Duas Græci Theas venerantur, ut ex Menæis et Cytheræo constat. Altera Ægyptia fuit cum Paulo fratre ac sorore Valentina, sive Ouz-lénte, palmam adepta martyrii in Palæstina, ut ipsi referunt, xviii Julii, ut vero Romanæ tabulæ habent, xxv ejusdem: quamquam in his Theæ nomen non exprimatur. De altera Thea isthæc prædicant Me-næa: Tj̄ ἀυτῆ ἡμέρα, ἡ ἀρία μάρτυς Θέ ξίφει τελειούται.
Θένν ἀποσκώπτουσαν εἰς θεούς πλάνους ὸι τῆς πλάνης κτείνουσι προστάται ξίφει. Eadem die, sancta Martyr Thea gladio vitam finit. Theam deridentem falsos deos, Erroris præsides gladio trucidant. Eam Cytheræus quoque refert hoc die. Nihil præterea nobis compertum.
✠
Source: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Paris: Victor Palmé, 1865. English translation published November 24, 2026. Translation and editing: Christian Reality Team. Scan of the original: Internet Archive, Villanova University collection.