 242, post ea quæ habentur de S. Linentio, adde Idem Ferrarius in Notat. ad vi November, aliique suspicantur hunc eumdem esse, qui eo die refertur in variis Martyrologiis, appellaturque Lupantius, et colitur in agro Turonico non procul a vico Candatensi S. Martini Episcopi morte celebri, in loco qui ab eo S. Lupantii, sive S. Lovant nuncupatur.
✠
Source: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Paris: Victor Palmé, 1863. English translation published November 22, 2026. Translation and editing: Christian Reality Team.