In Martyrologium Romanum restitutus ex antiquis monumentis S. Eutychius, teste Baronio in annot. ad Martyrol. Additum elogium: Romæ S. Eutychii Martyris, qui illustre martyrium consummavit, sepultusque est in cœmeterio Callisti: cujus sepulchrum S. Damasus Papa versibus exornavit. Extant hi in ecclesia S. Sebastiani, ad cœmeterium Callisti, via Appia, tabula m irmoreæ incisi, quos ex Baronio hic damus.
Eutychius Martyr crudelia jussa tyranni, Carnificumque vias pariter tunc mille nocendi Vincere quod potuit, monstrantis gloria Christi. Carceris illuviem sequitur nova pœna per artus: Testarum fragmenta parant, ne sumnus adiret. Bisseni transiere dies, alimenta negantur. Mittitur in barathrum Sanctus: lavatomnia sanguis Vulnera, quæ intulerat mortis metuenda potestas. Nocte soporifera turbant insomnia mentem. Ostendit latebra insontis quæ membra teneret. Quæritur, inventus colitur, fovet, omnia præstat. Expressit Damasus: meritum venerare sepulchrum. Eadem soluto styleo Ferrarius expressit in Catal. SS. Ital. ubi barathrum interpretatur, puteum Martyrum sanguine plenum.
2 Quia Acta ejus interciderunt, dubitari fortasse potest, an non hic sit S. Eutychius Presbyter, cujus in Actis S. Secundi Martyris 1 Junii mentio fit. Cum enim quæstionarii, qui S. Secundum saxo alligatum Ameriæ in Tiberin jecerant, Spoletium revertentes feroci urso occurrissent, ab eo octo occisi fuere; reliqui vix evaserunt, clamantes: Vere homo iste est magni Dei cultor. Et hæc dicentes, venerunt ad B Eutychium Presbyterum, ubi latebat absconditus; et mittentes se ad pedes ejus, cum lacrymis rogabant eum, ut baptizari ab eo mererentur. Quibus ille respondit: Vos tantum credite Christo Domino nostro, et quidquid unquam mali gessistis, per fidem baptismatis ejus condonabitur vobis. Allata itaque aqua, baptizati sunt per B. Eutychium Presbyterum eadem hora promiscui sexus numero duodecim: qui abeuntes ad sua, gratias Deo referebant cum lætitia magna. Hæc F ibi. At nusquam in Martyrologiis illius B. Eutychii mentio. Fortassis in tractum Spoletinum concesserat ut lateret; Et hinc Romam vel raptus est ad tormenta, vel ultro reversus, martyrii ansam invenit, sub Maxi-miano, sub quo et S. Secundus coronatus dicitur.
3 Corpus S. Eutychii, inquit Baronius, e dicto cœmeterio Callisti translatum est ad basilicam S. Laurentii, in Damaso dictam, ad Theatrum Pampeii. Isthic sub ara majore asservari scribit Octavius Pancirolus in Thesauris absconditis almæ Urbis, regione 12 ecclesia 3. In indice Reliquiarum testatur brachium ejus unum extare in ecclesia S. Luciæ in Silice, sive in Orphea.
Vario modo in Martyrologiis horum Sanctorum nomina exprimuntur, locusque certaminis. Quædam nulli certo loco eos assignant. Ita MS. cænobii S. Cyriaci Romæ: Nativitas Gemini, Galasii, Manniæ, Donati, Aquilini. Martyrol. MS. perbreve e monasterio S. Maximini Treviris: Gemini, Zelasi, Donatæ, Aquilinæ MS. Laxiense antiquum: Natalis SS. Gemini, Gelasii et Magni Wandelbertus
✠
Source: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Paris: Victor Palmé, 1863. English translation published November 23, 2026. Translation and editing: Christian Reality Team.