Skip to content
Christian Reality

✠

Acta Sanctorum · Volume III · Volume III

Appendix to January 31

AD XXXI JANUARII

Contents (2)
  1. De s. Geminiano ep.
  2. De s. Gaudo ep.

De s. Geminiano ep.

Pag. 711, col. 1, num. 3, lin. 17, post destructæ Classi, adde Contulimus Mombritii editionem cum MS. codice cœnobii Bodecensis Canonicorum regularium in Westphalia ex quo postremum caput adjecimus.

Pag. 712, post cap. 1, ad num. 4, lin. 2, ad Summum Pontificem adde: d MS. Bodecense habet, ad Patricium.

Pag. 713. col. 2, lin. 7, post exclusisti: adde sufficiat, quod nos in profundo pelagi superasti.

Ibid. in fine litt.b adde MS. Bodec. pro solaria, habet sola.

Pag. 714, col. 1, lin. 33, martyrio corrige adminiculo.

Ibid. num. 14, lin. 3, pro Quare (repone Excubabat namque ante.)

Ibid. col. 2, num. 13, lin. 31, post fecistis me, adde (Nam in sancta Mutinensi ecclesia eram,) et expunge annot. d.

Pag. 713, col. 2, annot. e, post, vocat Petrus, adde: et MS. Bodecense. Post illud cap. adde sequentia.

Ex MS. Bodecensi. Mutina iterum ope S. Geminiani liberata.

Quia tanti Patris nostri, prout potuimus, vitam styli levitate transegimus; libet quoque de situ urbis, quam gubernandam susceperat, aliquid veracius enucleare. Ut enim antiquorum relatione comperimus, ipsiusque civitatis ruinæ testantur, eadem Mutina magna quodam effulsit et inclyta inter Æmiliæ urbes, locuples et fertilissima, ædificiis murorum, et turrium propugnaculis admiranda, fecunda terris, planitie incomparabili gloriosa, montanis vicina, et per omnia fructifera, navivum etiam conventiculis undique condecorata: insuper omnis gentilitatis cærimoniis dedita, cultui Herculis et Diana, Apolinus quoque et Minervæ, ceterorumque numinum longo tempore subacta permansit. Sane ad Christi culturam toto mundo confluente, eadem civitas per sanctorum Apostolorum successores Domini fidem recipiens, vanam idolorum respuit fœditatem, ac sanctorum prædicatione Sacerdotum amissam diu cæli requirere cœpit hæreditatem. In quorum catalogo Confessorum beatissimum Geminianum fide Christi perfectissimum, moribus reverendum, virtutibus coruscum, in suo territorio natum et nutritum, Dei ordinatione suscepit Episcopum, temporibus Joviani Imperatoris; a quo cælestis vitæ pabulo recreata, Sanctæque purgationis fonte purificata, superfluam idolorum servitutem reliquit, et suavi jugo Christi rigida colla subegit.

19 Si quis vero requirat, ut quid non ejusdem civitatis operosa monstrentur ædificia, spectaculo hominum condigna, Capitolia quoque, ut in aliis urbibus assolet, triumphalia; veridica ei respondetur assertione, quod in eadem urbe, dum viguit, ante multiformia lapidum insignia, innumera etiam fuere præstigia: sed hæc omnia per nimiam aquarum insolentiam enormiter occupata, excrescentibus stagnis et paludibus omnino sunt submersa. Deprecemur itaque Dominum nostrum Jesum Christum, ut per intercessionem sanctissimi Confessoris sui Geminiani, cujus inibi sanctum corpus ambitur, ab omni visibilium hostium incursu potenti dextera civitas ista defendatur, sicut in subsequente miraculo factum esse per meritum ipsius agnoscitur.

20 Hungarorum sævissimam et pene omnibus metuendam gentem, quam ex horrendo Scytharum genere originem duxisse comperimus, in nostris tribulationibus crudelissimam experti sumus a. Hæc namque, communi plebium promerente facinore, a parte Aquilonari Italiam ingressa, Forojuliensi vastato Veronam usque transiliens, omnemque regionem inaudita feritate depopulans, cuncta firmissima urbium mœnia, et quæque murata, nullo resistente, invasit oppida. Itaque lues illa, non dico certaminis, sed insoliti funeris, quo omnis simul corruit Italia (eheu!) magnifica potita victoria, cum, permittente Domino, omne Latium obtinuisset, et incredibili depopulatione omnia circumquaque posita castella lustrasset; tandem ad Mutinense devenit Episcopium, quo sanctissimi Patris Geminiani requiescit corpusculum. Siquidem Antistes ejusdem loci cum omni plebe tam Cleri quam populi, horrifico eorum metu compulsi, fugæ præsidium quæsierant, et sacro sanctum corpus viri Dei una cum Ecclesiæ ornamento moribundi dimiserant. Sed licet fuerit ab hominibus incustoditum, Christi tamen mansit potenti dextra defensum. Sane sævientes Hungari civitatem ingressi, ipsa penitus perlustrata, nec in aliquo læsa, tandem ad ecclesiam veniunt, ibique per aliquod diei spatium commorati, cum nihil voluntatis suæ, occulta quadam virtute prohibiti, possent explere, urbem per omnia intactam ad ultimum reliquere. Et (mirum dictu) sic jam defunctus gloriosus Pater Geminianus ab Hungaris subjectam defendit plebeculam, uti quondam ab eorum Rege Attila suam liberarat Ecclesiam. Agamus ergo tibi summe Pater innumeros servitii hymnos, qui nos tanto non desinis tueri patrono, et devota mente petamus, ut ipsum apud te fidissimum interpellatorem semper habere valeamus, per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum cooperatorem tibique consubstantialem, una cum Spiritu sancto in secula seculorum, Amen. a llæc esse videtur Hungarorum incursio quam memorat Luftprandus hist. lib 2, cap. 4, 5, 6, atque ex eo Bonfinius decade 1, lib. 10, sub Berengario 1, Italiae Rege, sub initium seculi decimi.

De s. Gaudo ep.

Pag. 726, col. 2, post num. 4, adde Edidit Ebroicensium Episcoporum Catalogum I, le Jau Vicarius Episcopi Ebroicensis, in quo citat historiam MS. Inventionis S. Gaudi, quam consequi necdum potuimus, tradit eam initio seculi xii contigisse.

✠

Source: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Paris: Victor Palmé, 1863. English translation published November 22, 2026. Translation and editing: Christian Reality Team.

Volume III Calendar of the year