Serravalle in Pedemontio.
Sessites est amnis Galliæ Cisalpinæ, vulgo nunc Sesia, qui diœcesim Novariensem a Vercellensi, ab Ducis Sabaudi ditione Mediolanensem dividit. Ad eum vallis est quædam non incelebris, quæ inde Valsesia Italis dicitur: cujus circa extremas sauces, minus aliud in Sessitem decidit flumen, Sessera dictum. In horum confluente oppidum positum, cui primum Burgo Franco nomen aiunt fuisse: nunc Serravallis, quasi Vallis Sesiæ claustrum, appellatur, invidioso apud Vallis Sesiæ incolas vocabulo. Ejus oppidi originem, incrementa, secundas res adversasque, descripsit Italico sermone Vercellinus Bellinus, Nobilis Vercellensis, Serravalle oriundus: edidit vero in lucem Carolus Amadeus Bellinus, ejus filius, juris civilis ac Pontificii Doctor. In eo libello meminit S. Eusei, cujus aliunde necdum nobis innotuerat nomen. Quia vero pestilentia, hostili direptione, incendiis scripta pleraque ejus oppidi deperdita sunt, fatetur Vercellinus, fama sese a majoribus tradita didicisse, aut inspectis quibusdam monumentis eruisse, quæ breviter de S. Euseo commemorat, in hunc fere modum.
2 Ortus fuit Euseus Serravalle, vitamque anachoreticam ante ccc minimum annos egit in ea rupe, ubi ejus nomini dicata ecclesia, in qua corpus illius asservatur. Inter vepres ac virgulta, quibus ea obsita erat rupes, vile tuguriolum construxerat, in quo degens victum sibi suendis calceis parabat. Id opificii agentem exhibent veteres picturæ in multis templis illius districtus atque etiam Vercellis. Eæ ergo picturæ, multaque appensa donaria, ac populorum ad eum venerandum confluxus, clara indicta sunt ejus sanctitatis, quæ et miraculis divinitus est confirmata. Hinc templum S. Eusei nomine constructum: ejusque fit in divino officio commemoratio. Peragitur autem anniversaria dedicati templi celebritas III Kal. Junias, beati vero illius obitus pridie Cinerum, sive feria III post Dominicam Quinquagesimæ. Eo enim die traditur e vita migrasse, quo mense, quove anno, non constat.
3 Narrant autem, cum personati quidam, pro illorum dierum ludicra hilaritate, e vico Bornato Serramvallem ambularent, saxum, ubi casa Eusei stabat, prætereuntes, vidisse (quod ea anni tempestate prodigiosum) supra eam casam tria lilia, eaque præalta floruisse: excitos ergo miraculi novitate, spectatum accessisse vidisseque Eusei corpus exanime. Parochus Serravallensis atque oppidani, re cognita, eo quoque venere, ut et lilia viderent, et corpus sepulturæ mandarent. Deportatum hoc ad S. Martini parochialem ædem tumulandum. Sed novo prodigio in priorem locum ultro, vi divinà, relatum: idque tribus vicibus. Nemini dubium fuit, quin illic sepeliri se vellet vir sanctus, ubi vitam egerat. Subito ergo constructa ad ejus sepulturam ædicula: quæ populi crescente pietate ac concursu, ampliata in eam formam, quæ nunc cernitur. Semper celebratum illius festum pridie Cinerum, sed quo anno cæperit, cujusve auctoritate, incertum. Novem aliæ eo tractu Ecclesiæ sunt, in quibus Officio Ecclesiastico honoratur S. Euseus.
4 Hæc Bellinus. Quia vero, ut is scribit, quo anno, mense, die obierit, ignoratur, hic adscripsimus, ut ad eum diem ejus extaret memoria, circa quem ut plurimum dies Cinerum occurrit.
✠
Source: Acta Sanctorum. Februarius, tomus II, Paris: Victor Palmé, 1864. English translation published November 23, 2026. Translation and editing: Christian Reality Team.