Plures hujus nominis sacris tabulis inscripti. Quis hic fuerit, non est unde certo statuamus. Ista de eo prædicant Menæa: Eodem die S. Timotheus in pace quiescit.
Timotheus particeps fit honoris superni, Qui hic inferne nil Dei honori prætulit. Allusio est ad nomen, quod a τιμη Θεῦ honore Dei, deductum.
2 Timotheum hunc censet Raderus Abbatem fuisse cœnobii, quod vocatur Monasterium S. Timothei, in quod Simeon, postea Stylita, puer tredecennis primum receptus est. De quo in S. Simeonis Vita ex MSS. Latinis, v Januar. cap. 1, num. 4, ubi vir magnificus appellatur Abbas ille Timotheus. Verum in altera Vita per Metaphrasten cap. 1, num. 3, Heliodorus vocatur, uti et apud Theodoretum cap. 26 qui hæc addit: Eum ego sæpe vidi, et simplicitatem morum ejus sum admiratus, et ejus animi puritatem sum mirum in modum amplexus. Quis suspicari potest, hallucinatum in tanti viri nomine Theodoretum?
3 Alii duo nunc veniunt nobis in mentem Timothei, quorum alteruter vîderi potest colî hoc die: alter est Ægyptius anachoreta, qui, ut refortur lib. 3 de Vitis PP. cap. 16 negligentem quemdam Fratrem audiens, interroganti Abbati quid illi Fratri faceret, dedit consilium, ut eum expelleret. Cum ergo ille expulsus esset, tentatio venit super Timotheum. Et cum imploraret in conspectu Dei, et diceret: Peccavi, miserere mei; venit ad eum vox, dicens: Timothee, ideo tibi hoc evenit, quia Fratrem tuum in tempore tentationis suæ despexisti. Idem narratur lib. 3, num. 140.
4 Timotheus alter, cujus fortassis consecrata hic memoria, fuit monachus Studita, de quo IV Febr. in Vita S. Nicolai Studitæ, ubi hæc leguntur: Erat igitur reipsa tum temporis omnium schola virtutum, atque alter quidam variis distructus floribus Paradisus. Aderat namque præterea Patris nostri sapientissimi consanguineus Joseph, qui aliquanto post Thessalonicæ urbis celeberrimæ ac nobilissimæ Archiepiscopus est renuntiatus. Nam quid ego hic Timotheum, quid Athanasium, Naucratium, ceterosque complures, quos jam consulto prætermitto, terrestris hujus colî incolas enumerem? Joseph, cujus hic mentio fit, colitur a Græcis xv Julii: obiit sub Theophilo Imp. qui an. Chr. DCCCXXIX Michaeli Balbo successit, anno dein DCCCXLI Michaeli III imperium reliquit. Josepho suffectus est Leo Philosophus, huic, quod sacras imagines impûgnasset, redacto in ordinem, S. Basilius subrogatus est, de quo hoc ipso die agemus.
✠
Source: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Paris: Victor Palmé, 1863. English translation published November 23, 2026. Translation and editing: Christian Reality Team.