Vita auctore anonymo,
ex MSS. Serenissimæ Reginæ Sueciæ.
Ita pietas Divina omnes Christianos commonet, ut quicquid Deo devotæ animæ in mundo pro Christi nomine egerunt, cuncto populo in notitiam deponatur; ut dum leguntur aut audiuntur virtutes Sanctorum, major fides Christianis adresceat. Ergo ut ad nos Vita sanctæ ac beatissimæ Gallæ pervenit, caritati vestræ rustico sermone narrabo. Sed peto ab omnibus veniam, quod præsumptuosus existo. Nam si taciturnitati studere voluerimus, vereor ne tantas ac tales virtutes, quas Christus per ancillam suam Gallam operatus est, in oblivione remaneant, et caussa mercedis depreat.
B 2 Nam ipsa beatissima Galla ex illustribus parentibus orta est. Tanta in ea elegantia et affectus fuit, ut ab omnibus honor illi præstaretur. Nam cum a parentibus nimio amore et affectu diligeretur, voluerunt eam viro tradere, a quo ei plurimæ facultates offerebantur, quas illa ut stercus recusabat, dicens: Mihi major est Christus, cui me tota mente devovi. Et sic parentes suos blando sermone alloqui coepit dicens: Domini parentes, obsecro clementiam vestram, ne me ulli viro conjugio copuletis: quia ex toto corde me Christo devovi, et ipsi opto esse ancilla. Nam si me volueritis post Christi amorem seculo tradi, potius meum funus vultis expectare, quam gaudia. Cumque hæc et his similia parentibus enarraret, consilio divino accepto, parentes ejus permiserunt eam agere quæ vellet.
C At illa ardentissimo amore Christi permota coepit dicere. Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, quod non permisisti famulam tuam luporum morsibus laniari, nec virginitatem meam amittere. Sed tu nosti quia integritatem corporis mei tibi reservo: tibi me tota mente et toto corde devovi. Te quæso, ut protegas me, ne inveniat in me draco antiquus locum, et ne me ab amore tuo separet: sed tu filius Dei, qui omnia nosti, ita judicio tuo jube me venire, qualem me esse in hoc seculo vis. Et cum multam orationem fecisset, quod satis longum est enarrare, ita divina potentia permota, ad civitatem Valentinam perrexit, ibique a septem Episcopis velata est.
Dominum deprecari, dicens: Domine Jesu Christe, redde illi spiritum et restitue sanitati. Statimque puella consurgens ita sana effecta est, ut omnes mirarentur qui aderant, quantas virtutes per ipsam Christus operabatur.
Accidit autem, ut unus Diaconus armatus a diabolo famulam sanctæ ac beatissimæ Gallæ, quæ peculiariaris ei ministrabat, ausus fuisset adulterii caussa appetere. Nam cujus fuerat incitamento permotus, ejus voluntatem faciens perexplevit. Cumque hoc ex revelatione divina sanctæ ac beatissimæ Gallæ fuisset ostensum, in ecclesia ipsum Diaconum ad se evocavit, et arguere coepit, dicens: Cur tantum malum operatus es, ut cum famula mea adulterium exercuisses? Et cum multa excusatione Diaconus ipse denegasset, etiam et sacramenta præbuisset; egressus foras, suadenti immundo spiritu, in loco quo solebat sancta ac beatissima Galla requiescere post orationem, aut cibum sumere, adulterium cum ipsa puella exercuit. Unde regressus, cum quasi lætus pergeret, flamma descente de coelo in modum lanceæ exustus est. Ita divina ultio super ipsum descendit, ut factis vicem reciperet.
6 Post non longum tempus, cum messium tempus advenisset, nuntiatum est S. Gallæ ab actore suo, cum in ecclesia in oratione esset prostrata, quodb son da nimam suam quidam Presbyter cum segete tulisset. At illa dixit actori suo: Egredere foris. Et ille respondit: Quid nobis prosunt orationes tuæ? Quem illa per capillos adprehendens, signaculum sanctæ Crucis in frontem ipsius actoris faciens, dixit ad eum: Recede a me, et nunc videbis gloriam Dei. Cumque se in orationem projecissent, mox omnibus videntibus qui in circuitu erant, tres aviculæ parvulæ in modum hirundinum super tres molas, quæ ex ipsa segete sua fuerantc factæ consederunt. Ubi dum non longum habuissent spatium, igne descendente de coelo, messis ipsa consumpta est, ita ut nec pulvis ex ipsa appareret: et campus ipse a tonitruo et fulgore ita est redactus, ut nomen suum amitteret, et nunc Arvinolus vocetur.
7 Dein posmodum Presbyter ille ponitentiam agens, duobus de famulis suis baptizatis, cum Crucis neophytis, viduis et Clericis. At illa veniens in ecclesiam, et ipse projiciens se pedibus suis veniam postulabat, dicens: Indulge mihi, famula Dei, et dimitte mihi hoc peccatum. Si vero nolueris, non recedam a vestigiis tuis. At illa respondens dicebat Presbytero: Tu mihi indulge, sancte Sacerdos; quia istud non mea virtus, sed Christi fecit voluntas. At Presbyter rogabat eam dicens: Accipe quantum tua habetd existimatio, ut veniam a te promerear. Illa respondens dicebat Presbytero: Absit a me, jam sufficit mihi: quia Christus judicavit caussam meam. Indulgeat tibi Christus, et mihi peccatrici. Tunc Presbyter lætus abscessit, dicens: Parce mihi, Christe, quia laesi famulam tuam, quam tibi video placere. Illa vero Dominum deprecabatur dicens: Domine Jesu Christe, gratias ago tibi, quia non despicis ancillam tuam.
8 Accidit ut juxta domum suam cujusdam pauperis hospitium casu ab igne concremaretur. Cui cum nuntiatum fuisset, quod flamma ipsius foci jam domum suam vehementer valido vento incumberet; statim in orationem se sancta Virgo prostravit. Et illico videntibus cunctis ita extinctus est ignis, ut ubi conflasset, nullatenus appareret.
9 Et quanto magis illi Divinitas æterna præstabat efficaciam cujusque bonæ rei, tanto major in ipsa fides crescebat. Cum enim die Dominico Presbyter Ecclesiæ ipsius celebrare sacra mysteria ad altare accessisset, per Diaconum suum ipsam beatissimam Gallam ad convivium evocavit, dicens: Obsecro te, famula
A famula Dei, ut digneris hodie hospitium meum intrare, ut visitatione tua salvetur. At illa rememorata sancti Pauli Apostoli verbis, ubi dicit: Omnibus me servum feci, ut plures lucrifacerem. Et non negavit, sed accessit, quo fuerat invitata. Cum enim fuissent expleta divina mysteria, et isset e cum famulis ac famulabus suis, unus ex populo. Petrus nomine, nonf pro abjectus in persona dumtaxat, cœpit detestari ac dicere: Quo ista, quæ se sanctam esse dicit, properat? Non credatis eam caussa caritatis, sed caussa adulterii pergere. Cum enim quasi insanus multum clamaret, et diceret injurias sanctæ Gallæ statim a dæmonio corripitur.
10 Antequam pervenisset ad domum Presbyteri, a quo fuerat evocata, nuntiatum est ei, quod ancilla Dei advenisset. Tunc ille extensis manibus laudabat Dominum, quod Virgo beata veniret ad eum. Cumque discubuisset, multi infirmi veniebant ad eam: et ipsa tantum faciens signum sanctæ Crucis, ac statim sani effecti sunt, ita ut omnes admirarentur tantas virtutes, quas Dominus per ancillam dignatus est efficere suam. Inter ceteros imbecilles erat quædam puella ab annis quatuor muta et surda: et cum ei fuisset oblata, statim prostravit se in orationem. Et cum surrexisset ab oratione, aspexit in celum, et flere cœpit: ac deinde aquam benedixit, et dedit ei bibere: statimque puella, quæ fuerat muta, loqui cœpit, et auditum recepit. Tunc Presbyter clamare cœpit: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Tunc omnes qui erant in convivio, laudes et gratias Deo dixerunt.
11 Inde regrediens, ille qui ei crimen objecerat, cum adhuc a dæmonio vexaretur, obviam illi occurrit, multum se discerpens. Et cum eum S. Galla a longe vidisset, flere cœpit ac dicere: Domine Jesu Christe, respice eum, quia imago et similitudo tua est. Recedat, obsecro, ab eo draco antiquus, quia tu eum, Domine, sanguine tuo redemisti. Et signaculo sanctæ Crucis se consignans, accessit ad dæmoniacum, et ait: Præcipio tibi, immunde spiritus, per nomen Patris et Filii et Spiritus sancti, ut recedas ab homine isto. Qui corruens in terram, statimque sanus effectus est, non solum corpore, sed etiam mente.
12 Contigit autem, ut multitudo barbarorum patriam illam, ubi S. Galla habitabat, circumvallasset: et cum omnes ad quoddam castrum fugerent, ecce duæ mulieres cæcæ cognoscentes B. Gallam esse in illorum comitatu, rogabant eam, dicentes: Obsecramus te, famula Dei, ut digneris oculos nostros tangere. Et cum ab omni populo deprecaretur, et se excusare non posset, orationem fecit, et signans illarum oculos per invocationem Jesu Christi, statim aperti sunt oculi earum. Atque omnes hæc videntes humiliaverunt se vestigiis suis, dicentes: Gratias tibi agimus, Domine Jesu Christe, qui tantam virtutem concessisti famulæ tuæ: et sic grates agentes pervenerunt ad castrum.
13 Est basilica in eodem constructa in honorem S. Petri Apostoli, a qua die nocteque B. Galla non recedebat. Cum enim prædicta gens barbarorum patriam devastasset, et ad obsidendum castrum, ubi S. Galla manebat, pene convolasset omnis, et jam muros irrumpere tentasset: venit fidelis populus ad S. Gallam, dicens: Succurre nobis famula Dei, quia omnes perimus. Dicebat eis S. Galla: Nolite timere, quia S. Petrus in nostro adjutorio est. Et cum se in orationem projecisset S. Galla, statim omnibus videntibus, absque manu hominis maxima pars montis cum lapidibus magnis super hostes corruit, et multitudo avium inter saxa ipsa super inimicos convolabat: qui timore perterriti terga verterunt. Tunc convocans omnem populum beatissima Galla, dixit eis: Currite post eos, neminem nocentes: quia Deus pugnabit pro vobis, et pavor Domini irruet super eos. Vos ergo persequimini eos, portantes spolia quæ reliquerant fugientes, et reddite illis. Et ita fecerunt, sicut præceperat eis. Et cum reverterentur, canebant laudes Deo, qui tanta miracula per ancillam suam B. Gallam operabatur.
14 Et cum adunati suissent omnes, locuta est ad eos: Rogo vos, dilectissimi filioli ut diligentissime corpus meum sepeliatis, qui jam approquinquabit dies mortis meæ. Tunc cœperunt omnes flere. Et ait ad illos: Nolite flere, Fratres, Ecce hodie sunt annig xc... quod numquam dolui, nec etiam capillo capitis mei. Vos ergo confidite in Domino. Et cum eos docuisset de verbo Dei, nullum dolorem in se sentiens, migravit ad Dominum. Statim locus ille commotus est, ut omnes admirarentur. Tunc omnes flentes et ululantes tulerunt corpus ejus, et portaverunt illud Bageno vico, in basilicam S. Stephani Protomartyris. Cum enim deportaretur corpus ejus per viam, multi infirmi advenientes tangebant corpus ejus, et sani revertebantur. Inter advenientes erat quædam mulier, quæ patiebatur fluxum sanguinis: cum sub feretro transisset, statim sanitatem recepit. Nam quantas virtutes ad sepulchrum ejus Christi ostendat, mirum et valde longum est per singula scribere. Celebratur autem dies depositionis ejus Kalendas Februarii: regnante Domino nostro Jesu Christo, cujus est honor ac laus cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti per infinita seculorum secula. Amen. a Nobilis Gallæ civitas Valentia ad sinistram Rhodani ripam, in provincia Vienensi. Hanc enim potius intelligi Valentiam, quam quæ in Hispania peculiari regno nomen dedit, reor, quod et codex e Gallia ad Serentis. Reginam devenit, uti qui olim Petaurorum fuerit, et plurium Gallicenorum Sanctorum Vitas continet. Genoveffe, Maere, Luciani, Hillarii, Remigii, Viventii, Boniti, Sulpitii, Launomari, Præjecti, Bathildis etc. nullius Hispani, præterquam S. Vincentii, cujus etiam in Gallia celebris veneratio, ac reliquitarum pars spectabilis. — b Scriptum erat. conda nimam. Non asquor quid sit. — c An fartæ, sive impletæ? — d An potius vestimatio? — e Hine patet, quod in titolo monuimus, non monachan fuisse, sed familiam aluisse. Deo tamen, devotam, virginate illi consecrata. — f Ita scriptum erai, Videtur mendum aliquod subesse. — g MS. habebat: c. xc. Suspicor solum xc, sive 90 legendum. Quid post hunc numerum desit, non conjicio.
De s. Brigida virg.
Pagina 112 quæ num. 72, 73, 74 referuntur, in unicum numerum 72, sive paragraphum, redigenda: ac post illa verba, S. Ursulæ, S. Gregorii Thaumaturgi, hæc addenda.
73 Scribit Gregorius Cardosus in Hagiologio Lusitanico ad Kalendas Februarii, in loco, qui Lumiare dicitur, leucamque unam Ulyssippone distat Boream versus, caput S. Brigidæ Virginis summa religione asservari, in xæde S. Joanni Baptistæ olim dicata, sed quæ S. Brigidæ nomine nunc potissimum celebretur. Attulisse illud in Lusitaniam tres Hiberni equites feruntur, ad Dionysium Regem, qui die sexto Januarii, anno MCCXXX mortuus est, cum XLVI regnasset annos. Is tunc Odivellas, in agro Ulyssipponensi celebre monasterium, sanctimonialibus Cisterciensibus ædificabat. In eo reponendum esse sacrum illud pignus statuit. Numen obstitit, incertum qua caussa; nisi forte, ut quo propius ab urbe regia abesset, hoc majore concursu populi honoraretur. Odivellas tendentibus cælestis thesauri bajulis nox incubuit, atque admirabili portento ipse iis divinitus sublatus: postridie tamen in summa pinu, quæ ante ædem Lumiarensem stabat, conspectus, corvis duobus velut ad custodiam
A custodiam illius excubantibus. Persuadere illis nitebatur ædituns, ut in ea reliquias æde illas collocarent, cui eas destinare Deus videretur. Illi, quod sibi placere Rex ostenderat, exequi parant, pie eas reverenterque sumunt et asportant. Res mira! Olivellis depositæ, nocte insequenti ad priorem locum cælesti virtute relatæ sunt. Eo attoniti prodigio, neque Divinæ ausi resistere voluntati, Lumiarensi templo eas donaverunt, ihidemque quod fuit vitæ reliquum religiose exegerunt. Visitur in ea æde vetus pictura, quæ huic narrationi fidem astruit, inque pariete ad trium horum Equitum tumulum posita inscriptio. Eo autem non Ulysippone solum, ex ejusque territorio, sed ex remotis etiam locis, atque ab exteris gentibus, plurimi concurrunt mortales, propter innumera quæ Deus illic edit miracula: neque solum morbis remedia hinc petunt, sed quibuscumque aliis molestiis tenentur. Custoditur porro sanctum illud cranium perquam religiose in ædis illius sacrario: sed in duas partes dissectum, quæ in singulis thecis argenteis conditæ. Id propterea factum aiunt, quod cum die primo Rogationum, sive Litaniarum, publica supplicatione ad cænobium Olivellense (cujus lumiare Prioratus est) deportetur, ibique usque ad diem Ascensionis Christi relinquatur; qui interea Lumiare peregrini adventant, fructu suæ pietatis frustrari quodammodo viderentur, non invento, quod veneratum veniebant, sacro pignore.
B suæ pietatis frustrari quodammodo viderentur, non invento, quod veneratum veniebant, sacro pignore.
74 Ista fere Cardosus: quæ cum pictura antiqua, miraculis, traditione accolarum, indulgentiis Pontificum sat superque testata sint; consequens videri, ait, ut quod ab Rudolpho u Cæsare donatum Joanni Borgiæ, in S. Rochi professa domo Societatis Jesu asservatur S. Brigidæ Virginis caput, alterius cujuspiam esse existimetur, et non illius celeberrimæ. Sane quidem in Lumiarensi æde S. Brigidæ caput extare testatur Philippus Osullevanus Bearrus Patricianæ decadis lib. 10 cap. 3 pag. 142 hisce verbis: Divæ Brigidæ Virginis... caput, quod Lumiare non procul ab Ulysippone urbe Lusitaniæ regni corona, servatur, innumera miracula edit. Non inficior quoque, plurimas, præter hanc kostram Taumaturgam, extitisse Brigidas Virgines, etiam publica veneratione dignatas. Sed quo argumento ostendet Cardosus, harum alicujus potius esse caput, quod ædes S. Rochi possidet, quam quod Lumiare? Asseruerunt nimirum Hiberni Equites illud esse S. Brigidæ caput. At cujus? Quæ regio genere orta, Benchorense in Scotia cænobium construxit. Nego eam esse, cujus hic Vitam damus, celeberrimam illam Thaumaturgam. Fuit hæc Dubtachi, viri nobilis, ex ancilla filia. Plurimi quidem erant quondam in Hibernia Reguli: quorum ab aliquo genus ducere Dubtachum asserit Joannes Colganus, quem infra ad cap. 1 Vitæ 2 citabimus. Sed cum multa monasteria hæc Brigida considerit, nullum corum Benchorense dictum. Erat eo nomine apud Britannos cænobium virorum in Flintensi Comitatu antiquissimum, in quo olim impium Pelagium, hostem Gratiæ Dei, vixisse quidam asserunt: sed dudum id ante S. Brigidæ ætatem conditum, neque ipsa habitasse traditur in Flintensi provinciola, neque hæc in Scotia erat. Aliud fuit apud Hibernos in Ultoma cænobium Benchorense longe celeberrimum, sed XXXVI circiter annis C post S. Brigidæ hujus obitum a S. Congallo S. Colum- bani magistro fundatum, ut ad illius Vitam x Maii dicemus.
Pag. 117 num. 105 lin. 1 post dabimus adde XII NOT. 9 Decembris, uti ad Prætermissos monuimus.
De s. Soro eremita.
Pag. 199 num. 2 lin. 4 post, Ecclesiastica, adde: NOT. 10 Eadem Vita nuper ex eodem Bibliothecæ Thuanæ MS. codice 632 edita est a Philippo Labbeo nostro inter Vitas Sanctorum aliquot ad Aquitaniam spectantium pag. 667.
Pag. 200 post cap. 1, dele Notationem a, et pro ea NOT. 11 hæc repone:
Colitur hic S. Amandus Eremita, una cum S. Domnoleno, in Gemeliaco sive Geneliaco, aut Genuliaco, 25 Juni, ut patet ex varits Martyrologis perantiquis. Ejus Vitam sed mutilam, edidit in citato opere de Vitis aliquot SS. ad Aquitaniam spectantium Philip. Labbeus pag. 481. In ea et loci ejusdem et S. Sori ita mentio fit: Ab his digressus montibus, relictis facultatibus, omnem monasticam normam est nactus. Nam humilia expetens, a montibus sublimibus ima vallium adiens, descendens agello Petragorico, nuncupante Genoliaco, ubi tunc agmina monachorum degebant sub Abbate Savalo, et Rege Clotario; juncto sibi Soro Arvernico viro sanctissimo, atque Cypriano Dei electo, una devotione unanimes, uno diei articulo comam capitis deponentes, sanctæ religionis sese mancipaverunt in obsequium etc. In Vita S. Cypriani, quam 9 Decembris dabimus, ista de loco eodem in Petragorica regione sito habentur: Metuens vero mundi gloriam et pompam. Geneliacum veniens, ab ejusdem loci Fratribus affectuose accipitur. Ac paullo post: Pater vero suus venerabilis. sicut diu desideraverat, Geneliacum veniens. rogavit eum, ut in IIspaniam rediens, patriam parentesque suos visitaret. Fit S. Amandi honorifica mentio in Vita S. Juniani Eremitæ 16 Octob.
De s. Sigeberto rege franc. austr.
Pag. 211 § 24 post num. 24 adde ita dictum Castrum Vabrense apud Gregorium Turonensem accipi tradunt Claudius Robertus et Sammarthani in Episcopis Vabrensibus. Verum Castrum Vabrense fuisse potius in Belgica 1 Mosam inter et Mosellam fluvios adjuncta indicant, et confirmant Comitatus Vabrenses ihidem collocati apud varios scriptores, et in Divisione regni Lotharii anno 1occclxx inter Ludovicum Regem Germaniæ et Carolum Calvum facta.
Ibidem post num. 25 adde Cadurcensibus contigui NOT. 13 sunt Aginnenses, de quibus Acta MS. S. Vincentii Martyris Aginnensis ix junii danda: In Aginnensis quondam urbis territorio, regione Metensium, Præses Paganorum cum civibus præfatæ urbis et populis aliunde confluentibus convenerat, cæremonias falsæ seductionis insectans. Auctor Vitæ innuit se scriptisse, cum regio illa, quæ quondam suberat Agennensi urbi, Metensi regno subjecta foret.
Ibidem col. 2 § 27 lin. 33 post, libri 9, adde: NOT. 14 Avenioni vicina est Cabellio urbs Episcopalis, quæ præcipum Patronum colit S. Veranum suum Episcopum a Sigeberto 1 Rege Metensi ad Cobellicensem Sedem promotum, qui sama sanctitatis comperta eum ante ad se evocarat, cum ipse Chlothario 1 patre suo vita functo illud regnum obtinnisset, uti Acta MS. xi Novembris illustranda habent, et nos indicavimus VIII Februarii ad Vitam S. Honorati Episcopi Mediolanensis num. 25.
✠
Source: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Paris: Victor Palmé, 1863. English translation published November 23, 2026. Translation and editing: Christian Reality Team.