Skip to content
Christian Reality

✠

Acta Sanctorum · Volume III · Volume III

Appendix to January 29

AD XXIX JANUARII

Contents (2)
  1. De ss. Sarbilio et Bebæa mm.
  2. De s. Constantio ep. m.

DE S. VALERIO EP. TREV.

Pag. 532, col. 1, post num. 2, adæ: In Sa ctuario Capuano Michaelis Monachi xxx Januar. refetur.

Ibidem col. 2, lin. 14, post, in Burgundia, adde: collatam cum editione Francisci Bosqueti, in qua sub-inde contracta. Brevem aliam nacti sumus ex MS. codice monasterii Bodecensis, in qua dicitur S. Martialis cum S. Valerio in Germaniam missus, in ipso itinere mortuus, sed baculo S. Petri, quem Valerius eo sepulto Romam reversus attulerat, admoto revixisse. In Vita vero S. Martialis xxx Junii dicitur S. Austriclinianus socius S. Martialis ita extinctus, et Apostoli baculo suscitatus, ut hic ad cap. 1, litt. i notavimus.

Ibidem col. 2, num. 3, lin. 4, post, ut xxv Januarii diximus, adde Et hæ ex illis esse videntur, quas Carolus IV, Imp. Pragam transtulit; de quibus MS. Martyrologium Pragense: Treviris depositio S. Valerii Episcopi Trevirensis discipuli S. Petri Apostoli, cujus Valerii partem capitis elementissimus Princeps Carolus IV, Roman. Imp. semper Augustus, et Bohemiæ Rex in monasterio Erbach diœcesis Moguntinæ obtentam donavit Ecclesiæ Pragensi. Est Erbach, sive Eberbach, Ordinis Cisterciensis caenobium secundo lapide a Moguntia, in Ringavia.

Pag. 533, col. 2. ad cap. 1. num. 8 lut. i linea 7, a fine, post (Treverenses habent) adde: Sed pars illius baculi Treviris est Pragam translata. Ita enim habet ad xxx Februarii MS. Martyrologium Pragense: Hujus beati Apostoli baculi partem Serenissimus Princeps Carolus IV, semper Augustus et Romanorum Rex obtinuit Treviris in Ecclesia Cathedrali; et recondita in baculo seu curvatura Archiepiscopali, impetravit a Sede Apostolica, ut in summis et in ceteris festivitantibus cum eodem baculo Archiepiscopo in sua Ecclesia celebrante, qui in divinis intersunt, habeant indulgentiam unius anni et unius quadrægenæ perpetuis temporibus duraturum. Sanctus quoque etc.

Pag. 537, col. 2, ad num. 25, litt. a adde: Bosquetus pro eo hunc habet: Sanctorum, Fratres dilectissimi, Trevirorum Episcoporum Eucharii, Valerii, atque Materni, qui in multis miraculis fuerunt coruscentes, quosque in hac vita fuerant conversati, ex his pauca in hoc libello scripta leguntur. Tamen invenimus post Trevirorum quod tribus vicibus devastata sit civitas atque succensa, ergo nec immerito pro suis tribus sceleribus maximis, prima superbia, et pro sedula ebrietate, tertioque pro libidine immoderata, igitur Deus omnipotens tres plagas maximas Gentilium venire permisit super regnum Christianorum, et super civitatem prædictam tribus vicibus. Prima autem plaga Græcorum sub Imp. Constante fillo Constantini qui Arianus effectus est, Catholicos in toto orbe persequens. Secunda quando Wandali, et Alemanni sub Imp. Arcadio et Honorio Romanis, vastaverunt. Tertia Hunnorum sub Attila Rege, et sub Imp. Theodosio minore. Contra hæc una plagia, id est, gladius Gentilium, de tribus quæ commemorantur sæpissime in Canone, id est, gladio, fame, pestilentia, quibus consuevit Deus iram suam super regna terrarum vindicare, venit super populum et civitatem Trevirorum. Nos ergo sanctam Trinitatem, et omnes Angelos, omnesque Sanctos rogamus, ut exercitum Christianorum a plagis prædictis, et similibus custodiat.

Nos quoque, ó civitas Trevirorum, Pontificum nostrorum prædictorum solemnia colamus, et eorum auxiliis poscamus, quæ miræ virtutis, quando fuerant in vita præsenti, per eos Dominus fecerat, quamvis pauca de multis commemorantur, ut prædiximus, propter devastationem, et incendium civitatis, cum Ecclesiasticis caussis. Hunc vero libellum postea inventum alium invenimus. Igitur tunc illos legimus mortuos suscitasse, paralyticos curasse, dæmoniosos liberasse. Sic autem, et nunc multa genera infirmitatum quotidie in templis eorum propter merita Sanctorum, sanitati restituuntur, per eum, qui vivit et regnat in secula seculorum. Amen. Quod Auctor Constantem Arianum vocat, mendum est: Catholicus fuit: al frater ejus Constantius Arianus Catholicos exagitavit.

De ss. Sarbilio et Bebæa mm.

Pag. 539, post nu. 9, adde Menæa quoque v Septembris Sarbilum memorant, eumdem, ut videtur, quem et iv ejusdem mensis, nam ista habent: S. Sarbilus a carnificibus lapidibus oppressus, certamen consummat.

Sarbilus impuris renuens sacri operari,

Impurorum hominum manibus lapidatur.

Menologium quoque Henrici Canisii: Item S. Sarbili a carnificibus lapidati.

De s. Constantio ep. m.

Pag. 540, col. 1, post num. 4, adde: 5 Habemus ex MS. monasterii Bodecensis Canonicorum regularium in Westphalia breviora S. Constantii Acta, quibus isthæc subjunguntur: Post multorum annorum curricula regnante Deo nostro et Ottone Serenissimo Imperatore Augusto in tota Italia, translatum est corpus S. Constantii Martyris de Perusina civitate, et per Reginoldum Episcopum in metropolim Saxoniæ Magdeburg pridie Kalendas Decembris est perlatum. Eodem die alia quinque sanctorum Martyrum corpora, videlicet Herculani, Eusebii, Sabiniani, Exuperantii, Latini per prænominatum Episcopum eidem civitati sunt allata, et ab Adelberto Archiepiscopo cum honore suscepta, et in ecclesia S. Stephani Protomartyris collocata. Hic fortassis Exuperantius est cujus Vitam dedimus xxiv Januarii, licet Martyr non fuerit.

✠

Source: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Paris: Victor Palmé, 1863. English translation published November 22, 2026. Translation and editing: Christian Reality Team.

Volume III Calendar of the year